|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sufficienter malum
per culpam et poenam dividatur. Malum enim nihil aliud est quam
defectus boni. Sed omne quod invenitur alio minus bonum, non est sine
defectu alicujus boni. Ergo omne quod est minus bonum, est etiam
malum. Sed omnia creata sunt minus bona. Cum ergo multae creaturae
sint in quibus non est poena neque culpa, videtur quod malum non
sufficienter per poenam et culpam dividatur.
2. Praeterea, in illis quae non habent dominium sui actus, malum
culpae esse non potest. In quibus autem culpa non est, nec poena
est, quia poena culpae debetur. Cum ergo multa sint quae voluntatem
non habent, et ita nec dominium sui actus, in quibus tamen est aliquod
malum, ut in rebus insensibilibus patet; videtur quod malum non
sufficienter per poenam et culpam dividatur.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod malum ideo dicitur quia
nocet. Sed omne quod nocet, poena est. Ergo omne malum aliqua poena
est. Ergo non convenienter aliquod malum contra poenam dividitur.
4. Si dicatur, quod poena nocet passive, sed culpa nocet active,
contra. Passio est effectus illatioque actionis. Si ergo poena est
nocumentum passivum, et culpa nocumentum activum, omnis poena erit
illatio quaedam culpae; et ita omnis qui poenam infert, culpam
perpetrabit: quod haereticum est, quia sic ordo justitiae deperiret.
5. Praeterea, aliqua poena est quae tantum in negatione consistit;
ut carentia visionis divinae. Sed passio non est tantum negatio, immo
est aliquod ens positive dictum, cum sit unum de decem generibus.
Ergo non omnis poena est nocumentum passive dictum.
6. Praeterea, quaedam culpae sunt in quibus nullus actus consistit,
ut patet praecipue in culpa originali. Sed nihil nocet active nisi per
actionem aliquam. Ergo non omnis culpa est nocumentum activum.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit: omne malum nostrum est vel
quod agimus, vel quod patimur. Sed malum quod agimus culpa est,
malum quod patimur, poena est. Ergo malum per culpam et poenam
dividitur.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, malum per se
loquendo privatio quaedam est alicujus boni; bonum autem in perfectione
et actu consistit; unde oportet secundum distinctionem perfectionum,
distinctionem malorum esse. Est autem duplex actus vel perfectio;
scilicet actus primus, et secundus. Actus primus est ipsa prima
forma; actus secundus est operatio; et ideo ex privatione utriusque
perfectionis diversae mali differentiae consurgunt. Si enim privetur
aliqua forma vel perfectio alicujus rei naturalis, dicetur esse malum
naturae si autem privetur perfectio operationis, dicetur esse
peccatum: quia ut 2 Physic. dicitur, peccatum est in his quae nata
sunt finem consequi, cum non consequuntur. Quaelibet autem res per
suam operationem finem suum nata est consequi; unde oportet quod
peccatum in operatione consistat, secundum quod non est directa ut
finis exigit; secundum quod grammaticus non recte scribit, nec parat
recte medicus potionem. Sed, ut in 5 Metaph. dicitur, bonum et
malum quodam speciali modo est in his quae per electionem agunt, quae
rationem finis cognoscunt, et finem sibi determinare possunt; et ideo
peccatum in talibus quamdam specialem mali rationem accipit, ut
scilicet peccatum in eis etiam culpa dicatur; unde peccatum in pluribus
quam culpa est: quia ut ex 2 Physic. habetur, peccatum est et in
his quae secundum naturam sunt, et in his quae sunt secundum artem;
sed culpa non potest esse nisi in his quae per voluntatem sunt: nihil
enim culpae rationem obtinet nisi quod vituperabile est; neque
vituperium alicui debetur propter inordinatum actum, nisi ille actus
suo dominio subjaceat. Habere autem dominium super suos actus, ut
scilicet possit facere et non facere, voluntatis proprium est. Unde
culpa super peccatum addit ut sit voluntatis actus. Similiter etiam
malum naturae in electionem habentibus specialem quamdam rationem mali
accipit, scilicet rationem poenae, inquantum voluntas defectui
dissentit; unde omnis poena malum naturae est: dicitur enim poena
malum, ut Augustinus dicit: quia naturae bonae nocet, inquantum
subtrahit sibi id per quod natura perficitur, vel in suo esse
naturali, ut caecitas, vel in naturae superadditis, ut subtractio
gratiae, vel hujusmodi. Quidam tamen dicunt, quod etiam in brutis
defectus rationis rationem poenae sortitur; sed melius videtur ut poena
non sit, nisi ubi culpa esse potest. Et ita patet quod malum
rationalis creaturae sufficienter et convenienter per poenam et culpam
dividitur.
Ad primum ergo dicendum, quod nomen defectus potest sumi vel
negative, vel privative. Si sumatur negative, sic non omne quod
habet defectum alicujus boni, continuo malum est: quia malum privatio
est; unde non est nisi defectus ejus quod quis natus est et debet
habere. Si autem privative, sic patet quod non omne quod caret aliquo
bono defectum habet: non enim est defectus in lapide quod non videt.
Unde patet quod ratio procedit ex aequivocatione hujus nominis
defectus.
Ad secundum dicendum, quod culpa et poena non sunt differentiae mali
absolute sumpti, sed mali secundum quod est in habentibus electionem,
ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod nocere dicitur dupliciter; scilicet
effective, et formaliter. Formaliter autem nocere dicitur ipsum
nocumentum, sive ipsa ademptio boni vel privatio, sicut albedo facit
album: et sic omne quod nocet, poena est in his quae nata sunt poenam
subire. Si autem sumatur effective, sic dicitur nocere id quod causat
privationem alicujus perfectionis in re; et hoc modo culpa nocet, quia
per actum deordinatum aufertur aliqua perfectio, scilicet gratia; et
tamen ipsa privatio gratiae poena est; et hoc est quod Magister
dicit, quod culpa est corruptio boni active: quia scilicet malum
culpae consistit in defectu actus, secundum quod deficit a debito fine
et debitis circumstantiis: et iste actus deficiens agit vel efficit in
anima privationem gratiae; et ipsa privatio gratiae passive accepta,
poena est.
Ad quartum dicendum, quod omnis poena quaedam corruptio est ab aliquo
agente inducta: et quamvis culpa sit quid activum corruptionis, non
tamen omne activum corruptionis culpa est; et ideo non oportet quod
omnis qui poenam infert culpam incurrat.
Ad quintum dicendum, quod passio potest sumi dupliciter; vel quantum
ad naturam rei prout logicus et naturalis passionem considerat; et hoc
modo non oportet omnem poenam passionem esse; sed quamdam poenam,
scilicet poenam sensus: vel quantum ad modum significandi, pro ut
grammaticus considerat; et sic illud passive dicitur quod a verbo
passivo derivatur; unde privatio qua aliquis privatur aliquo dicitur
privatio passiva; et privatio qua aliquis privat, dicitur privatio
activa; et hoc modo sumendo passionem, omnis poena est corruptio vel
privatio passiva.
Ad sextum dicendum, quod non dicitur culpa corruptio activa quia in
actu consistat, sed magis quia corruptionem agit; et ideo objectio non
procedit; contingit enim per id quod non est actus effici vel induci
privationem passive dictam. Utrum tamen in omni culpa operatio
requiratur, postea dicetur.
|
|