|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mali causa bonum esse
non possit. Boni enim, ut dicit Dionysius, est salvare et
producere. Sed malum est corruptio quaedam. Ergo mali causa bonum
non est.
2. Praeterea, unum oppositorum non est causa alterius, nisi per
accidens, sicut frigidum quodammodo calefacit, ut in 8 Phys.
dicitur. Sed malum non tantum habet causam per accidens, sed per se:
quia quod est per accidens, est ut in paucioribus; malum autem videtur
esse ut in pluribus. Ergo oportet quod prima causa mali sit malum.
3. Praeterea, omnis effectus causae secundae reducitur in causam
primam. Sed omne bonum est effectus causae primae. Si ergo aliquod
malum ab aliquo bono causatur, tunc causa prima, quae Deus est, mali
causa erit; et sic aliquo modo malus esset Deus, quod est absurdum.
4. Praeterea, oportet ut effectus sequatur conditionem suae causae.
Sed omne malum defectivum est. Ergo oportet quod in causa ejus aliquo
modo defectus sit. Aut ergo est in ea defectus in actu, aut in
potentia. Si defectus in actu (omne autem quod deficit in actu,
malum est): ergo causa mali non erit bonum, sed malum: nec hoc erit
primum malum, cujus causam quaesivimus. Si autem defectus est in
causa in potentia tantum (id autem quod est in potentia tantum, non
sufficit ut educat aliquid in actu: quia in 2 Phys. dicitur:
aedificatio in actu est causa aedificati in potentia): ergo ex tali
causa malum actu oriri non poterit.
5. Praeterea, Dionysius dicit, quod malum non habet causam. Sed
quod a bono causatur, habet causam. Ergo malum non est ex bono.
1. Sed contra, quicumque facit aliquid ad quod alterum de
necessitate consequitur, etiam illius causa est. Sed res bona est
causa alicujus boni, ad quod malum consequitur, ex eo quod ex illius
adventu alterum bonum privatur; sicut patet in igne adurente, qui
formam suam inducens, formam rei adustae tollit; et tamen utraque
forma bonum quoddam est. Ergo bonum est causa mali.
2. Praeterea, omne quod est per accidens, reducitur ad per se.
Sed malum non causat nisi per accidens, quia non agit nisi virtute
boni, ut Dionysius dicit. Ergo oportet ut causalitas mali in bonum
reducatur sicut in primam causam.
Respondeo dicendum, quod nihil agit nisi secundum quod est in actu;
nihil autem est in actu nisi secundum quod formam vel perfectionem
aliquam habet; unde oportet quod omne quod agit, agat inquantum
perfectum est, et ita inquantum est bonum; cum omne perfectum,
inquantum hujusmodi, bonum sit. Intentio autem cujuslibet agentis est
similitudinem suam in altero efficere; et ideo id quod est per se
intentum ab agente, est quod aliquod bonum efficiatur; unde bonum per
se causam habet; sed defectus incidit praeter intentionem agentis.
Hoc autem contingit tripliciter. Aut ex parte ejus quod intentum est
ab agente, quod cum non compatiatur secum quamdam aliam perfectionem,
excludit eam, ut patet in generatione naturali. Ignis enim intendit
formam suam in materiam inducere; sed quia forma ignis non compatitur
formam aeris, inde sequitur praeter intentionem agentis privatio formae
aeris. Aut ex parte materiae recipientis actionem, quae indisposita
est ad consequendam perfectionem quam agens intendit inducere, ut patet
in naturalibus in partubus monstruosis, et in artificialibus in ligno
nodoso, quod non dirigitur ad actionem artificis; unde remanet
artificiatum aliquem defectum habens. Aut ex parte instrumenti, ut
patet in claudicatione, quia a virtute gressiva sequitur gressus
distortus propter curvitatem cruris. Malum autem culpae ex duobus
horum modorum contingere potest; scilicet vel ex parte ejus quod
intentum est, vel ex parte instrumenti. Ex defectu enim materiae,
culpae malum non accidit: quia operationes morales non sunt factiones,
ut per eas aliquid in materia constituatur, ut in 6 Ethic. dicitur,
sed sunt actiones in ipsis agentibus permanentes, et eos perficientes
aut corrumpentes: in omnibus enim peccatis quae per deliberationem
rationis procedunt, malum incidit ex parte ejus quod intentum est:
sicut enim in naturalibus non possunt esse duae formae substantiales
ultimae actu perficientes eamdem partem materiae, ita non possunt esse
duo ultimi fines voluntatis; unde sicut agens naturale ex hoc quod
inducit unam formam, causat defectum alterius formae; ita etiam
voluntas ex hoc quod alicui tamquam ultimo fini inhaeret, quod debitus
sibi finis non est, avertitur a fine ultimo sibi debito, in quo
completur ratio mali culpae, praeter intentionem voluntatis. Peccata
vero quae praeter deliberationem rationis procedunt, ut primi motus,
incidunt ex defectu instrumenti, idest inferiorum virium, quae sunt
sicut instrumenta voluntatis, aut rationis; sicut patet in primis
motibus. Sic ergo patet quod eo modo quo malum causam habere potest,
