|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod malum sit ens, sicut
natura quaedam, primo modo accipiendi ens, ut ea quae positive aliquid
praedicant. Omne enim genus est natura quaedam: quoniam non entis non
sunt neque species neque differentiae, ut philosophus dicit, cum tamen
omne genus in species per differentias dividatur. Sed bonum et malum
sunt genera aliorum, ut in praedicamentis dicitur. Ergo malum est
aliquid positive praedicans.
2. Praeterea, omne contrarium est natura quaedam; quia contraria in
eodem genere sunt, et nihil est in genere ut species, nisi sit natura
quaedam. Sed bonum et malum sunt contraria, ut in littera dicitur.
Ergo malum est natura quaedam.
3. Praeterea, omnis differentia quae constituit speciem, est
aliquid positive praedicans. Sed bonum et malum sunt differentiae in
prima specie qualitatis constituentes diversas species habitus. Ergo
malum aliquid positive praedicat.
4. Praeterea, nihil pugnat aut corrumpit nisi agendo. Nihil autem
agit nisi habeat naturam aliquam. Cum ergo malum corrumpat bonum, et
pugnet contra illud, videtur quod malum sit naturam quamdam habens.
5. Praeterea, omne quod corrumpit, generat aliquid: quia corruptio
unius est generatio alterius, ut in 1 de Gener., dicitur. Sed
mali est corrumpere, ut Dionysius dicit. Ergo ejus est etiam
generare. Sed nihil generat nisi habens naturam aliquam, quam
generato tradat. Ergo malum est naturam aliquam habens.
1. Sed contra, omne quod est a primo bono, bonum est, cum ex hoc
omnia bona sint quod ab eo sunt, ut in Lib. de hebdomadibus Boetius
dicit. Sed omnis natura a Deo est, qui est summum bonum. Ergo
malum non est natura aliqua vel ens aliquod positive dictum.
2. Praeterea, nihil appetit suum contrarium. Sed omnis natura
appetit bonum, quia unumquodque appetit sui ipsius perfectionem. Ergo
cum malo sit bonum oppositum, malum non erit ens naturam aliquam
habens.
Respondeo dicendum, quod Avicenna in sua metaphysica ponit perutilem
divisionem quamdam mali, quae ex verbis ejus colligi potest: dicit
enim, quod malum dicitur aliquid dupliciter: vel per se, vel per
accidens. Per se malum dicitur ipsa privatio perfectionis, qua
aliquid malum est; quod etiam a quibusdam malum abstracte sumptum
dicitur. Hoc autem est duplex: quia illa privatio vel est privatio
perfectionis quae est necessaria inesse primo rei; et ista privatio in
omnibus est malum, ut privatio pedis, et manus, et hujusmodi; vel
est privatio alicujus perfectionis secundae, sicut privatio
geometriae, et hujusmodi; et talis privatio non semper cuilibet est
malum, sed ei tantum qui ad eam habendam operam dedit, vel eam habere
debet. Malum autem per accidens est duplex: vel id quod est subjectum
talis privationis, vel id quod talem privationem in altero causat: et
utrumque istorum est malum concretive sumptum. Illud autem quod est
subjectum privationis, potest accipi quadrupliciter: quia vel est
actio, vel habitus, vel passio, vel substantia. Actio quidem, si
privationem debiti finis et debitae circumstantiae habeat, rationem
mali culpae habebit: et quia ex similibus actibus similes habitus
generantur, inde contingit quod habitus ipsi qui ex talibus actionibus
relinquuntur, mali sunt, sicut habitus vitiorum. Passio autem
privationem habet, per quam aliquid in patiente corrumpitur; et talis
passio malum poenae dicitur, vel defectus naturae, in illis in quibus
non potest esse culpa nec etiam poena; et quia nullum accidens potest
esse subjectum alicujus quod privative vel positive dicatur, nisi
gratia substantiae, quae ei subjicitur; ideo oportet quod ulterius
intelligatur subjectum hujus privationis quae per se malum est,
substantia esse, secundum quod dicitur homo malus, et anima mala. Si
autem dicatur malum per accidens, quia causat talem privationem, hoc
potest esse dupliciter: quia causa privationis debitae perfectionis vel
est ex parte materiae, quae est indisposita ad perfecte recipiendam
virtutem agentis, sicut est defectus in monstris, et in aliis quae ex
defectu materiae contingunt: aut est ex parte agentis; et hoc
contingit dupliciter: quia vel agens est conjunctum agenti, in
contrarium perfectionis debitae, sicut ignis adurens et gladius
secans; et ex hoc sequitur malum, quod dicitur poena sensus in
sentientibus, in quibus culpa et poena esse possunt, quia tale agens
quod privat perfectionem debitam, eo quod conjunctum est, sentitur:
aut est agens non conjunctum, impediens influentiam causae
perficientis, sicut dicuntur nubes malae, inquantum impediunt lumen
solis, ne ad nos perveniat: et quia talis causa non sentitur ex ipsa
perfectionis subtractione (cum non tollat perfectionem agendo in id
quod privatur, sed magis impediendo agentem, ex hoc quod perfectionem
subtrahit, cum remota sit), sed forte sentitur alio modo per
accidens, sicut quia nubes videntur; ideo malum quod ex hoc sequitur,
non dicitur poena sensus, sed poena damni, in illis tamen quae poenae
susceptiva sunt. In malis ergo hoc modo dictis est talis ordo, quod
id quod est per se malum, primo dicitur, et omnia alia per relationem
ad id: et secundum gradum tenet malum per accidens, quod est subjectum
mali quod dicitur malum ex hoc quod privationem quae per se malum est,
in se habet: et in tertio gradu est id quod dicitur malum per accidens
sicut causa inducens malum: hoc enim non habet in se de necessitate
privationem; sed facit aliquid esse privationem habens. Unde primum
dicitur absolute malum, et secundum in ordine ad primum, et tertium in
ordine ad secundum. Dicendum ergo, quod malum nominat non ens. Unde
illud quod per se malum est, non ponit aliquid; sed dicitur esse ut
privatio. Malum vero quod est subjectum privationis, est aliquid
positive, sed non ex eo quod malum est; sicut oculus est aliquid, sed
non ex eo quod caecus est; quia caecitas non est in eo nisi ut negatio
visionis. Quod autem dicitur malum ut causa mali, in se quidem
consideratum est aliquid; sed in ordine ad effectum, ratione cujus
malum dicitur, etiam privative dicitur. Dicitur enim malum ex hoc
quod privationem inducit; et sic etiam ratio non entis in ipsum
redundat causaliter, sicut et ratio mali.
