|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccato originali
secundum se debeatur poena sensibilis. Dicit enim Augustinus de fide
ad Petrum: firmissime tene, et nullatenus dubites parvulos qui sine
sacramento Baptismatis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio
puniendos. Sed supplicium poenam sensibilem nominat. Ergo parvuli
qui pro solo originali punientur, sensibilem poenam sustinebunt.
2. Praeterea, majori culpae debetur major poena. Sed originale est
majus peccatum quam veniale, quia plus habet de aversione, eo quod
gratiam subtrahit: veniale autem gratiam secum compatitur: et iterum
aeterna poena punitur originale; sed veniale temporali. Cum ergo
veniali peccato debeatur poena sensibilis, multo amplius originali.
3. Praeterea, gravius puniuntur peccata post hanc vitam quam in vita
ista, ubi est misericordiae locus. Sed in hac vita respondet
originali poena sensibilis: pueri enim qui solum originalem habent
multas poenas sensibiles sustinent, nec injuste. Ergo et post hanc
vitam poena sensibilis debetur.
4. Praeterea, sicut in peccato actuali est aversio et conversio,
ita in peccato originali aliquid aversioni respondet, scilicet privatio
originalis justitiae, et aliquid conversioni, scilicet
concupiscentia. Sed peccato actuali ratione conversionis debetur poena
sensibilis. Ergo et originali ratione concupiscentiae.
5. Praeterea, corpora puerorum post resurrectionem aut erunt
passibilia, aut impassibilia. Si impassibilia (et nullum corpus
humanum potest esse impassibile, nisi vel per dotem impassibilitatis,
sicut est in beatis, vel ratione originalis justitiae, sicut in statu
innocentiae), ergo corpora puerorum vel habebunt dotem
impassibilitatis, et sic gloriosa erunt, et non erit differentia inter
pueros baptizatos et non baptizatos, quod est haereticum; vel
originalem justitiam habebunt, et sic originali peccato carebunt; nec
pro peccato originali punientur, quod est similiter haereticum. Si
autem sint passibilia (omne autem passibile de necessitate patitur,
activo praesente); ergo praesentibus corporibus sensibilibus activis
sensibilem poenam patientur.
1. Sed contra, Augustinus dicit poenam parvulorum, qui originali
tantum tenentur, omnium esse mitissimam. Sed hoc non esset, si
sensibili poena torquerentur: quia poena ignis Inferni est
gravissima. Ergo poenam sensibilem non sustinebunt.
2. Praeterea, acerbitas poenae sensibilis delectationi culpae
respondet. Apocal. 18, 7: quantum glorificavit se et in deliciis
fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Sed in peccato originali
non est aliqua delectatio sicut nec operatio: delectatio enim
operationem consequitur, ut ex 10 Ethic. patet. Ergo peccato
originali non debetur poena sensibilis.
Respondeo dicendum, quod poena debet esse proportionata culpae, ut
dicitur Isai. 27, 8: in mensura contra mensuram, cum abjecta
fuerit, judicabis eam. Defectus autem qui per originem traducitur,
rationem culpae habens, non est per subtractionem vel corruptionem
alicujus boni quod naturam humanam consequitur ex principiis suis; sed
per subtractionem vel corruptionem alicujus quod naturae superadditum
erat: nec ista culpa ad hunc hominem pertinet, nisi secundum quod
talem naturam habet, quae hoc bono quod in eo natum erat esse et
possibile conservari, destituta est; et ideo nulla alia poena sibi
debetur nisi privatio illius finis ad quem donum subtractum ordinabat;
ad quod per se natura humana attingere non potest. Hoc autem est
divina visio; et ideo carentia hujus visionis est propria et sola poena
originalis peccati post mortem: si enim alia poena sensibilis pro
peccato originali post mortem infligeretur, puniretur iste non secundum
hoc quod culpam habuit: quia poena sensibilis pertinet ad id quod
personae proprium est: quia per passionem hujus particularis, talis
poena est. Unde sicut culpa non fuit per operationem ejus, ita nec
poena per passionem ipsius esse debet; sed solum per defectum illius ad
quod natura de se insufficiens erat. In aliis autem perfectionibus et
bonitatibus quae naturam humanam consequuntur ex suis principiis,
nullum detrimentum sustinebunt pro peccato originali damnati.
Ad primum ergo dicendum, quod supplicium non nominat in auctoritate
illa poenam sensibilem, sed solum poenam damni, quae est carentia
divinae visionis; sicut etiam nomine ignis frequenter in Scriptura
quaelibet poena figurari consuevit.
Ad secundum dicendum, quod inter omnia peccata minimum est originale,
eo quod minimum habet de voluntario: non enim est voluntarium voluntate
istius personae, sed voluntate principii naturae tantum. Peccatum
autem actuale, etiam veniale, est voluntarium voluntate ejus in quo
est; et ideo minor poena debetur originali quam veniali. Nec obstat
quod originale non compatitur secum gratiam: privatio enim gratiae non
habet rationem culpae, sed poenae, nisi inquantum ex voluntate est.
Unde ubi minus est de voluntario, minus est de culpa. Similiter
etiam non obstat quod peccato actuali veniali temporalis poena debetur:
quia hoc est per accidens, inquantum decedens in veniali tantum gratiam
habet, virtute cujus poena purgata est. Si autem veniale peccatum
sine gratia in aliquo esset, perpetuam poenam haberet.
Ad tertium dicendum, quod non est eadem ratio de poena sensibili ante
mortem et post mortem: quia ante mortem poena sensibilis consequitur
virtutem naturae agentis, sive sit poena sensibilis interior, ut
febris, vel aliquid hujusmodi; sive etiam sensibilis poena exterior,
ut ustio, sive aliquid hujusmodi: sed post mortem nihil aget virtute
naturae, sed secundum justitiae divinae ordinem tantum, sive in animam
separatam, in quam constat quod ignis naturaliter agere non potest,
sive etiam in corpus post resurrectionem: quia tunc omnis actio
naturalis cessabit, cessante motu primi mobilis, qui est causa omnis
motus et alterationis corporalis.
Ad quartum dicendum, quod dolor sensibilis respondet delectationi
sensibili, quae est in conversione actualis peccati. Concupiscentia
autem habitualis, quae est in originali peccato, delectationem non
habet; ideo dolor sensibilis non respondet sibi pro poena.
Ad quintum dicendum, quod corpora puerorum non erunt impassibilia ex
defectu potentiae ad patiendum in ipsis, sed ex defectu exterius
agentis in ipsa: quia post resurrectionem nullum corpus erit agens in
alterum, praecipue ad corruptionem inducendam per actionem naturae;
sed erit actio tantum ad puniendum ex ordine divinae justitiae; unde
illa corpora poenam non patientur quibus poena sensibilis ex divina
justitia non debetur. Corpora autem sanctorum erunt impassibilia,
quia deficiet in eis potentia ad patiendum; et ideo impassibilitas erit
in eis dos, non autem in pueris.
|
|