|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod malum non sit. Omne
enim quod est, vel est existens, vel est in existentibus: quia vel
est substantia, vel est accidens. Sed malum neque est existens,
neque in existentibus, ut probat Dionysius. Ergo malum non est.
2. Praeterea, omne quod esse dicitur, vel est ens rationis, vel
est ens naturae. Omne autem quod est ens rationis, vel est existens,
vel non existens. Ergo quod non est existens neque non existens,
nullo modo potest dici esse. Sed malum distat ab existente, et adhuc
plus distat a non existente, ut Dionysius dicit. Ergo nullo modo
potest dici malum esse.
3. Praeterea, Deus praehabet in se omnem affirmationem et
negationem, ut dicit Dionysius: oportet enim omnium positiones in eo
ponere, et adhuc omnium negationes in eo negare. Sed malum nullo modo
praeexistit in Deo. Ergo malum neque est affirmatio, neque negatio.
Sed inter affirmationem et negationem nihil est medium, ut in 4
Metaphys. probatur. Ergo malum nullo modo est.
4. Praeterea, quaecumque positio seipsam destruit, impossibile est
eam poni; sicut qui negat veritatem, ponit veritatem esse, ut dicit
Augustinus, et Anselmus; et qui negant demonstrationem, ponunt
demonstrationem esse, ut in 4 Metaphysic. dicitur. Sed malum
destruit seipsum, ut in 4 Ethic. dicitur. Ergo malum non est.
5. Praeterea, unusquisque artifex providus a suo opere propellit
malum quantum potest. Sed divina providentia omnia reguntur, ut in 1
libro habitum est. Ergo cum Deus sit omnipotens, ab universo malum
omnino expellit. Ergo malum non est.
1. Sed contra, sicut appetitus non est nisi boni, ita fuga non est
nisi mali. Sed multa sunt quae secundum rectam rationem fugiuntur.
Ergo malum est.
2. Praeterea, nihil discrete prohibetur neque punitur juste, nisi
malum. Sed constat prohibitiones discretas multas esse, et punitiones
justas. Ergo constat malum esse.
Respondeo dicendum, quod philosophus ostendit quod ens multipliciter
dicitur. Uno enim modo dicitur ens quod per decem genera dividitur:
et sic ens significat aliquid in natura existens; sive sit substantia,
ut homo; sive accidens, ut color. Alio modo dicitur ens, quod
significat veritatem propositionis; prout dicitur, quod affirmatio est
vera, quando significat esse de eo quod est; et negatio, quando
significat non esse de eo quod non est; et hoc ens compositionem
significat, quam intellectus componens et dividens adinvenit.
Quaecumque ergo dicuntur entia quantum ad primum modum, sunt entia
quantum ad secundum modum: quia omne quod habet naturale esse in
rebus, potest significari per propositionem affirmativam esse; ut cum
dicitur: color est, vel homo est. Non autem omnia quae sunt entia
quantum ad secundum modum, sunt entia quantum ad primum: quia de
privatione, ut de caecitate, formatur una affirmativa propositio, cum
dicitur, caecitas est; nec tamen caecitas aliquid est in rerum
natura; sed est magis alicujus entis remotio: et ideo etiam
privationes et negationes dicuntur esse entia quantum ad secundum
modum, sed non quantum ad primum. Ens autem secundum utrumque istorum
modorum diversimode praedicatur: quia secundum primum modum acceptum,
est praedicatum substantiale, et pertinet ad quaestionem quid est: sed
quantum ad secundum modum, est praedicatum accidentale, ut
Commentator ibidem dicit, et pertinet ad quaestionem an est. Sic
ergo accipiendo ens secundo modo dictum, prout quaestio quaerebat,
simpliciter dicimus mala esse in universo. Hoc enim et experientia
docet, et ratio ostendit: quia, ut Dionysius probat, malum nihil
aliud est nisi bonum imperfectum. Si autem nullum bonum esset in
aliquo diminutum, omnia bona aequalia essent, et sic pulchritudo
universi deperiret, quae ex gradibus bonitatis colligitur; periret
etiam ordo essentialis causarum in partibus universi, secundum quod
nobiliora in minus nobilia influunt. In idem etiam rediret
inconveniens, si poneretur quod nulla res perfectione sibi debita
carere posset: quia tunc esset aequalis stabilitas bonitatis in omnibus
entibus, nec essent omnes gradus bonitatis impleti, si non essent
quaedam bona quae suis perfectionibus privari non possent, et quaedam
suis perfectionibus privabilia propter distantiam a summo bono.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius accipit existens secundum
primam acceptionem entis; et per hunc modum, malum non est existens,
neque in existentibus: quia neque ipsum est natura quaedam in
universo, neque est aliquid in existente, sicut pars perfectionis
ejus. Sic enim procedunt suae probationes, quibus sigillatim ostendit
in nullis existentibus malum esse; non autem removetur quin malum sit
in existentibus sicut privationes in subjecto, ut caecitas in oculo.
Ad secundum dicendum, quod Dionysius accipit non existens illud quod
nullo modo est; et ab hoc quidem magis distat malum quam etiam ab
existente: quia in existente malum est tamquam in subjecto, quamvis
ipsum malum in se non sit existens; sed a non existente magis
absistit, quia simpliciter non existens non potest privationis
subjectum esse; nec etiam ipsa privatio est absolute non existens, sed
est non existens in hoc, quia privatio est negatio in subjecto, ut in
4 Metaphys. dicitur: caecitas enim nihil aliud est quam negatio
visionis in eo quod natum est videre.
Ad tertium dicendum, quod quamvis negationes omnium creatorum in Deo
verissime sint propter ejus excessum, tamen nulla privatio in eo est:
quia nihil est natum habere quod non habeat. Malum autem dicitur esse
secundo modo dicendi ens, sicut negatio, non quidem absoluta, sed
quae est privatio: aliter omnia mala essent, quia nihil est a quo
aliquid negari non possit.
Ad quartum dicendum, quod philosophus non dicit simpliciter quod malum
seipsum destruat; sed quod malum, si integrum et perfectum sit, se
ipsum destruit: quia non potest esse malum integrum, nisi corrumpatur
omne bonum: quo corrupto corrumpitur illud ens quod mali subjectum esse
potest. Subjecto autem corrupto, etiam privatio quae in subjecto
erat, esse desinit. Unde ex hoc efficaciter concluditur, quod summum
malum esse non possit, non autem absolute quod non sit malum.
Ad quintum dicendum, quod providus artifex non expellit ab opere suo
malum, nisi salvata conditione sui operis. Cum autem quaedam sint res
a Deo creatae de quarum conditione est ut defectum malitiae incurrere
possint, vel in alia inducere; si simpliciter malum ab eis
prohiberetur, destrueretur operis ejus conditio: et ideo decet ut mala
facere permittat, quorum tamen actor non est. De hoc autem in 1
libro dictum est.
|
|