|
Postquam determinavit de peccato originali, quod a primis parentibus
in posteros transit per carnis originem; hic incipit determinare de
actuali, quod a parentibus in posteros transit per imitationem operis;
et dividitur in partes duas: in prima determinat de peccato actuali
quantum ad rationem mali; in secunda determinat de eo ex parte actus,
in quo deformitas fundatur, per quam malum dicitur esse actuale
peccatum, dist. 35, ibi: post hoc videndum est quid sit peccatum.
Prima dividitur in duas: in prima determinat de malo, veritatem
ostendens; in secunda excludit quamdam objectionem, ibi: ad hoc autem
quod dictum est, malum esse quod bonum est, quidam sic opponunt.
Circa primum tria facit: primo dicit de quo intendit; secundo
prosequitur suum propositum, ibi: causa et origo primi peccati res
bona extitit; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: ex his aperitur
quod primo et secundo supra investigando diximus. Prima dividitur in
duas: in prima inquirit causam mali; in secunda subjectum ejus, ibi:
ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum. Circa
primum duo facit: primo ostendit primam causam propriam mali culpae,
quae extra genus mali est; secundo ostendit causam proximam, quae est
quasi univoca in eodem genere, ibi: mala autem voluntas illa Angeli
et hominis causa est etiam malorum subsequentium. Ostensa origine
mali, superest videre in qua re sit malum. Hic inquirit subjectum
mali: et primo ostendit quod subjectum mali est bonum; secundo ex hoc
inducit quamdam conclusionem, ibi: ex quo colligitur nihil aliud
significari cum dicitur homo malus, nisi bonum malum; tertio
ostendit, in hoc regulam artis dialecticae fallere, ibi: ideoque in
his contrariis quae bona et mala vocantur, illa dialecticorum regula
deficit qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Hic quinque
quaeruntur: 1 an malum sit; 2 quid est malum; 3 si bonum est causa
mali; 4 si malum est in bono sicut in subjecto; 5 si per malum totum
bonum corrumpitur.
|
|