|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fomes et concupiscentia
in quibusdam plus et in quibusdam minus inveniatur. Multiplicata enim
causa, multiplicatur effectus. Sed ex foeditate coitus infectio
fomitis causatur. Cum ergo quanto magis homo a primo generante
distat, tanto plures tales actus inficientes inveniantur, videtur quod
semper in prole inveniatur major infectio fomitis quam in parente.
2. Praeterea, fomes nihil aliud dicit quam pronitatem quamdam ad
inordinate concupiscendum. Sed ex naturali complexione unus alio
pronior nascitur ad luxuriam vel ad iram, vel ad quodlibet aliud genus
peccati. Ergo unus nascitur cum majori infectione fomitis quam alius.
3. Praeterea, ex consuetudine actuum et dissuetudine relinquitur in
agente per voluntatem major facilitas vel difficultas ad aliquid
agendum. Sed contingit aliquos concupiscentiae operibus operam dantes
esse, alios autem ab eis retrahi honestis exercitiis occupatos. Ergo
in quibusdam invenitur fomes intensior quam in aliis.
4. Praeterea, sicut corruptio fomitis ex peccato primi parentis
procedit, ita etiam et aliae poenalitates, ut passibilitas, et
mortalitas, et hujusmodi. Sed aliae poenalitates semper in homine
crescunt, quanto humana natura a primo parente longius recedit per
successionem generationis: quia communiter dicitur, quod homines sunt
nunc brevioris vitae et minoris virtutis quam antiquitus. Ergo et
simili ratione corruptio fomitis magis in filiis quam in parentibus
invenitur.
5. Praeterea, constat quod aliae poenalitates intenduntur et
remittuntur secundum diversas complexiones corporis: ex quo causatur
quod quidam sint aliis passibiliores, et brevioris vitae. Si ergo per
eamdem causam invenitur in nobis fomes per quam et aliae
passibilitates, videtur quod secundum diversas complexiones hominum
intendatur et remittatur.
1. Sed contra, consequens naturam aequaliter invenitur in omnibus
habentibus naturam. Sed fomes consequitur humanam naturam sicut
corruptio ejus, sicut dictum est. Ergo cum omnes homines aequaliter
humanam naturam participent, videtur quod etiam aequaliter corruptionem
fomitis incurrant.
2. Praeterea, aequalitas poenae debet respondere aequalitati
culpae. Cum ergo non sit major culpa originalis in uno quam in alio
(quia una poena omnibus pro illa culpa debetur, scilicet carentia
visionis divinae), videtur quod etiam infectio originalis non sit in
uno magis quam in alio.
Respondeo dicendum, quod cum corruptio fomitis sit per se infectio
humanae naturae, oportet idem esse judicium de intensione ejus, et de
intensione humanae naturae. Natura autem ipsa potest considerari
dupliciter: vel quantum ad rationem speciei; et sic aequaliter in
omnibus invenitur; vel inquantum redundat perfectio naturae in
perfectionem individui per modum quo ex principiis speciei sequuntur
operationes individuorum; et secundum hoc unus homo alio est potentior
in explendis operationibus speciem concernentibus: unus enim alio
promptior est ad intelligendum vel ad ratiocinandum, et sic de aliis.
Similiter est etiam de corruptione fomitis: quia si consideretur
secundum quod per se naturam respicit, sic proculdubio aequaliter in
omnibus invenitur; et haec est absoluta consideratio ejus. Quod enim
subtrahatur rectitudo illa quae omnes vires animae in unum continebat,
hoc omnibus aequaliter convenit: quia privatio, quantum in se est,
non suscipit magis et minus. Sed si consideretur secundum hoc quod
infectio originalis redundat in infectionem personae, inquantum
potentiae sua rectitudine carentes in turpes operationes inclinant; sic
in uno est major corruptio fomitis quam in alio, scilicet inquantum vel
per naturalem complexionem, vel per consuetudinem, concupiscibilis vel
irascibilis in uno est efficacior et ferventior ad suum actum quam in
alio: et per hunc etiam modum fomes dicitur post Baptismum diminui,
inquantum gratia retardat impetum concupiscibilis et irascibilis, in
contrarios actus inclinans.
Ad primum ergo dicendum, quod causa inducens originale peccatum, non
est actualis delectatio quae est in coitu, sed concupiscentia
habitualis, quae est in generante: illa autem non potest majorem
concupiscentiam inducere in prole quam sit in parente; quia generans
generat sibi simile; et ideo non sequitur quod post multas generationes
aliquis magis sit infectus originali peccato, sed eodem modo; sicut et
omnes proprietates naturam consequentes, eodem modo in tota natura
inveniuntur.
Ad secundum dicendum, quod diversitas complexionis est ex diversa
dispositione materiae, quae principium individuationis est; quae
quanto magis est disposita, tanto perfectius naturam speciei
consequitur, secundum quod est principium personalium operationum: et
per hunc etiam modum potest esse fomes in quibusdam intensior in
comparatione ad operationes quae individuo debentur; non autem absolute
prout naturam respicit.
Et per hoc patet solutio ad tertium: quia etiam illa facilitas quae ex
consuetudine relinquitur, est secundum hoc quod potentiae inclinantur
ad actus individui.
Ad quartum dicendum, quod aliae passibilitates non sunt modo magis in
homine quam antiquitus fuerint tempore diluvii; unde etiam David de
hominibus sui temporis loquitur: dies annorum nostrorum in ipsis
septuaginta anni. Sed verum est quod ante diluvium homines diutius
vivebant, virtute divina hoc faciente ad generis humani
multiplicationem.
Ad quintum dicendum, quod aliae passibilitates, ut mortalitas, et
hujusmodi, non intenduntur et remittuntur ex diversitate complexionis,
secundum quod naturam respiciunt (unde mortale, prout est differentia
naturam speciei constituens, non recipit magis et minus), sed solum
secundum quod ad consistentiam et operationes individui comparantur.
|
|