|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum originale non
sit unum tantum. Quod enim pluraliter significatur, unum esse non
potest. Sed sancti de originali loquentes, pluraliter ipsum
significant, ut Rabanus, qui dicit, quod homini in peccatum
redeunti, non solum peccata quae post Baptismum egit, imputabuntur ad
poenam, sed originalia quae in Baptismo ei dimissa sunt, ut 4 Lib.
sententiarum, 22 dist., dicitur. Ergo originale peccatum non est
unum tantum.
2. Praeterea, impossibile est quod unus habitus inclinet ad omnes
actus peccati, praecipue cum quidam eorum ad invicem contrarientur.
Sed secundum Anselmum, originale est pronitas ad omne malum. Ergo
impossibile est quod sit unum tantum.
3. Praeterea, uni culpae debetur una poena. Sed peccato originali
multiplex poena debetur, ut carentia visionis divinae, necessitas
moriendi, et hujusmodi. Ergo non est tantum una culpa.
4. Praeterea, impossibile est idem accidens in anima et corpore esse
sicut in subjecto. Sed foeditas originalis ex carne resultat in
animam; et tamen postquam animam infecerit, in carne esse non
desinit. Ergo non est una tantum infectio, sed plures.
5. Praeterea, diversarum potentiarum diversae sunt privationes et
habitus. Sed per originale omnes potentiae animae sunt corruptae.
Ergo originale impossibile est unum esse.
1. Sed contra, Rom. 5 in Glossa: unus homo unum peccatum misit
in mundum, et loquitur de originali. Ergo originale est unum.
2. Praeterea, subjectum originalis est essentia animae, ut supra
dictum est. Sed essentia animae est tantum una. Ergo originale est
tantum unum.
Respondeo dicendum, quod in aliquo habente plures partes potest esse
corruptio in partibus duplex: vel ex eo quod solvitur illa aequalitas
ex qua omnium partium bona habitudo erat; vel ex eo quod solvitur
aliquid eorum quod determinatam partem servabat, ut patet in corpore.
Contingit enim debilitatem fieri in partibus corporis ex eo quod
solvitur aequalitas complexionis ex qua erat vigor in omnibus partibus
corporis, sicut in febre accidit: et ideo una febris est qua partes
omnes corporis debilitantur, et non singulae in singulis partibus.
Contingit etiam partes corporis debilitari per hoc quod defectus est
alicujus in quo virtus membri consistebat: et tunc oportet quod
diversis partibus diversae corruptiones respondeant, sicut quod oculus
est lippus, et pes est claudus, et sic de aliis. Similiter contingit
esse corruptionem in partibus animae dupliciter. Aut ex eo quod
uniuscujusque partis animae fit corruptio quantum ad id quod proprium
est sibi, sicut est in peccato actuali, quia per proprium actum
potentiae inducitur prava dispositio et habitus in ipsa: et secundum
hoc oportet ut plurium potentiarum sint plures corruptiones: non enim
eodem habitu peccati corrumpuntur concupiscibilis et irascibilis, et
sic de aliis: sed sicut diversis habitibus virtutum perficiuntur, ita
etiam diversis habitibus vitiorum corrumpuntur. Aut ex eo quod
tollitur illud quod omnes partes animae in recto ordine conservabat: et
talis corruptio est per originale peccatum, quod est privatio
originalis justitiae; et ideo peccatum originale, quo omnes partes
animae corrumpuntur, est unum tantum in homine uno; in pluribus autem
numero differunt.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale quodammodo est
actualium peccatorum principium, inquantum fomes ad actualia peccata
inclinat. Omnis autem effectus secundum virtutem est in sua causa.
Peccatum ergo originale per essentiam est unum, sed virtute
multiplex; et ideo pluraliter significari potest: vel propter multos
defectus coincidentes.
Ad secundum dicendum, quod sicut movens est duplex, unum per se, et
aliud per accidens, quod est removens prohibens; ita etiam inclinans
ad peccatum invenitur in anima duplex: unum per se, scilicet habitus
et dispositio ex peccato relicta, quia secundum similitudinem
dispositionis est actus ad quem dispositio inclinat: aliud per
accidens, quasi removens prohibens: et sic peccatum originale ad omnia
actualia inclinat, inquantum removet originalem justitiam, per quam
vires a lapsu in peccatum continebantur. Et ideo non oportet quod
secundum diversitatem peccatorum actualium diversificetur originale;
contingit enim quod idem removens prohibens est causa per accidens
contrariorum motuum: sicut patet in corruptione corporum mixtorum,
quia abeunte virtute quae miscibilia in unum continebat, quodlibet
elementorum in suum locum tendit.
Ad tertium dicendum, quod poena quae per se originali culpae
respondet, est carentia visionis divinae; aliae autem poenae
consequuntur ipsam quasi per accidens: quia ex quo subtracta est
originalis justitia, qua corpus animae subjacebat, oportet quod vita
hominis permaneat secundum exigentiam corporis: unde sequitur
necessitas moriendi, quia corpus ex contrariis compositum est: et
similiter est de aliis.
Ad quartum dicendum, quod subjectum originalis culpae non est caro,
sed anima. Oportet enim quod in eodem subjecto sint privatio et
habitus; unde sicut illa originalis justitia quae in anima erat,
continebat corpus a morte virtute animae justitiam habentis; ita etiam
ex privatione quae est in anima, resultat defectus omnis qui est in
corpore; nec defectus iste erat in carne ante infusionem animae in
actu, sed virtute tantum, ut supra dictum est.
Ad quintum patet responsio per id quod supra dictum est.
|
|