|
Quia in peccato actuali duo considerantur, scilicet defectus, ex quo
rationem mali habet, et substantia actus, secundum quam actuale
peccatum dicitur; determinato de peccato actuali, secundum quod habet
rationem mali, hic incipit determinare de eo quantum ad substantiam
actus, in qua defectus fundatur, secundum quem malum dicitur; et
dividitur in partes duas: in prima determinat de peccato quantum ad
actum; in secunda de potentia, quae est ad actum peccati, 44
distinct.: post praedicta consideratione dignum occurrit, utrum
peccandi potentia sit nobis a Deo. Prima dividitur in duas: in prima
determinat de peccato in generali; in secunda descendit ad peccatorum
differentias, 42 distinct.: cum autem voluntas mala et operatio
sint peccatum, quaeritur, utrum in eodem homine et circa eamdem rem
haec duo unum sint peccatum. Prima dividitur in duas: in prima
determinat de actu peccati in generali. Sed quia actus peccati vel est
interior voluntatis, vel est exterior operis; ideo in secunda parte
descendit ad utrosque actus, 38 dist.: post praedicta, de
voluntate ejusque fine disserendum est. Prima dividitur in duas: in
prima prosequitur opinionem quorumdam dicentium, actus peccatorum a
Deo esse; in secunda ponit opinionem contrariam, 37 dist.: sunt
autem alii plurimi aliter longe de peccato et de actu sentientes.
Prima dividitur in duas: in prima prosequitur opinionem eorum qui
dicunt omnes actus ex Deo esse; in secunda ex incidenti, quia hoc
disputatio mota exigebat, interponitur de comparatione peccati ad
poenam, utrum peccatum poena esse possit, 36 distinct.: sciendum
est tamen quaedam sic esse peccata ut sint etiam poena peccatorum.
Prima dividitur in tres: in prima ponit definitionem peccati; in
secunda inducit diversas opiniones, ex datis descriptionibus
occasionatas, ibi: quocirca diversitatis hujusmodi verborum occasione
de peccato plurimi diversa senserunt; in tertia prosequitur illam
opinionem quod omnes actus a Deo sunt, ibi: quidam diligenter
attendentes verba Augustini (...) non indocte tradunt et cetera.
Circa secundum duo facit: primo narrat diversas opiniones; secundo
breviter dicit, quid de iis tenendum sit, ibi: sane dici potest.
Tertia pars dividitur in partes tres: in prima ponitur opinio; in
secunda ponitur opinionis confirmatio per rationes, ibi: quod autem
omnis voluntas et actio bonum sit, inquantum est, ex eo probant quod
ait Augustinus etc.; in tertia ponitur responsio ad ea quae in
contrarium objici possunt, ibi: quibus opponitur. Si omnia quae
sunt, inquantum sunt, bona sunt (...) ergo adulterium et
homicidium (...) bona sunt. Circa secundum duas rationes ponit:
prima accipitur ex ratione entis; secunda ex habitudine mali ad bonum,
in quo necessario ut in subjecto malum consistit, ibi: item et aliter
probant omnem actum interiorem vel exteriorem, inquantum est, esse
bonum. Prima ratio talis est. Omne ens, inquantum ens, bonum est
et a Deo est. Sed omnis actio est ens: ergo et cetera. Primo
probat majorem; secundo proponit minorem, et inducit conclusionem,
ibi: ex praedictis colligitur atque infertur et cetera. Quibus
opponitur. Si omnia et cetera. Hic excludit objectiones quae contra
hanc opinionem possunt esse; et dividitur in tres, secundum tres
objectiones: prima sumitur ex his actibus qui mox nominati in malum
sonant, ut homicidium et cetera. Secunda ex omissionibus, quae actum
habere non videntur, ibi: item aliter eis opponitur; tertia ex
comparatione poenae ad culpam, ibi: etiam quaeri potest. Et
dividitur in partes duas: in prima ponit objectionem, et solvit eam,
ostendens quod aliter est corruptio boni culpa quam poena; in secunda
movet quasdam quaestiones ex solutione occasionata, ibi: sed cum nihil
sit, inquantum peccatum est, quomodo potest bonum corrumpere vel
adimere? Et circa hoc duo facit: primo inquirit, quomodo culpa
possit esse corruptio active; secundo quomodo poena sit corruptio
passive, ibi: quaeri autem solet utrum et poena sit privatio, vel
corruptio boni. Circa primum tria facit: primo ostendit bonum, per
quod malum culpae active corruptio dicitur; secundo ostendit cujus boni
sit corruptio, ibi: peccatum vero, idest culpa, proprie animae
corruptio est; tertio exponit quoddam quod dixerat, scilicet qualiter
aliquis a Deo elongetur, ibi: ab eo se elongant per peccatum. Hic
quaeruntur quinque: 1 de divisione mali in culpam et poenam; 2 de
definitione culpae; 3 si omnis culpa in actu consistit; 4 si in actu
interiori tantum, vel in exteriori; 5 si culpa est corruptio
potentiarum animae.
|
|