|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod malum non sit in bono
sicut in subjecto. Sicut enim dicit Dionysius, malum neque est
existens, neque in existente. Sed propriissime dicitur esse in altero
quod est in eo sicut in subjecto. Ergo existens non est subjectum
mali. Sed omne bonum est existens. Ergo malum non est in bono sicut
in subjecto.
2. Praeterea, malum se habet ad bonum sicut non ens ad ens. Sed
ens non est subjectum non entis; quia simul esse non possunt. Ergo
nec bonum est subjectum mali.
3. Praeterea, nullum contrarium est subjectum sui contrarii. Sed
bonum et malum sunt contraria. Ergo bonum non est subjectum mali.
Prima patet ex hoc quod 1 Phys. dicitur, quod subjectum neutrum
contrariorum est.
4. Si dicatur, quod regula ista fallit in his contrariis quae sunt
bonum et malum, ut in littera dicitur; contra. In posteriori semper
prius includitur. Sed prima oppositio est affirmationis et
negationis. Ergo affirmatio et negatio includitur in omnibus
contrariis. Sed affirmatio et negatio non possunt esse simul vera.
Ergo nec aliqua contraria. Subjectum autem simul est cum eo cujus est
subjectum. Ergo bonum mali subjectum esse non potest.
5. Praeterea, illud quod est per se subjectum alicujus, est etiam
per se causa ejus: quia, sicut dicit Avicenna, subjectum est in se
completum praebens alteri occasionem essendi. Sed malum non causatur
per se ex principiis boni. Ergo bonum non est universaliter et per se
subjectum mali.
1. Sed contra, omne quod est subjectum, est ens. Sed omne ens,
inquantum hujusmodi, bonum est: quia ens et bonum convertuntur. Ergo
oportet quod subjectum mali sit bonum.
2. Praeterea, philosophus dicit in 9 metaphysicorum, quod non est
praeter res malum. Esset autem praeter res, si in rebus non esset.
Ergo malum est in rebus sicut in subjecto. Sed omnis res, inquantum
hujusmodi, bona est: quia per se malum nulla res est, sed privatio,
ut dictum est. Ergo bonum est subjectum mali.
Respondeo dicendum, quod per se malum, ut dictum est ex dictis
Avicennae, est privatio; privatio autem, ut in 4 Metaph.
dicitur, est negatio in substantia, idest in substantia habet
subjectum; negatio autem quae subjectum non determinat, privatio dici
non potest, sed simplex negatio; unde oportet quod malum aliquod ens
subjectum habeat. Omne autem ens, inquantum hujusmodi, bonum est.
Unde oportet quod subjectum mali sit bonum. Sed sciendum, quod non
omne bonum, subjectum mali esse potest: est enim quoddam bonum cui
nihil bonitatis deest, quia perfectum est, nec deesse potest, quia
omnes bonitates in eo unum sunt, ut una ab altera separari non possit,
quia simplex est; et in tali bono malum nec esse nec cogitari potest;
et hoc est summum bonum, quod Deus est. Est autem quoddam bonum,
quod quamvis non omnem bonitatem perfecte colligat, sed in aliquo a
summo bono deficiat, tamen non potest sibi deesse aliqua bonitatum quae
debita est sibi; ut patet in Angelis et in corporibus caelestibus,
quae bonitatem naturalem nullo modo amittere possunt: et tale etiam
bonum subjectum mali esse non potest: non enim omnis carentia bonitatis
malum est, sed illius tantum quam nata est res habere, et debita est
ei: carere enim visu non est malum in lapide, sed in oculo: hoc enim
est commune privationi omni quod aptitudinem ad actum in subjecto
requirat. Est autem quoddam bonum quod nec omnem perfectionem
consequitur, et propter distantiam a summo bono, illa etiam quae
debita est sibi, carere potest, et quam natum est habere; et tale
bonum est subjectum mali, quidquid sit illud. Unde Dionysius dicit,
quod bonum particulare est subjectum mali. Hoc autem bonum quid sit
quod malo subjicitur, considerandum est ex perfectione quae per malum
privatur, eo quod privatio et habitus sunt circa idem. Est autem
quaedam perfectio, scilicet secunda, cujus subjectum est ens actu
completum in esse primo; et hoc idem ens illi malo subjicitur, per
quod ista perfectio privatur; sicut anima culpae, per quam gratia
tollitur. Est autem quaedam perfectio prima ut forma substantialis,
subjectum cujus est in potentia tantum, scilicet materia prima quae
sicut est ens incompletum et in potentia, sic ipsa etiam subjicitur
privationi substantialis formae, ut dicit philosophus, quod materia
non est malum per se, sed per accidens, scilicet ratione privationis
cui subjicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius intelligit esse in
existente, sicut aliqua pars perfectionem existentis constituens: et
hoc modo in nullo existente malum est; sed sicut privatio in subjecto.
Ad secundum dicendum, quod malum non se habet ad bonum sicut non ens
absolute sumptum ad ens: non ens enim absolute sumptum est negatio pura
quae sibi subjectum non determinat; malum autem est non ens quoddam,
quod est privatio: et ideo oportet quod habeat determinatum subjectum,
quod non potest esse nisi ens bonum.
Ad tertium dicendum, quod non quodlibet malum contrariatur cuilibet
bono directe, sicut nec cuilibet virtuti quodlibet vitium; sed illi
tantum bono cujus perfectio per malum privatur. Malum autem non est
sicut in subjecto in illo bono quod per malum tollitur, sicut vita
naturalis hominis non tollitur per malum culpae; unde malum culpae non
opponitur huic bono quod est vivum vita naturali: et ideo non est
inconveniens, si hoc malum in hoc bono sit sicut in subjecto.
Ad quartum dicendum, quod oppositio mali ad bonum potest considerari
dupliciter. Vel secundum determinatam rationem hujus boni et illius
mali; et sic non fallit in istis oppositis, bonum et malum,
dialecticorum regula, quae perhibet, contraria simul esse non posse:
quia, ut dictum est, sic accipiendo oppositionem boni et mali, malum
non opponitur illi bono in quo est sicut in subjecto. Potest etiam
considerari oppositio mali ad bonum secundum communem rationem
utriusque: et sic malum simpliciter opponitur bono simpliciter, sicut
huic bono hoc malum; et per hunc modum fallit dialecticorum regula in
istis contrariis, quia malum est in bono: et ratio quare fallit, est
ista, quia bonum non imponitur ab aliqua determinata perfectione, sed
a perfectione in communi; unde quidquid perfectionis res habeat,
communem rationem boni consequitur; similiter etiam quacumque
perfectione privatur, communem rationem mali incurrit. Contingit
autem ut aliquid habeat primam perfectionem, et privetur secunda; et
ita simul habebit rationem boni et mali, sed secundum diversa: et ex
hoc non sequitur quod contradictoria sint simul vera.
Ad quintum dicendum, quod malum non habet subjectum sicut per se
accidens, sed sicut privatio perfectionis; et ideo non oportet quod
per se ex principiis sui subjecti causetur, sed sufficit quod tantum in
subjecto aptitudinem et debitum requirat.
|
|