|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri non baptizati
afflictionem spiritualem in anima sentiant. Quia, sicut dicit
Chrysostomus, in damnatis gravior erit poena quod Dei visione
carebunt, quam quod igne Inferni cremabuntur. Sed pueri visione
divina carebunt. Ergo afflictionem spiritualem ex hoc sentient.
2. Praeterea, carere illo quod quis vult habere, sine afflictione
esse non potest. Sed pueri vellent visionem divinam habere: alias
voluntas eorum actualiter perversa esset. Ergo cum ea careant,
videtur quod ex hoc afflictionem sentiant.
3. Si dicatur, quod non affliguntur, quia sciunt se non culpa
propria ea esse privatos, contra. Immunitas a culpa dolorem poenae
non minuit, sed auget; non enim si aliquis non propria culpa
exheredatur vel mutilatur, propter hoc minus dolet. Ergo etiam
quamvis pueri non propria culpa tanto bono priventur, ex hoc eorum
dolor non tollitur.
4. Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi,
ita non baptizati ad meritum Adae. Sed pueri baptizati ex merito
Christi consequuntur praemium vitae aeternae. Ergo et non baptizati
dolorem sustinent ex hoc quod per demeritum Adae aeterna vita
privantur.
5. Praeterea, absentari a re amata non potest esse sine dolore.
Sed pueri naturalem cognitionem de Deo habebunt, et eadem ratione
naturaliter eum diligent. Ergo cum ab eo sint in perpetuum separati.
Videtur quod hoc sine dolore pati non possint.
1. Sed contra, si pueri non baptizati post mortem dolorem interiorem
habeant, aut dolebunt de culpa, aut de poena. Si de culpa, cum a
culpa illa ulterius emundari non possint, dolor ille erit in
desperationem inducens. Sed talis dolor in damnatis est vermis
conscientiae. Ergo pueri vermem conscientiae habebunt, et sic non
esset eorum poena mitissima, ut in littera dicitur. Si autem de poena
dolerent, ergo cum poena eorum juste a Deo sit, voluntas eorum
divinae justitiae obviaret; et sic actualiter deformis esset, quod non
conceditur. Ergo nullum dolorem interiorem sentient.
2. Praeterea, ratio recta non patitur ut aliquis perturbetur de eo
quod in ipso non fuit ut vitaretur: propter quod Seneca probat, quod
perturbatio in sapientem non cadit. Sed in pueris est ratio recta
nullo actuali peccato obliquata. Ergo non turbabuntur de hoc quod
talem poenam sustinent, quam vitare nullo modo potuerunt.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod pueri nullum dolorem sustinebunt, quia in eis adeo ratio
obtenebrata erit ut non cognoscant se amisisse quod amiserunt: quod
probabile non videtur, ut anima ab onere corporis absoluta ea non
cognoscat quae saltem ratione investigari possint, et etiam multo
plura. Et ideo alii dicunt, quod in eis est perfecta cognitio eorum
quae naturali cognitioni subjacent, et cognoscunt Deum, et se ejus
visione privatos esse, et ex hoc aliquem dolorem sentient; tamen
mitigabitur eorum dolor, inquantum non propria voluntate culpam
incurrerunt pro qua damnati sunt. Hoc etiam probabile non videtur:
quia talis dolor parvus esse non potest de tanti boni amissione, et
praecipue sine spe recuperationis; unde poena eorum non esset
mitissima. Praeterea omnino eadem ratione qua dolore sensibili et
exterius affligente non punientur, etiam dolorem interiorem non
sentient: quia dolor poenae delectationi culpae non respondet; unde
delectatione remota a culpa originali, omnis dolor ab ejus poena
excluditur. Et ideo alii dicunt, quod cognitionem perfectam habebunt
eorum quae naturali cognitioni subjacent, et vita aeterna se privatos
esse cognoscent, et causam quare ab ea exclusi sunt; nec tamen ex hoc
aliquo modo affligentur: quod qualiter esse possit videndum est.
Sciendum ergo, quod ex hoc quod caret aliquis eo quod suam
proportionem excedit, non affligitur, si sit rectae rationis; sed
tantum ex hoc quod caret eo ad quod aliquo modo proportionatus fuit:
sicut nullus sapiens homo affligitur de hoc quod non potest volare sicut
avis vel quia non est rex vel imperator, cum sibi non sit debitum:
affligeretur autem, si privaretur eo ad quod habendum aliquo modo
aptitudinem habuit. Dico ergo, quod omnis homo usum liberi arbitrii
habens proportionatus est ad vitam aeternam consequendam, quia potest
se ad gratiam praeparare, per quam vitam aeternam merebitur; et ideo
si ab hoc deficiant, maximus erit dolor eis, quia amittunt illud quod
suum esse possibile fuit. Pueri autem nunquam fuerunt proportionati ad
hoc quod vitam aeternam haberent; quia nec eis debebatur ex principiis
naturae, cum omnem facultatem naturae excedat, nec actus proprios
habere potuerunt quibus tantum bonum consequerentur; et ideo nihil
omnino dolebunt de carentia visionis divinae; immo magis gaudebunt de
hoc quod participabunt multum de divina bonitate, et perfectionibus
naturalibus. Nec potest dici, quod fuerunt proportionati ad vitam
aeternam consequendam, quamvis non per actionem suam, tamen per
actionem aliorum circa eos: quia potuerunt ab aliis baptizari, sicut
et multi pueri ejusdem conditionis baptizati, vitam aeternam consecuti
sunt: hoc enim est superexcedentis gratiae ut aliquis sine actu proprio
praemietur; unde defectus talis gratiae non magis tristitiam causat in
pueris decedentibus non baptizatis quam in sapientibus hoc quod eis
multae gratiae non fiunt quae aliis similibus factae sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod in damnatis pro culpa actuali, qui usum
liberi arbitrii habuerunt, fuit aptitudo ad vitam aeternam
consequendam, non autem in pueris, ut dictum est; et ideo non est
similis ratio de utrisque.
Ad secundum dicendum, quod quamvis voluntas sit possibilium et
impossibilium, ut in 3 Ethic. dicitur; tamen voluntas ordinata et
completa, non est nisi eorum ad quae quis aliquo modo ordinatus est:
et si in hac voluntate deficiant homines dolent; non autem si deficiant
ab illa voluntate quae impossibilium est, quae potius velleitas quam
voluntas debet dici: non enim aliquis illud vult simpliciter; sed
vellet, si possibile foret.
Ad tertium dicendum, quod ad habendum proprium patrimonium vel membra
corporis sui quilibet est ordinatus; et ideo non est mirum, si dolet
aliquis de earum amissione, sive pro culpa sua sive pro aliena eis
privetur. Unde patet quod ratio non procedit ex simili.
Ad quartum dicendum, quod donum Christi excedit peccatum Adae, ut
ad Rom. 5 dicitur; unde non oportet quod pueri non baptizati tantum
habeant de malo quantum baptizati habent de bono.
Ad quintum dicendum, quod quamvis pueri non baptizati sint separati a
Deo quantum ad illam conjunctionem quae est per gloriam, non tamen ab
eo penitus sunt separati, immo sibi conjunguntur per participationem
naturalium bonorum; et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali
cognitione et dilectione.
|
|