|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod malum bonum totum
corrumpere possit. Quia, ut in 1 Phys. dicitur, omne finitum
consumitur ablato quodam. Sed bonum creatum, quod solum subjectum
mali esse potest, finitum est. Ergo per multiplicationem mali potest
ex toto consumi.
2. Si dicatur, quod quamvis sit finitum in actu, est tamen
infinitum in virtute et potentia; contra. Quantitas virtutis vel
potentiae mensuratur ex objecto: objectum autem potest habere
infinitatem vel secundum rationem quantitatis continuae, vel secundum
rationem quantitatis discretae. Sed neutro modo per peccatum
diminuitur potentia vel virtus boni naturalis; quia sicut ante peccatum
erat anima capax infiniti boni, quod Deus est, ita etiam et post;
similiter etiam sicut ante peccatum poterat in infinitos actus, ita
etiam post; nec alicujus actus potentia ab ea aufertur, ad minus
remota. Ergo diminutio boni per malum non attenditur secundum
quantitatem virtutis: ergo nec infinitas virtutis consumptionem boni
vel mali excludere potest.
3. Si dicatur, quod diminutio boni per malum, non est semper
secundum eamdem quantitatem, sed secundum eamdem proportionem sicut in
diminutione continui; et ideo semper in infinitum diminuitur, nec ex
toto aufertur; contra. Quandocumque est diminutio secundum eamdem
proportionem, semper illud quod secundo aufertur, est minus eo quod
primo auferebatur: quia si primo ablatum fuit tertium totius, secundo
ablatum erit tertium residui, et sic deinceps. Sed secundum malum non
tollit minus de bono quam primum malum auferebat; quia potest esse
malum tam magnum; nec bonum est fortius ad resistendum, sed debilius.
Ergo non est diminutio boni per malum semper secundum eamdem
proportionem.
4. Praeterea, ex hoc malum dicitur quod bonum corrumpit. Ergo
quamdiu malum durat, continue corrumpit. Sed quod continue
corrumpit, tandem ad non esse perducit; quia sicut nullius rei
generatio est infinita, ita nec corruptio, cum tempus corruptionis
cujuslibet rei tempori generationis ejus aequale sit, ut in 2 de
Gener. dicitur. Ergo necessarium est quod bonum ex toto per malum
tollatur.
5. Praeterea, si malum diminuit bonum, aut illud bonum quod est ei
subjectum, aut illud bonum quod est ei oppositum. Sed non illud quod
est sibi subjectum, cum nullum accidens suum subjectum diminuat. Ergo
intelligitur diminuere illud bonum quod sibi opponitur. Ergo cum illud
bonum ex toto privet, quia opposita non possunt esse simul; videtur
quod bonum quod per malum diminuitur, ex toto tollatur.
1. Sed contra, inter alia mala pejus est malum culpae. Sed malum
culpae non ex toto tollit bonum: dicit enim Dionysius, quod bona
naturalia in Angelis peccantibus integra permanserunt, cum tamen
peccatum eorum sit gravissimum. Ergo malum non ex toto tollit bonum.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod malum, si sit integrum,
seipsum destrueret. Sed malum quod ex toto tollit bonum, erit
integrum malum. Ergo etiam seipsum destrueret. Sed quidquid seipsum
destruit, impossibile est esse. Ergo impossibile est esse aliquod
malum quod ex toto corrumpat bonum.
Respondeo dicendum, quod, sicut ex dictis patet, malum per se
acceptum privatio quaedam est. Ad rationem autem cujuslibet
privationis tria requiruntur; scilicet habitus oppositus, et subjectum
tam habitus quam privationis, et habilitas in subjecto ad receptionem
habitus; et ideo triplex bonum potest considerari; scilicet bonum quod
est perfectio opposita ipsi malo, et subjectum illius perfectionis et
privationis oppositae, et etiam ipsa habilitas ad perfectionem illam;
quae cum sit quaedam quasi inchoatio ejus, etiam bonum quoddam est:
verbi gratia, malum culpae habet pro subjecto ipsam naturam animae,
quae bonum quoddam est, et pro opposito ipsam gratiam; et iterum
animae inest habilitas quaedam ad gratiam habendam. Sciendum est
ergo, quod malum culpae bonum gratiae sibi oppositum ex toto tollit;
de ipsa vero natura animae, quae est sibi subjectum, nihil aufertur;
ipsam vero habilitatem diminuit; et hoc est bonum naturae quod ex culpa
diminuitur. Diminutio autem hujus habilitatis non est per
subtractionem alicujus partis ejus; sicuti enim qualitates et formae
non augentur per additionem, ut in 1 dictum est, dist. 17, sed
per intensionem; ita etiam non diminuitur per subtractionem, sed per
remissionem. Remissio autem hujusmodi habilitatis, est secundum quod
elongatior est ab actu, scilicet ab ipsa gratia; quanto enim potentia
est magis propinqua actui, tanto completior est. Contingit autem
istam habilitatem in infinitum elongatiorem ab actu fieri; ita quod
semper remanebit habilitas, eo quod quilibet actus peccati facit
aliquam elongationem a gratia; unde semper remanet minor et minor
habilitas, et magis a gratia distans; et post primum peccatum non
tollitur potentia ad secundum peccatum, immo est major pronitas; et
ideo potest fieri major elongatio. Nunquam tamen habilitas ad gratiam
ex toto tollitur: quia habilitas ista causatur ex principiis naturae,
quae principia, ut dictum est, culpa nec tollit nec minuit; et simile
esset in naturalibus, si esset aliquis calor qui in infinitum posset
calefacere, et plus et plus; semper tamen remaneret materia quae ex
natura sua haberet habilitatem ad frigus, et eam nullo modo amitteret;
sed tamen illa habilitas semper fieret magis et magis longinqua ab
actu.
Ad primum ergo dicendum, quod ista diminutio non fit per
subtractionem, sed per elongationem ab actu, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod nihil subtrahitur de quantitate virtutis
vel potentiae, ita ut non sit post peccatum in potentia ad tantum bonum
sicut ante, vel ad tot bona sicut prius; sed tamen per quodlibet
peccatum elongatur potentia ab actu; et in hoc infinitatem habet,
secundum quod in infinitum hoc fieri contingit, ut dictum est.
Tertium conceditur: quia illa solutio nihil valet.
Ad quartum dicendum, quod malum, idest ipsa privatio quae est in
subjecto aliquo, non corrumpit aliquid effective in subjecto illo, ut
fiat consumptio continua, sicut humidum per calidum consumitur; sed
corrumpit formaliter loquendo; idest, est ipsa corruptio qua corruptum
est; et ideo ratio non procedit.
Ad quintum dicendum, quod illud bonum naturae quod per peccatum
diminuitur, est medium inter animam, quae est subjectum culpae, et
gratiam, quae est oppositum culpae, scilicet ipsa habilitas; quae
quidem radicatur in anima, et perficitur per gratiam; et ideo ex parte
illa qua accedit ad gratiam, opponitur culpae, ratione cujus per
culpam diminuitur, ut semper elongatior a gratia fiat; sed ex parte
illa qua in substantia animae radicatur non opponitur culpae, sed est
subjectum ejus; et ideo semper manet in anima, quamdiu manet natura.
|
|