|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod divinam sapientiam non
deceat quod anima corpori infundatur, ex quo maculam contrahit.
Nullus enim sapiens ponit thesaurum suum in loco in quo inquinatur.
Sed anima pretiosissimus thesaurus Dei est, ut est imagine Dei
insignita. Ergo non decet divinam sapientiam ut tali corpori
infundatur ex quo maculam contrahat.
2. Praeterea, si Deus aliquem in Inferno poneret sine propria
culpa, non esset decens justitiae ejus et sapientiae. Sed ex hoc quod
anima ex infusione maculatur, reatum infernalis poenae incurrit. Ergo
non decet Deum ut tali corpori eam infundat.
3. Praeterea, infectio spiritualis est pejor quam corporalis. Sed
consulitur infectis lepra corporali ut a coitu abstineant, ne filios
infectos generent. Ergo multo fortius et Deus instituere debuit ut
homines a carnali opere cessarent, ex quo per coitum genitos maculam
originalis culpae contrahere necesse est.
4. Praeterea, nullus artifex sapiens facit tale opus ex quo sua
intentio perfici non potest. Sed finis propter quem Deus fecit
hominem, est ut ejus beatitudine perfruatur. Cum ergo per hoc quod
anima tali corpori infunditur, reatum incurrat ut visione careat Dei,
videtur quod hoc sapientiam Dei non deceat.
5. Praeterea, ut Fulgentius dicit, Deus illius rei non est ultor
cujus non est auctor. Ergo eadem ratione illius rei non est auctor ex
qua de necessitate consequitur hoc cujus est ultor. Sed ex unione
animae ad tale corpus, de necessitate sequitur infectio originalis
culpae, cujus Deus est ultor. Ergo tali corpori animam unire Deum
non decet.
1. Sed contra, non est decens ut Deus opera sua mutet. Sed Deus
sic instituit ut homines per sexuum commixtionem generarentur, et quod
corpori per coitum seminato anima infundatur. Ergo non decuit ut Deus
hoc mutaret.
2. Praeterea, non est sapientis inducere majorem defectum, ut minor
defectus vitetur. Sed major defectus esset si humanum genus non
multiplicaretur, per cujus multiplicationem electorum numerus
impletur, quam quod puer in culpa originali nascatur. Ergo non decet
Deum ut multiplicationem naturalem humani generis cessare faciat ad
originalis peccati infectionem vitandam.
Respondeo dicendum, quod sicut bonum gentis divinius est quam bonum
unius hominis, ut in 1 Ethic. dicitur; ita etiam bonum universi
praepollet bono particularis rei et specialis naturae; unde etiam
defectus in universum redundans deterior est. Si autem humani generis
naturalis multiplicatio tolleretur, in defectum totius universi
redundaret: quia vel subtraheretur natura aliqua de universo quae ad
perfectionem universi confert; vel etiam alicui parti universi sua
naturalis perfectio tolleretur, secundum quod unumquodque natum est
sibi simile generare; et utrumque in defectum universitatis
redundaret; et ideo non debuit intermitti humanae generationis
processus naturalis ut infectio originalis vitaretur. Et praeterea
iste est ordo naturalis in rebus, ut posteriori remoto id quod prius
est remaneat, nec ad ejus remotionem tollatur, sicut quando removes
vitium, remanet esse, ut in libro de causis dicitur. Bonitas autem
naturalis praeexistit omni superadditae bonitati, et acquisitae et
gratis collatae; unde subtracta illa bonitate quam Deus humanae
naturae gratis contulerat, scilicet originalis justitia, non congruit
ordini quem divina sapientia rebus instituit, ut aliquid eorum quae ad
naturalem bonitatem pertinent immutetur; et praecipue cum remaneat in
natura facultas ad recuperandum illud quod deperditum est, vel aliquid
eo excellentius.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut non esset sapiens qui thesaurum in
loco mundo conservabilem, in immundo reponeret; ita esset valde
insipiens qui thesaurum non aliter conservabilem, non etiam in immundo
loco collocaret; et praecipue si emundandi thesaurum possibilitas
remaneret. Dico etiam, quod anima habet talem naturam ut tali corpori
uniatur; unde si tali corpori non uniretur, oporteret quod vel omnino
anima non crearetur, vel quod alterius naturae esset; et si alterius
naturae esset, haec natura non esset. Unde constat quod hanc naturam
conservari impossibile est nisi per hunc modum.
Ad secundum dicendum, quod poena Inferni est duplex. Quaedam est
quae pro peccato actuali debetur; et ista est corruptio alicujus boni
quod etiam ex naturalibus principiis naturam humanam consequitur; unde
injustum esset ut aliquis talem poenam subiret nisi per hoc quod propria
culpa illam meruisset. Quaedam vero poena est originali debita, quae
nihil subtrahit eorum quae naturae ex principiis suis debentur, sed
aliquid humanam facultatem excedens tollit, ad quod tamen ordinata erat
per aliquid naturae gratis collatum; unde nulla injuria isti homini
fit, si non sibi datur quod suae naturae non debetur secundum quod eam
accepit.
Ad tertium dicendum, quod lepra est corruptio illius boni quod
principia naturae consequitur, et sanari non potest; sed originalis
infectio est corruptio illius boni quod principia naturae non sequitur
et curabilis est; et ideo non est similis ratio de utroque.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc Deus creaturam facit ut unaquaeque
de sua bonitate participet quantum possibile est; meliusque est ut
secundum aliquem modum participet quam nullo modo. Dico ergo, quod
quamvis illi qui in peccato originali nascuntur, sint obnoxii ut
priventur illa participatione divinae bonitatis quae beatos efficit in
patria: tamen participant, et facultatem participandi habent secundum
modum qui possibilis naturae est secundum suorum principiorum
conditionem. Unde patet quod non penitus deficit opus Dei a fine in
quem ordinatum est, et praecipue cum veniendi in ulteriorem
participationem facultas non tollatur.
Ad quintum dicendum, quod originali culpae debetur poena secundum hoc
quod culpa est, et hoc non habet ex unione animae ad corpus, sed ex
voluntate primi parentis, quod culpa sit; unde quamvis Deus animam
corpori uniat, non sequitur quod sit causa illius cujus ultor est.
|
|