bonum efficiens causa mali est, scilicet per accidens; non autem id
quod est perfectum et summum bonum: quod patet per similitudinem in
agentibus naturalibus, in quibus invenitur aliquod agens universale,
et aliquod agens particulare. Agens particulare, quod habet actionem
determinatam ad unam formam, sicut est causa formae illius, ita est
causa privationis formae alterius, ut patet in igne vel aqua: sol
autem cum sit causa agens universaliter ad omnem formam inferiorem
corporalem, non est causa privationis formae, nisi per suam
elongationem, ut dicitur in 2 Gener. Similiter etiam illud quod est
bonum particulare, causando aliquod bonum determinatum, excludit bonum
alterum, quod non se cum illo compatitur; bonum autem completum, quod
universaliter omnis boni causa est, non est causa defectus alicujus
boni, neque etiam per suam absentiam: quia ipsum, quantum in se est,
semper praesens est, vicissitudinem non patiens absentiae et
praesentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod boni effectus per se est salvare et
producere; sed etiam corruptio vel privatio potest esse per accidens
effectus boni, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod bonum in toto universo contingit ut in
pluribus, malum autem ut in paucioribus: plures enim sunt partes
universi in quibus malum naturae accidere non potest, scilicet
superiora corpora, quam illae in quibus malum naturae accidit,
scilicet inferiora corpora, in quibus etiam malum naturae, ut in
paucioribus est; quia causae naturales non deficiunt a suis ordinatis
effectibus nisi in minori parte. Similiter etiam est in voluntariis,
si accipiatur completa causa, quae est voluntas per habitum perfecta;
quia haec ab actu virtutis ut in minori parte deficit. Voluntas autem
nondum per habitum perfecta, est incompleta causa, quia se ad
utrumlibet habet: et sicut mala pluribus modis contingunt quam bona,
ita in pluribus flectitur in mala quam in perfecte bona. In nullo enim
voluntas hoc modo deficit ut saltem in aliqua bona non convertatur:
quia malum, si perfectum sit, seipsum destruit, ut in 4 Ethicor.
dicitur.
Ad tertium dicendum, quod causa secunda habet per se effectum,
secundum quod est sub causa prima; et ideo talis effectus qui per se
est ejus, in causam primam reducitur; sed si sit aliquis defectus ejus
per accidens, inquantum exit ab ordine causae primae, non oportet quod
effectus ille in causam primam reducatur; sicut patet in crure
claudicante: quidquid enim de ratione gressus est in claudicatione,
totum efficitur mediante crure a virtute gressiva; sed crus, inquantum
est improportionatum virtuti gressivae, inducit deformitatem quae est
in claudicatione; unde non oportet quod talis deformitas sit effectus
virtutis gressivae. Ita etiam bona particularia non sunt causae per
accidens aliquorum defectuum nisi secundum quod deficiunt a perfectione
summi boni; unde non oportet quod defectus illi qui consequuntur, in
summum bonum sicut in causam reducantur.
Ad quartum dicendum, quod in voluntate creata invenitur duplex
defectus. Unus qui est potentialis causa mali, scilicet esse ex
nihilo: ex hoc enim quod ex nihilo est, potest deficere peccando,
secundum vertibilitatem electionis. Non tamen iste defectus est
actualis causa mali: quia sequeretur quod voluntas semper deficeret,
sicut crus claudum semper claudicat. Alius autem est defectus
actualis, secundum quod actu deficit: et quidquid procedit ab ipsa,
prout sub isto defectu stat, totum est malum. Illius autem defectus
qui est in actu voluntatis, non oportet quod sit causa aliquis alius
defectus in voluntate praeexistens actu, quia sic in infinitum iretur;
sed ipsamet voluntas secundum se considerata illius defectus causa est.
Ille enim defectus in voluntate est, secundum quod voluntas ad aliquid
aliquo indebito modo convertitur. Ejus autem quod est converti ad
bonum creatum indebito modo, voluntas dominium habet, quia ad
utrumlibet libera est; non enim est simile de voluntate et agente
naturali: agens enim naturale est determinatum ad unum ex sua natura;
unde non potest esse causa actionis inordinatae, nisi per hoc quod
aliquis defectus in ipso agente est; voluntas autem non est determinata
ad unum, sed seipsam determinat secundum quod huic vel illi adhaeret;
et in tali adhaesione primum malum voluntatis consistit; unde primi
mali culpae, quod est in actu voluntatis, res bona, scilicet
voluntas, causa est, sed per accidens, ut dictum est; secundi autem
mali, quod est in actu exteriori, ipsa voluntas jam mala per
interiorem actum causa est.
Ad quintum dicendum, quod malum non habet causam per se, sed per
accidens, ut dictum est; et hoc Dionysius intendit: et sic per
accidens bonum mali causa esse potest.
|
|