Ad primum ergo dicendum, quod genus dupliciter potest accipi. Uno
modo proprie, prout praedicatur de pluribus in eo quod quid est; et
sic neque bonum neque malum sunt genera; quia sunt de
transcendentibus, quia bonum et ens convertuntur. Alio modo
communiter, ut genus dicatur omne id quod sua communitate multa ambit
et continet; et sic bonum et malum dicuntur genera omnium
contrariorum: quia, ut in 1 Physic. dicitur, omnia contraria hoc
modo se habent quod alterum est nobilius, et alterum vilius; ita quod
vilius privationem in se includit, sicut nigrum in respectu ad album,
et frigidum in respectu ad calidum: propter quod in 1 de Generat.
dicitur, quod frigus est privatio caloris; et per hunc modum semper
alterum contrarium pertinet ad bonum, et reliquum ad malum; unde etiam
Pythagoras ponebat duos ordines rerum: unum boni, sub quo colligebat
omnia perfecta, ut dextrum, triangulum, aequilaterum, et similia;
et alterum mali, sub quo ponebat omnia quae imperfectionem implicant,
ut sinistrum, feminam, et hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod si consideretur malum per se, sive in
abstracto, sic malum opponitur bono ut privatio; si autem consideretur
malum per accidens, sicut est in actione vel in habitu, sic opponitur
bono ut contrarium, ut prodigalitas liberalitati, et timiditas
fortitudini.
Ad tertium dicendum, quod malum per se vel abstracte sumptum, non est
differentia specifica; sed malum per accidens vel concrete acceptum:
omnia enim moralia ex fine speciem consequuntur. Ex ordine autem ad
finem debitum specificatur bona actio et bonus habitus, ratione cujus
bonum differentia specifica ponitur habitus et actionis moralis; mala
vero actio specificatur ex ordine ad finem indebitum, cui admiscetur
privatio finis debiti, ex quo ratio mali incidit. Unde patet quod non
sola privatio specificat malum habitum et actionem; sed positio ordinis
ad finem quemdam cum privatione debiti finis; et sic patet quod malum,
secundum quod differentia, non est malum per se, sed per accidens vel
concretive sumptum.
Ad quartum dicendum, quod malum potest intelligi corrumpere
dupliciter; vel formaliter, vel effective: sicut enim formaliter
albedo facit album, ita etiam formaliter privatio privat, et corruptio
corrumpit. Malum vero per se sumptum, est ipsa privatio vel
corruptio; unde non sequitur quod sit ens positive dictum, quia non
privat et corrumpit agendo. Si autem sumatur effective, sic non
potest intelligi de malo per se vel abstracte sumpto, quia privatio
nihil efficit; sed oportet ut sumatur de malo per accidens, quod est
subjectum et causa mali: et hoc quidem efficit aliquid, non quidem
inquantum privatum est, sed inquantum est quoddam ens quod agere
potest; et ideo dicit Dionysius, quod malum nihil agit nisi virtute
boni, et ipsum bonum non posset impugnare, nisi ex boni virtute:
nihil enim prohibet unum bonum alterius contrarium esse, ut calor
frigoris.
Ad quintum dicendum, quod corruptio et generatio, quamvis semper
conjungantur, non tamen sunt idem per se, sed per accidens; quod
patet ex earum terminis, ex quibus motus et mutationes specificantur:
terminus enim generationis est forma, quia est mutatio ad esse;
terminus vero corruptionis est privatio, quia est mutatio ad non esse.
Forma autem unius et privatio alterius, ut forma ignis et privatio
aeris, sunt quidem idem subjecto, sed differunt ratione: et ideo
etiam illud quod corrumpit et generat, non ex eodem habet quod generat
et corrumpit; sed ex eo quod formam suam inducit, generat, et sic
inquantum ens, generat; ex eo autem quod forma sua necessario
conjungitur privationi alterius formae, corrumpit. Unde patet quod in
eo quod privationem habet, vel non ens est, aliquid corrumpit: et
propter hoc Dionysius dicit, quod boni est per se loquendo generare et
salvare, et mali est corrumpere; unde non sequitur quod malum in eo
quod malum est, aliquid sit.
|
|