|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum inconvenienter
in proposito definiatur. Illud enim quod definitur, oportet aliquid
esse: quia quaestio an est praecedit quaestionem quid est; et iterum
omne quod definitur, essentiam habet, cum definitio essentiam rei
significet. Sed secundum Augustinum, peccatum nihil est, et nihil
fiunt homines cum peccant. Ergo definiri non potest.
2. Praeterea, definitio debet converti cum definito. Sed
definitiones hic datae de peccato, non conveniunt omni peccato, ut in
littera dicitur. Ergo inconvenienter assignatae sunt.
3. Praeterea, in definitione superioris non debet poni inferius.
Sed concupitum vel dictum vel factum est inferius quam peccatum: quia
omne factum contra legem Dei est peccatum, sed non convertitur. Ergo
inconvenienter assignatur descriptio ex posterioribus secundum naturam.
4. Praeterea, speciali virtuti speciale peccatum opponitur. Sed
justitia est quaedam virtus specialis. Ergo peccatum non debet
definiri universaliter sumptum per oppositionem ad justitiam.
5. Praeterea, obedientia est quaedam specialis virtus. Sed
obedientiae opponitur inobedientia. Ergo et inobedientia erit speciale
peccatum. Cum ergo species in definitione generis poni non debeat,
videtur quod inconvenienter peccatum universaliter sumptum, per
inobedientiam definiatur.
Respondeo, quod, sicut dictum est, peccatum dicit malum quod in
operatione consistit; unde ad rationem peccati duo concurrunt,
scilicet actus, et ipse defectus, ex quo ratio mali incidit.
Defectus autem ille qui causat rationem mali in peccato, ut dictum
est, est defectus rectitudinis in actu, per quam dirigebatur in
finem. Finis autem rationalis naturae ultimus quem praecipue theologus
considerat, est ipsa beatitudo aeterna, ad quem finem lex divina nos
dirigit sicut instruens, et justitia sicut in illum inclinans; et ideo
peccatum tripliciter hic describitur. In prima enim descriptione
tangitur substantia actus in ordine ad instrumenta quibus actus
exercentur, cum dicitur: dictum, vel factum, vel concupitum, et
tangitur privatio illius dirigentis quod instruendo dirigit, scilicet
legis, cum dicitur, quod fit contra domini legem. In secunda autem
descriptione tangitur substantia actus ex parte objecti, in hoc quod
dicitur: voluntas retinendi, vel consequendi, et privatio illius
dirigentis quod in finem inclinat per modum habitus, in hoc quod
dicit: quod justitia vetat. In tertia autem descriptione tangitur
illud quod est formale in peccato, ex quo rationem mali habet,
scilicet privatio dirigentis in finem, in hoc quod dicitur,
praevaricatio legis divinae, et deordinatio ab ipso fine, in hoc quod
dicitur, caelestium inobedientia praeceptorum.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum quod aliqua habent esse,
possunt definiri, ut in 7 Metaph. dicitur; unde quia ens per prius
de substantia dicitur, quae perfecte rationem entis habet, ideo nil
perfecte definitur nisi substantia: accidentia autem, sicut incomplete
rationem entis participant, ita et definitionem absolutam non habent:
quia in definitionibus eorum ponitur aliquid quod est extra genus
eorum, scilicet subjectum ipsorum. Similiter etiam cum ens quodammodo
dicatur de privationibus et negationibus, ut in 4 Metaph. dicitur,
earum etiam potest esse aliquis modus definitionis incompletissimus,
qui est quasi exponens nominis significationem, non essentiam
indicans, quam nullam habet: non autem ita quod peccatum omnino sit
privatio et negatio; sed quantum ad id solum ex quo formaliter rationem
mali habet: et ideo ex parte illa definitur per privationem, ut patet
ex omnibus descriptionibus in littera positis.
Ad secundum dicendum, quod peccatum non dicitur univoce de omnibus
generibus peccatorum, sed per prius de peccato actuali mortali, a quo
peccatum veniale deficit ex hoc quod non omnino a fine deordinat. Sed
aliquo modo a fine retardat, ordine ad finem salvato; unde deficit ex
parte illa ex qua peccatum formaliter rationem mali habet. Originale
autem deficit ab eo ex parte ipsius substantiae actus: actuale enim
mortale est voluntarium voluntate propria illius in quo est; sed
originale est voluntarium voluntate alterius; unde deficit ex parte
illa ex qua peccatum habet rationem culpae. Et ideo non oportet quod
definitio peccati in genere conveniat nisi illi peccato in quo perfecte
ratio generis invenitur. Potest autem et definitio peccati in genere
eis secundum quid convenire, sicut et ratio generis in eis per
posterius invenitur.
Ad tertium dicendum, quod sicut aliquando utimur non veris
differentiis loco verarum, propter earum occultationem, ut in 1
Post. dicitur; ita etiam loco veri generis potest poni aliquid per
quod genus magis innotescat: et sic Augustinus intendens magis plane
quam artificialiter loqui, genus peccati, quod est operatio, per
istam circumlocutionem dictum vel factum vel concupitum significavit.
Ad quartum dicendum, quod justitia non sumitur hic prout est specialis
virtus, sed pro justitia generali, quae est idem subjecto quod omnis
virtus, ut in 4 Ethicor. philosophus dicit, differens a virtute
solum ratione: quia virtus dicitur secundum quod ad actum dirigit;
justitia vero secundum quod rectitudini legis concordat, et secundum
quod in bonum commune cedit.
Ad quintum dicendum, quod obedientia etiam quandoque sumitur ut
specialis virtus, quando scilicet specialis ratio ad faciendum aliquid
est auctoritas praecipientis; et huic opponitur inobedientia quae est
speciale peccatum, quando scilicet aliquis praetermittit hoc quod est
praeceptum, specialiter in contemptum praecipientis. Aliquando autem
obedientia sumitur quasi omnem virtutem consequens: actus enim omnis
virtutis in praecepto legis est; unde quicumque aliquem actum virtutis
facit, obedit: et obedientiae opponitur inobedientia quae omne
peccatum mortale consequitur; et hoc modo inobedientia hic in
definitione peccati ponitur.
|
|