|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod infectio originalis a
Deo sit. Anima enim dum creatur, infunditur, ut Augustinus dicit.
Sed anima in infusione maculatur. Ergo et in creatione; et sic a
Deo maculam habet.
2. Praeterea, Magister supra dixit, quod si Angelus in primordio
suae creationis malus fuisset, sequeretur Deum mali esse auctorem.
Sed anima in principio suae creationis maculata est. Ergo sequitur
quod illius maculae Deus sit causa.
3. Praeterea, ut Augustinus dicit, omnis poena a Deo est. Sed
haec infectio, praecipue secundum quod post Baptismum remanet, poena
quaedam est. Ergo a Deo est.
4. Praeterea, quidquid consequitur principia naturae, procedit ab
auctore naturae. Sed hujusmodi deordinatio ex principiis naturae
consequitur, ut supra dictum est, inquantum quaelibet vis naturaliter
in suum objectum tendit. Ergo a Deo, qui est auctor naturae,
procedit.
5. Praeterea, nihil est ordinatum ad bonum quod a Deo non sit.
Sed fomes est promovens ad bonum, maxime secundum quod post Baptismum
remanet. Ergo a Deo est.
1. Sed contra, Damascenus dicit, quod Christus assumpsit quod in
natura nostra plantavit. Sed corruptionem fomitis non assumpsit.
Ergo fomes in natura nostra ab ipso non est.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod illud quo homo fit deterior,
non potest esse a Deo. Sed per infectionem fomitis tota humana natura
deteriorata est. Ergo talis infectio a Deo non est.
Respondeo dicendum, quod in infectione originalis peccati est
considerare rationem culpae et poenae. Culpae siquidem rationem
habet, inquantum ex voluntate inordinata primi parentis talis defectus
consecutus est; unde sicut actuale peccatum ipsius Adae, per quod
voluntas ejus deordinata est, non habet Deum auctorem; ita etiam nec
ab ipso est totus defectus consequens, secundum quod rationem culpae
habet. Si autem consideretur secundum quod defecit ab aliqua
perfectione, sic poena est; et hujusmodi poenae quidem Deus causa
est. Sed sciendum est, quod non eodem modo est causa omnis poenae.
Quaedam enim poena est per inflictionem alicujus contrarii affligentis
vel corrumpentis; et talis quidem poena est a Deo agente, a quo omnis
actio, secundum quod ordinata est, et passio per consequens,
principium sumit. Omnis autem poena, cum justa sit, ordinata est.
Quaedam vero poena est quae simpliciter in ablatione vel defectu
consistit, sicut est subtractio gratiae, et aliquid hujusmodi; et hae
quidem poenae a Deo sunt, non quidem sicut ab agente aliquid, sed
potius sicut a non influente talem perfectionem; quia in ipso est
influere et non influere; et utriusque sua voluntas causa est. Si
ergo consideretur fomes secundum quod est poena, non dicit aliquam
poenam inflictam (quia supernaturalia principia non supponunt aliquid
positive in homine) sed pertinet ad illud genus poenarum quod in solo
defectu consistit; ex hoc enim concupiscentia vel fomes inordinate
inclinat, quia subtractum est vinculum originalis justitiae,
inferiores vires in obedientia rationis continens; et secundum hoc
dicitur hujusmodi poenae Deus causa esse, inquantum illam originalem
justitiam non confert homini nato quam primo homini creato contulerat.
Ad primum ergo dicendum, quod creatio et infusio, licet simul sint,
respectu animae tamen differunt; quia creatio dicitur secundum
respectum ad principium a quo est anima tantum; infusio vero dicitur
secundum respectum ad duo, scilicet ad principium a quo procedit, et
ad materiam quam perficit. Cum ergo dicitur, anima creatione
maculatur, ablativus iste potest denotare habitudinem alicujus causae;
et sic falsa est: quia creatio animae non est causa quod maculetur;
nihil enim ex creatione anima habet quod a Deo non sit: vel potest
denotare concomitantiam; et sic vera est; quia dum creatur,
maculatur: ex quo tamen non sequitur quod Deus maculae auctor sit.
Cum vero dicitur, anima infusione maculatur, si ablativus
concomitantiam designat absolute, vera est; si autem denotet
habitudinem causae, duplex est: quia vel intelligitur infusio esse
causa maculae ex parte principii a quo, et sic falsa est; vel ex parte
termini ad quem, et sic vera est.
Ad secundum dicendum, quod non est simile de anima et de Angelo:
Angelus enim creatus est non ut forma alterius corporis; unde non
poterat ex parte materiae defectus incidere; sed oportebat quod si in
principio creationis, peccati maculam habuisset, hoc ex parte creantis
esset: anima vero creatur ut actus cujusdam corporis, ex cujus
conjunctione potest aliquam maculam contrahere: nec sequitur quod
maculae illius Deus principium sit.
Ad tertium patet responsio per ea quae dicta sunt.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ferri in delectabile carnis sit de
natura ipsius concupiscibilis absolute consideratae, non tamen est de
natura ejus secundum quod est humana, idest per rationis judicium nata
ordinari, et praecipue secundum hoc quod in natura humana potuit esse
talis perfectio in ratione qua concupiscibilem penitus ordinaret: et
ideo quando praeter ordinem rationis in suum objectum fertur, ex
defectu quodam contingit: et causa istius defectus, inquantum culpae
rationem habet, ex Deo non est, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod fomes per se in malum inclinat; sed quod in
bonum promoveat, hoc est per accidens; unde non sequitur quod quolibet
modo consideratus ex Deo sit: quia ex quolibet malo aliqua bona per
accidens proveniunt.
|
|