|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ex proximis parentibus
aliquis contrahat maculam originaliter. In successiva enim generatione
hominum quanto accipitur generans proximius, tanto efficacius
similitudinem suam in genito inducit; unde filii magis assimilantur
patribus quam avis et proavis, et sic deinceps. Sed traductio
originalis est secundum assimilationem generantis ad genitum: quia in
originali natus etiam in originali generat. Ergo magis contrahit natus
originale per peccatum proximi parentis quam per peccatum Adae.
2. Praeterea, ex libidine coitus, ut supra dixit Augustinus,
relinquitur originale in prole. Sed libido illa est proximi parentis,
qualitercumque sumatur. Ergo ex peccatis proximorum parentum proles
originaliter inficitur.
3. Praeterea, omnium convenientium in specie est eadem relatio ad
naturam speciei. Sed omnes homines in specie conveniunt. Si ergo
Adam per actum proprium naturam humanam corrumpere potuit, videtur
quod etiam alii per actualia peccata humanam naturam in seipsis
corrumpant. Sed filius accipit naturam humanam a patre. Ergo oportet
quod ex peccato actuali proximi parentis sequatur infectio originalis
culpae in prole.
4. Si dicatur, quod hoc non potest esse, quia ex quo natura humana
corrupta est per primum peccatum, ulterius per sequentia non
corrumpitur, contra. Primum peccatum non ex toto naturam humanam
corrupit. Sed quod non ex toto corruptum est, adhuc corruptibile
remanet, et magis quam primo fuit. Ergo humanam naturam possibile est
etiam per sequentia peccata corrumpi; et praecipue cum alia sint aeque
gravia, vel graviora quam primum fuit.
5. Si dicatur, quod ideo per actum Adae natura corrumpi potuit,
quia ipse principium naturae suae fuit, quod aliis non convenit;
contra. Ponatur quod aliquem alium hominem Deus ex limo terrae
formaret: constat quod istius Adam principium non esset. Sed illud
quod est naturae principium, habet habitudinem principii ad omnia
participantia naturam illam. Ergo videtur quod Adae non per se
conveniat quod sit principium humanae naturae, sed per accidens
tantum. Illud autem quod est per accidens, non causat variam
habitudinem individui ad naturam speciei, inquantum species est. Ergo
ex hoc non sequitur quod Adam potuerit inficere naturam humanam, cum
et alii possent.
1. Sed contra, Roman. 5, 12: per unum hominem peccatum in
hunc mundum intravit; et loquitur de peccato originali, ut supra dixit
Augustinus. Ergo tantum ex primo parente traducitur peccatum
originale, et non ex peccatis proximorum parentum.
2. Praeterea, originale ex actu originis causatur. Sed actus
originis est uniformis et unus in tota natura humana. Ergo oportet
quod infectio quae ex eo consequitur, non in diversa principia, sed in
unum tantum reducatur.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, nullus defectus
traducitur de necessitate ex parente in prolem, maxime qui ex parte
animae se teneat, nisi qui naturam speciei respicit. Defectum autem
ad naturam pertinentem solum primum peccatum induxit: ipsum enim
discontinuavit adhaesionem hominis ad Deum. Ex hoc autem quod
continue homo Dei adhaerebat, haec virtus illi indita erat ut sub
obedientia rationis continue subderentur inferiores vires, et sub
obedientia animae corpus, propter hoc scilicet quod ratio suo superiori
continue subdita fuerat. Intercisa autem prima obedientia per hoc quod
ratio primi hominis a Deo aversa est per peccatum, consecuta est
disturbatio ordinis in inferioribus viribus ad rationem, et corporis ad
animam. Sequentia autem peccata non sunt causa hujus intercisionis,
scilicet rationis humanae ad Deum: quia sive alii homines peccarent,
sive non, semper hoc remanebat in natura humana quod aliquando ratio
hominis a Deo aversa fuerat. Sed ex aliis peccatis relinquuntur
defectus et corruptiones personam respicientes, inquantum qui peccat,
efficitur pronior ad peccandum: et ideo peccata actualia proximorum
parentum nullo modo in filios transeunt.
Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio generantis ad genitum, per
se loquendo, est in natura speciei; quia generans univocum generat
sibi simile in specie. Contingit autem quandoque quod etiam in
accidentibus individui sit assimilatio filii ad patrem; sed hoc non est
nisi in accidentibus corporalibus, ut quod podagricus generet
podagricum; non autem in accidentibus animae: non enim musicus generat
musicum, sed rationalis rationalem. Peccata autem proximorum parentum
nihil in naturam corruptionis inducunt, inquantum natura est: quia
natura jam corrupta est, secundum quod corrumpi potuit, per peccatum
primi hominis: et ideo natura cum illa corruptione pervenit ad proximos
parentes, et cum illa corruptione naturam traduxit: et ideo dicitur,
quod omnis homo generat inquantum est Adam: et ita patet quod ex solo
peccato primi parentis originale contrahitur.
Ad secundum dicendum, quod libido proximi parentis, per quam peccatum
originale in prolem inducitur, quocumque modo sumatur, non habet
virtutem inficiendi prolem macula culpae, nisi secundum quod consecutum
est ex voluntate inordinata primi parentis: et ideo tota causa
infectionis in peccatum primi parentis retorquetur.
Ad tertium dicendum, quod in Adam fuit natura integra dotata munere,
quod Deus humanae naturae gratis contulerat; unde per peccatum ipsius
potuit natura corrumpi in ipso, et per consequens in omnibus qui
naturam humanam ab eo acciperent: quia genitum accipit naturam a
generante qualem generans habet. In aliis autem hominibus invenitur
natura jam corrupta; unde illius corruptionis ulterius istud peccatum
causa esse non potest; sicut quod semel mortuum est, iterum non
occiditur. In quocumque autem homine fuisset inventa humana natura
integra, per peccatum ipsius poterat corrumpi in eo, et in his qui ab
eo descenderent. Unde patet quod servatur eadem relatio omnium hominum
ad naturam communem.
Ad quartum dicendum, quod per peccatum personae non corrumpitur in
natura illud quod ex principiis naturae relinquitur, nisi forte quantum
ad personam illam pertinet; sed corrumpitur solum quantum ad id
bonitatis quod naturae superadditum fuit. Hoc autem totum per primum
peccatum subtractum est. Unde illud naturae quod integrum remanet,
per alia peccata corruptibile non fuit, nisi quantum ad personam
peccantis, prout in eo relinquitur minor habilitas ad consequendum
gratiam; et talis corruptio ab uno in alterum non transfunditur.
Ad quintum dicendum, quod principium alicujus naturae potest accipi
dupliciter. Vel secundum quod natura consideratur absolute secundum
rationem speciei; et hoc modo Adam non fuit principium naturae humanae
nisi per accidens, nec sic etiam totam naturam humanam infecit; quia
si aliquis de limo terrae iterum formaretur, originalem maculam non
haberet. Aut prout habet esse natura communis in individuis; et hoc
modo quodlibet generans est quodammodo naturae principium in genito; et
secundum hunc modum ille homo ex quo omnes homines geniti sunt, naturae
humanae principium dicitur esse.
|
|