|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omne peccatum in actu
consistat, etiam peccatum omissionis. Peccatum enim est dictum vel
factum vel concupitum contra legem Dei, ut dictum est. Sed in hoc
quod dicitur: dictum vel factum vel concupitum, tangitur aliquis
actus. Ergo etiam peccatum omissionis in aliquo actu consistit.
2. Praeterea, omne peccatum vel est originale vel actuale. Sed
omissio non est originale peccatum: quia originale aequaliter in omnes
transit qui per concupiscentiam generantur, non autem in omnibus est
peccatum omissionis. Ergo oportet quod sit actuale. Sed actuale ab
actu dicitur. Ergo omissionis peccatum aliquem actum significat.
3. Praeterea, quicumque se habet similiter nunc et prius, non magis
nunc quam prius peccat. Sed aliquis qui nihil agit, similiter se
habet nunc et prius. Si ergo aliquando talis peccat continue, dum
actum illum non agit videtur peccare. Hoc autem inconveniens est,
quia sic peccatum omissionis quodlibet gravissimum esset. Ergo
peccatum omissionis non est, si aliquis omnino nihil agat; sed oportet
quod sit in eo aliquis actus.
4. Praeterea, demeritum opponitur merito. Sed meritum non potest
esse nisi per actum. Cum ergo opposita ad idem genus reducantur,
videtur quod omne peccatum et demeritum in actu aliquo consistat.
5. Praeterea, Augustinus dicit, quod omne peccatum est
voluntarium. Si ergo omissio est peccatum, videtur quod saltem actum
voluntatis in ea esse oporteat.
6. Praeterea, sicut supra dictum est, malum esse non posset, nisi
esset bonum, in quo malum consisteret. Sed ubi nullus est actus, non
invenitur aliquod bonum, in quo deformitas peccati fundetur. Ergo
videtur quod non possit esse aliquod peccatum in quo non sit aliquis
actus.
1. Sed contra, Ambrosius dicit in littera: peccatum est
praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia praeceptorum.
2. Praeterea, praeceptorum quaedam sunt affirmativa, quaedam
negativa. Cum ergo aliquis nihil agendo inobediens divinis praeceptis
affirmativis existat, videtur quod peccatum omissionis possit esse ubi
non est aliquis actus.
3. Praeterea, nihil juste punitur nisi peccatum. Sed ei qui non
facit quod praeceptum est sibi, etiamsi nullum actum faciat, juste
poena infligitur. Ergo etsi nullum actum agat aliquis, nihilominus
omittendo peccat.
Respondeo dicendum, quod omne peccatum oportet aliquo modo in actu
consistere, non tamen eodem modo. Peccatum enim originale sicut
rationem culpae habet ex hoc quod voluntarium est, non quidem voluntate
propria, sed voluntate alterius; ita etiam rationem peccati habet ex
hoc quod per actum alterius inductum est. Sed peccata actualia etiam
in actu proprio illius in quo sunt consistunt; et hoc quidem planum est
in his qui per commissionem peccant. Utrum autem in peccato omissionis
sit aliquis actus a potentia elicitus, super hoc duplex opinio est.
