|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod culpa proximorum
parentum in filios redundet quantum ad poenam. Primo per id quod
dicitur Exod. 20, 5: ego sum Deus Zelotes, visitans
iniquitates patrum in filios; et loquitur ibi de visitatione
correctionis, quae per poenam fit. Ergo pro peccatis parentum filii
puniuntur.
2. Si dicatur, quod intelligitur tantum de imitantibus peccata
patrum, ut in littera dicitur; contra, ipsa imitatio qua quis
peccatorem imitatur, peccatum quoddam est; nec est peccatum imitati,
sed imitantis. Si ergo pro hoc puniantur filii quod peccata patrum
imitantur, non peccata patrum in eis visitat Deus, ut Scriptura
dicit, sed peccata propria.
3. Praeterea, non magis peccat qui imitatur patrem in aliquo genere
peccati, quam ipse pater peccaverit in eodem peccato; immo forte
minus, secundum quod habet majus inclinans ad peccandum, scilicet
exemplum patris. Sed qui plus non peccat, plus non debet puniri. Si
ergo pater pro illo peccato temporaliter punitus non fuit, injustum est
ut pro ejus imitatione filius puniatur. Si ergo punitur, videtur quod
pro utroque peccato filius puniatur, scilicet proprio, et patris.
4. Praeterea, justitia humana exemplata est a divina. Sed secundum
humanam justitiam filii pro peccato parentum exheredantur. Ergo et
secundum divinam justitiam filii pro peccatis patrum puniuntur.
5. Praeterea, magis est conjunctus filius patri quam populus regi.
Sed pro peccato regis populus punitur, ut legitur 2 regum, ult.,
quando David populum numeravit. Ergo multo fortius pro peccato
parentum filii puniuntur.
1. Sed contra Ezech. 18, 19: filius non portabit iniquitatem
patris. Portaret autem, si pro ejus peccato poenam subiret. Ergo
filii pro peccatis parentum non puniuntur.
2. Praeterea, poena respondet culpae. Sed culpa patris actualis
non transfunditur in filium. Ergo injustum est quod pro culpa patris
filius puniatur.
Respondeo dicendum, quod filius potest dupliciter considerari: vel
inquantum est persona quaedam; vel prout est quaedam res parentis:
quia ad felicitatem civilem inter alia bona fortunae quae conferunt
organice ad illam, etiam proles conferre dicitur a philosopho. Est
autem filius res quaedam parentis quantum ad corpus quod a patre habet,
et quantum ad res mundi, de quibus filius patrem juvare tenetur. Sed
quantum ad animam, quae immediate a Deo creatur, non est res
parentis, sed ipsius Dei: et hoc significatur Ezech. 18, 4:
sicut anima patris mea est, ita et anima filii. Sciendum est ergo,
quod peccatum consequitur duplex poena. Una per se, quae ad animam
pertinet, et in praesenti, ut amissio gratiae et turbatio conscientiae
et hujusmodi, et in futuro, ut poena Inferni; et hujusmodi poena
nunquam filius pro peccato patris punitur, quia ista poena non attingit
ipsum secundum quod est res patris. Alia poena consequitur peccatum
quasi per accidens, sicut infirmitates corporales, et aliae poenae
temporales; unde nec etiam semper peccantibus tales poenae
infliguntur, sed secundum moderationem providentiae divinae cuncta
gubernantis: et tali poena quandoque punitur filius pro peccato
patris, nisi fiat impedimentum ex parte filii, ut contrarius peccato
patris existat per bonam vitam: haec enim poena contingit ipsum
secundum quod est res patris; sicut etiam pro peccato hominis quandoque
occiduntur animalia, et effodiuntur domus, in quibus nulla est culpa.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas ista intelligitur de poena
temporali, et in illis qui imitando peccatum parentum, non praestant
impedimentum vindictae.
Ad secundum dicendum, quod imitatio non ponitur causa prima, pro quo
poena temporalis infligatur; sed quasi causa media per quam influentia
causae primae ad effectum conjungitur; virtus enim peccati parentis non
pervenit in istum, si peccato repugnet. Sed per imitationem
quodammodo continuatur; unde ex hoc non tollitur quin pro peccato
patris aliquo modo puniatur.
Ad tertium dicendum, quod in filio imitante peccatum patris est duplex
ratio quare temporaliter puniatur: tum quia ipsemet peccat imitando
patrem; tum quia res patris est, et decet ut pro peccato patris
puniatur, inquantum est res ejus. In patre autem erat una ratio
tantum; et ideo magis punitur filius quam pater; et praecipue quia
contingit ut filii qui peccata patrum imitantur, liberius peccent,
quasi in his nutriti, et in plura peccata se praecipitant cum minori
conscientiae remorsu propter consuetudinem et auctoritatem majorum
suorum.
Ad quartum dicendum, quod justitia humana non punit filium pro peccato
patris in eo etiam quod ex patre jam accepit; sed in eo quod ex patre
accepturus esset vel quantum ad corpus, vel etiam quantum ad
possessiones: non enim quia pater peccat, filius jam natus truncatur,
neque filius mancipatus exheredatur: sed per accidens poena patris
redundat in filium, quando patri aufertur id quod in filium ex patre
transire debebat, ut hereditas, vel etiam membrum, quia ex truncatis
truncatus nascitur.
Ad quintum dicendum, quod populus est res regis, et punitur populus,
ut in poena ejus rex puniatur: et hoc praecipue contingit, ut
Gregorius dicit, quando peccata populi merentur ut super eos rex
peccator constituatur, vel in peccatum labi permittatur, ut Job
34, 30: qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Et
sic patet quod populus etiam pro peccato proprio punitur.
|
|