|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum non consistat
in actu exteriori. Quia, ut in Lib. de Somn. et Vigil.
dicitur, cujus est potentia, ejus est actus; et eadem ratione cujus
est habitus, ejus est actus. Sed habitus virtutis vel vitii non est
in corpore, sed in anima. Ergo nec actus peccati erit actus
corporis, sed animae.
2. Praeterea, ei qui vitare peccatum non potest, peccatum non est
imputandum. Sed sicut gladius non potest vitare quin occidat, motus
ab homine; ita etiam manus vel aliquod membrum non potest vitare quin
actum exequatur quem voluntas imperat. Ergo peccatum in actu exteriori
membrorum non consistit.
3. Praeterea, actus voluntatis medius est inter actum intellectus,
scilicet cogitationem, et actum exteriorum membrorum; et magis unitur
voluntas intellectui quam etiam ipsis membris. Sed cogitatio pure
speculativa de aliquo, quantumcumque malo, non est peccatum. Ergo
multo minus in exteriori actu peccatum erit.
4. Praeterea, illud quo posito vel remoto, nihilominus est
peccatum, non videtur in se deformitatem peccati continere. Sed sive
sit actus exterior, sive non, dummodo adsit voluntas completa aliquod
malum perpetrandi, peccatum perficitur, et imputatur ad mortem. Ergo
actus exterior deformitatem non continet.
5. Praeterea, illud quod est tantum ad manifestationem bonitatis vel
malitiae, non videtur per se actus malitiae vel virtutis esse. Sed ut
in 10 Ethic. philosophus innuere videtur, exteriores actus sunt
tantum ad manifestationem virtutis, et eadem ratione sunt ad
manifestationem vitii. Ergo in actibus exterioribus non consistit
peccatum.
1. Sed contra, servire peccato est peccare. Sed membra exteriora
peccato servire dicuntur: ad Rom. 6, 19: sicut exhibuistis
membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita
nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.
Ergo in actu exteriori membrorum peccatum consistit.
2. Praeterea, nihil prohibetur lege divina nisi peccatum. Sed lex
divina non tantum prohibet actus interiores, sed etiam exteriores;
adeo ut de his etiam diversa praecepta dentur, ut patet Exod. 20,
14 et 17: non moechaberis, et non concupisces uxorem etc. ergo
non solum in actu interiori sed etiam exteriori peccatum consistit.
Respondeo dicendum, quod in omnibus agentibus ordinatis hoc commune
est quod id quod est motum ab alio, sicut instrumentum a proprio
agente, in actu suo consequitur conditionem primi agentis quantum
potest. Cum ergo in omnibus actibus hominis principalitatem obtineat
voluntas, eo quod ipsa tamquam liberrima omnes potentias in actus suos
inclinet, oportet quod in actibus humanis conditio voluntatis
salvetur, in his videlicet qui ad imperium voluntatis fiunt: et inde
est quod cum voluntatis sit proprium ut dominium sui actus habeat, hoc
etiam in ceteris quae a voluntate sunt mota, invenitur, secundum quod
ejus conditionem consequi possunt: potest enim intellectus considerare
et non considerare, prout a voluntate est motus; et similiter est de
concupiscibili; et hoc usque ad actus exteriores motivae virtutis
extenditur, ut possit homo ambulare vel non ambulare, loqui vel non
loqui, et sic deinceps. Sed quia in hoc consistit ratio meriti et
demeriti, laudis et vituperii, quod id bonum vel malum quod agitur,
in potestate agentis est; inde est quod actus voluntatis primo rationem
peccati et culpae habet, et consequenter alii actus a voluntate
imperati: et hoc modo etiam in actibus exterioribus deformitas culpae
consistit. Sed quia actus semper attribuitur primo agenti potius quam
instrumento, sicut secare artifici potius quam serrae; ideo quidam
considerantes, quod actus a voluntate imperati non habent rationem
culpae nisi a voluntate, dixerunt, peccatum tantum in actu voluntatis
interiori esse: alii vero considerantes tam illud in quo primo est
ratio culpae, quam illud in quo secundo est, dixerunt, tam actus
interiores quam exteriores peccata esse: et utrique considerabant
peccatum non solum quantum ad illud quod est formale in ipso, unde
rationem mali habet, scilicet aversionem, sed etiam quantum ad
conversionem, quae est materiale in peccato. Sed quidam considerantes
solum illud quod formale est in peccato, scilicet defectum, unde
rationem mali habet, dixerunt, neque actus interiores neque exteriores
peccata esse. Inter quas verior est opinio quae dicit, quod in
utroque sit peccatum: quia plenam considerationem peccati habuit ista
opinio, considerans peccatum quantum ad id quod est formale in eo, et
quantum ad id quod est materiale; non solum quod primo deformitatem
peccati continet, sed etiam quod secundo.
Ad primum ergo dicendum, quod ex habitu virtutis et vitii informatur
substantia actus; unde oportet habitum virtutis et vitii esse in
ratione, ex qua ratio culpae et meriti procedit: et non in corpore,
quod substantiam actus exequendo ministrat. Vel dicendum, quod actus
exterior non immediate procedit ab habitu, sed mediante actu
interiori: et ideo sequitur quod in actu exteriori non sit primo ratio
peccati, sed non sequitur quod nullo modo.
Ad secundum dicendum, quod percutere non est actus manus, sed est
actus hominis per manum: actus enim individuorum sunt: et ideo culpa
manui non imputatur, sed homini, propter actum quem per manum
exercuit, qui ab eo vitari potuit.
Ad tertium dicendum, quod virtus prioris est in posteriori, sed non
convertitur. Cognitio autem speculativa praecedit actum voluntatis,
qui est de actu exteriori; sed actus exterior sequitur actum interiorem
voluntatis: et ideo ratio culpae, quae primo in actu voluntatis est,
transit ex voluntate in actum exteriorem, qui sequitur, non autem in
actum cognitionis, qui praecedit.
Ad quartum dicendum, quod primum non dependet ex posteriori, sed a
primo causatur posterius: et quia actus voluntatis primo rationem
culpae habet, ideo etiam exteriori actu cessante, ratio culpae in actu
voluntatis manet. Non autem sequitur ex hoc quod rationem culpae non
possit in exteriorem actum producere.
Ad quintum dicendum, quod per actus exteriores manifestantur
interiores, sicut causae per effectus; unde sicut effectus participant
similitudinem suarum causarum quantum possunt; ita etiam actus
exteriores rationem culpae consequuntur, quae primo in actibus
interioribus invenitur.
|
|