Quidam enim dicunt quod in peccato omissionis semper oportet aliquem
actum esse, per quem aliquis retardatur ab expletione mandati vel
praecepti, sive interiorem voluntatis, ut cum aliquis vult praecepto
non obedire; sive exteriorem, ut cum aliquis facit aliquem actum per
quem ab expletione praecepti impeditur; et ponitur exemplum de illo qui
nimis vigilat, et non potest surgere hora debita. Sed ista opinio non
videtur necessitatem habere: cum enim voluntas libera sit, nec ad
aliquid faciendum vel non faciendum determinetur; potest hoc modo
praetermittere aliquid quod ejus contrarium non velit, nec de ejus
contrario cogitet, nec etiam de aliquo alio quod sit per se
impedimentum ejus quod facere tenetur; etsi enim aliquid velit quod,
quantum est in se, non est impedimentum expletionis praecepti, sicut
oppositum, constat quod ex hoc quod vult illud, non peccat; quia
illud potest esse secundum se licitum; sed peccat in eo quod
praetermittit id quod facere debet. Ergo constat quod ille actus vel
exterior vel interior per accidens ad peccatum omissionis pertinet; et
ita in eo deformitas omissionis non fundatur: nec iterum in actu
contrario praecepti: quia positum est quod talis actus non sit, cum
voluntas possit in neutrum oppositorum ferri, sicut etiam Deus nec
vult mala fieri, nec vult mala non fieri. Nec alicui dubium est quod
aliquo sic se habente per omissionem peccat, quia juste punitur ex hoc
quod praeceptum non implet; unde patet quod peccatum omissionis in sola
negatione actus debiti consistit. Et haec est alia opinio. Sed quia
opposita in idem genus reducuntur, ideo omissio actus peccati rationem
consequitur ex eo quod voluntaria est; sicut et actus voluntarius
rationem peccati et culpae habet; et huic etiam consonant verba
philosophi in 3 Ethic., ubi ostendit negligentiam sciendi vel
faciendi aliquid, juste a legibus puniri, ex hoc quod sicut in
potestate hominis est facere aliquid, ita et non facere; unde sicut
pro eo quod indebite facit, juste punitur, ita pro eo quod indebite
dimittit.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, opposita reducuntur
in idem genus in quo vel utrumque est per se, ut patet in contrariis et
relativis; vel unum est per se, et alterum per reductionem, ut patet
in privatione et habitu, et affirmatione et negatione; unde habitum
est in 28 distinct. 1 libri ab Augustino, quod in eodem genere est
genitus et non genitus; et ideo in dicto excluditur etiam omissio
dicti, et in facto omissio facit, et sic de aliis. Non enim hoc
habet dictum inquantum est affirmative dictum, ut sit peccatum; sed
inquantum est in voluntatis potestate, a rectitudine finis exiens. In
hoc autem convenit cum dicto affirmativo etiam non dicere, quod
similiter est in potestate voluntatis, et a recto ordine exiens finis.
Ad secundum dicendum, quod peccatum omissionis non est peccatum
originale, sed actuale; nec dicitur actuale quasi in aliquo actu
existat, sed quia ad genus actus reducitur cujus negatio est; sicut
Augustinus ingenitum in genere relationis ponit, ut habitum est in 1
libro, dist. 28; et iterum sicut actus est in potestate
voluntatis, ita et negatio ejus.
Ad tertium dicendum, quod omissio non est peccatum nisi secundum quod
praecepto affirmativo opponitur. Praeceptum autem affirmativum obligat
semper, sed non ad semper, sed ad aliquod tempus determinatum; et
ideo in illo tempore tantum ad quod praeceptum affirmativum obligat
aliquis reus omissionis tenetur.
Ad quartum dicendum, quod malum pluribus modis contingere potest quam
bonum, ut patet per Dionysium ex 4 cap. de Divin. Nomin., et
philosophum in 2 Ethic.: non enim bonum consistit, nisi omnia quae
ad perfectionem rei exiguntur, conveniant; quodcumque autem eorum
subtrahatur, ratio mali incidit; et ideo meritum, quod est quasi
quoddam iter in finem beatitudinis, esse non potest, nisi sit
operatio, et operationis rectitudo; sed sive desit rectitudo in ipsa
operatione, sive desit ipsa operatio, erit demeritum, quod est
recessus a fine: quod etiam patet in corporalibus: quia locum
corporalem nihil acquirit nisi per motum ordinatum in locum illum:
potest autem locum illum amittere quod est extra proprium locum,
dupliciter: sive non moveatur, sed quiescat; sive moveatur motu
indebito.
Ad quintum dicendum, quod omissio est voluntaria non quasi actu
voluntatis in ipsam transeunte; sed quia in voluntatis potestate est
actum non facere, sicut et facere: et ideo sicut actus dicitur
voluntarius, quia est in potestate voluntatis, ita et omissio actus.
Ad sextum dicendum, quod oportet quod malum semper in bono subsistat;
non tamen oportet quod illud bonum in quo malum subsistit, sit actus:
et ideo dico, quod malum omissionis non fundatur in aliquo actu, sed
in potentia, quae actum producere potest.
|
|