|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod animae ex sui creatione
sint aequales. Differentia enim formalis diversificat speciem. Sed
anima est forma corporis. Cum omnes ergo homines unius sint speciei,
videtur quod ex parte animae nulla sit differentia in hominibus.
2. Praeterea, Gregorius dicit, quod omnes homines sunt natura
pares. Sed dignitas rei praecipue attenditur secundum formam suam.
Si ergo unus homo habet animam ex creatione anima alterius nobiliorem,
unus homo etiam secundum naturam alii praeponeretur, quod est contra
auctoritatem inductam.
3. Praeterea, ut in 2 de Generat. dicitur, idem semper est natum
facere idem; unde oportet quod ab agente uniformi sit effectus
uniformis. Sed anima immediate a Deo creatur. Cum ergo in Deo
nulla sit diversitas, videtur quod animae inaequales ex creatione non
sint.
4. Si dicatur, quod quamvis non habeant diversitatem ab agente,
habent tamen ex materia; contra. Formae quae secundum diversitatem
materiae diversificantur, de potentia materiae educuntur, ut in formis
corporalibus patet. Sed anima rationalis non educitur de potentia
materiae: quia ut in 16 de animalibus dicitur, intellectus est ab
extrinseco. Ergo nec etiam ex diversitate materiae inaequalitas in
animabus esse potest.
5. Praeterea, in 3 Metaph. philosophus dicit, quod in individuis
unius speciei non est praedicatio secundum prius et posterius. Sed in
diversis speciebus contingit esse hujusmodi praedicationem, ut scilicet
genus de eis secundum prius et posterius praedicetur. Tunc autem
praecipue videtur quod species per prius generis praedicationem
recipiat, quando nobilior forma vel differentia naturam generis
participat. Ergo in individuis hoc non contingit ut unus homo
nobiliorem formam quam alius possideat. Ergo videtur quod nec unus
homo animam ex creatione nobiliorem habeat quam alius.
6. Sed contra, in 1 de anima Commentator dicit, quod diversitas
materiae ex diversitate formae procedit. Sed videmus in hominibus ex
parte corporis magnam diversitatem, secundum quam unus alio ad bonum et
malum promptior est, ut patet in diversis hominum complexionibus.
Ergo oportet quod eorum animae ex sua creatione diversitatem habeant.
7. Praeterea, videmus ad sensum, quosdam homines esse melioris
intellectus quam alios. Sed bonitas intellectus non potest causari ex
parte corporis: quia intellectus a corpore absolutus est, ut in 3 de
anima probatur. Ergo oportet quod hoc contingat ex diversitate quam
animae a sua creatione habent.
Respondeo dicendum, quod de anima et Angelo est duplex opinio.
Quidam enim dicunt animam et Angelum ex materia et forma compositum,
vel ex aliquibus duobus, quae sunt partes essentiae ejus: et secundum
hoc potest forte aliquis modus inveniri quo assignetur differentia
animarum et Angelorum, ut sint plures in specie una etiam ex seipsis;
quia unitas speciei erit ex principio formali in ipsis, diversitas
autem individuorum est ex diversitate materialis principii, et ex hac
etiam posset in eis gradus quidam nobilitatis attendi: et hoc videntur
verba Magistri sonare, qui dicit, eo modo in animabus esse
differentiam quo etiam in Angelis est. Sed quia supra dictum est,
secundum aliam opinionem, quia anima et Angelus naturae simplices
sunt, et non est in eis compositio, nisi ex esse et quod est; ideo
oportet quod quaecumque differentia in eis est ex seipsis, sit
differentia formalis, et speciei diversitatem inducens: et propter hoc
etiam tactum est, quod in Angelis tot sunt species quot individua; et
ideo non est possibile ut diversitas animarum ponatur ad modum illum quo
distinguuntur gradus in natura angelica, cum omnes animae rationales
unius speciei sint, differunt autem numero solo. Omnis autem talis
diversitas ex materia causatur; et ideo cum anima non habeat materiam
partem sui, oportet quod diversitas et distinctio gradus in animabus
causetur ex diversitate corporis; ut quanto corpus melius
complexionatum fuerit, nobiliorem animam sortiatur: cum omne quod in
aliquo recipitur, per modum recipientis sit receptum: et hoc quidem
duplici signo patet. Primo ex his quae diversi generis sunt: quia
unumquodque invenitur tanto nobilius genus animae participare, quanto
corpus ejus ad nobilius genus complexionis pertingit, ut in hominibus,
brutis, et plantis. Unde etiam in his quae sunt unius generis, ex
hoc contingit diversitas animarum, quod est in corporibus diversitas:
et hoc etiam patet ex signo boni intellectus, quod philosophus in 2 de
anima dat intelligere, dicens, eos qui sunt boni tactus et molles
carne, aptos mente esse. Bonitas autem tactus ex aequalitate
complexionis contingit: quia oportet ut instrumentum tactus inter
contraria tangibilia sit medium; et quanto magis pervenit ad medium,
tanto melior erit tactus. Unde patet quod ex diversitate corporis
animarum diversitas resultat.
Ad primum ergo dicendum, quod diversitas formalis est duplex.
Quaedam quae est formae per se, secundum id quod ad rationem formae
pertinet: et talis diversitas formae, diversitatem speciei inducit.
Est autem quaedam diversitas formae non per se, sed per accidens, ex
diversitate materiae resultans, secundum quod in materia melius
disposita dignius forma participatur; et talis diversitas speciem non
diversificat: et haec est diversitas animarum.
Ad secundum dicendum, quod Gregorius loquitur de paritate et
imparitate quae attenditur secundum dominium et subjectionem; quia unus
homo ex natura sua non habet quod dominetur alii. Unde patet quod non
est ad propositum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus sit agens in quo nulla est
diversitas, tamen quia per voluntatem agit, potest multiformes
effectus producere pro libito suae voluntatis. Sed hoc esse non potest
quod aliqua in specie convenientia, in forma habeant diversitatem:
quia haec contradictionem implicant; et ideo oportet quod diversitas
quae est in animabus ejusdem speciei, in diversitatem materiae
reducatur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis anima rationalis non educatur de
potentia materiae, tamen creatur in materia, ut actus ipsius; et ideo
oportet quod in ea per modum materiae recipiatur.
Ad quintum dicendum, sicut ad primum.
Ad sextum dicendum, quod diversitas materiae potest accipi
dupliciter. Vel diversitas partium speciei, idest partium specie
differentium, sive formaliter, ut manus, pes, et hujusmodi; et
talis diversitas causatur ex parte formae: quia ex hoc quod forma est
talis, oportet quod corpus sit sibi sic dispositum. Est autem quaedam
diversitas materialis tantum, quae ad speciem non pertinet, sed ad
individuum tantum; et ista redundat ex materia in formam, et non e
converso.
Ad septimum dicendum, quod quamvis intellectus sit absolutus a corpore
quantum ad propriam operationem, quae corporali organo non expletur:
tamen conjunctionem habet ad corpus dupliciter: scilicet ex parte
essentiae animae, quae forma corporis est, et ex parte inferiorum
potentiarum, ex quibus intellectus recipit; et per istum modum
diversitas corporis in diversitatem intellectus redundat.
|
|