|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per peccatum nulla
corruptio in potentiis animae fiat. Primo per illud quod dicit
Dionysius, quod data naturalia in Angelis peccantibus integra
manent. Sed quod corrumpitur, non est integrum. Cum ergo peccatum
hominis non sit majus peccato Angeli, videtur quod etiam in nobis
nulla corruptio potentiarum naturalium per peccatum fiat.
2. Praeterea, illud quod corrumpitur, non manet idem specie. Sed
homo post peccatum est idem specie qui et ante peccatum fuit. Ergo per
peccatum in nullo corrumpitur.
3. Praeterea, nihil corrumpitur nisi per suum contrarium. Sed, ut
in 1 Physic. dicitur, subjectum neutri oppositorum contrarium est.
Cum ergo potentia animae sit subjectum culpae et virtutis, videtur
quod per culpam non corrumpatur.
4. Praeterea, nihil agit ad sui corruptionem. Sed causa peccati
est ipsa anima per potentiam naturalem. Ergo peccatum non corrumpit
potentiam naturalem animae.
5. Praeterea, nulla potentia corrumpitur per hoc quod in actum
reducitur. Sed potentia naturalis peccando reducitur in aliquem actum
in quem erat in potentia. Ergo per peccatum non corrumpitur, sed
perficitur.
6. Praeterea, si per peccatum anima corrumpitur, aut ergo quantum
ad esse primum, aut quantum ad esse secundum. Non quantum ad esse
primum, quia sic statim homo peccando esse desineret. Si quantum ad
esse secundum, hoc totum tollitur per primum peccatum, quod gratiam
subtrahit: ergo sequens peccatum nihil in anima corrumpit; et sic non
erit commune omni peccato corrumpere naturales potentias animae.
1. Sed contra, nihil efficitur aliud nisi per hoc quod corruptum
est. Sed in 9 Ethic. dicit philosophus, quod homo per actum vitii
efficitur non solum alter, sed alius. Ergo peccatum naturam animae
corrumpit.
2. Praeterea, perfectioni opponitur corruptio. Sed philosophus
dicit, quod homo acquirens virtutem non dicitur alterari, sed
perfici. Ergo cum peccatum virtuti opponatur, videtur quod homo
peccando non alteretur, sed magis corrumpatur.
Respondeo dicendum, quod quando aliquid est in potentia ad diversa,
hoc contingit dupliciter. Uno modo sic quod utrumque eorum ad quod est
in potentia, aequaliter sit debitum ei et perfectivum naturae ipsius;
sicut patet in corpore caelesti, in quo renovantur diversi situs,
quorum unus non est sibi magis debitus quam alius; et ideo quando
acquirit aliquem situm de illis pluribus, non simpliciter dicitur
perfici, nec quando amittit, corrumpi: quia amittendo unum, acquirit
alium aequivalentem: et ideo in tali amissione non est malum: quia
supra orbem lunae malum consistens in defectu naturali, esse non
potest: et quasi simile est in corpore, quod est potentia album et
nigrum; et ideo in acquisitione et amissione talium, proprie est
transmutatio, non autem simpliciter perfectio vel corruptio. Alio
modo sic quod alterum eorum simpliciter est debitum ei quod est in
potentia ad utrumque, et alterum est indebitum ei: et tunc acquisitio
illius quod est debitum sibi dicitur perfectio ejus, et amissio dicitur
corruptio. Verbi gratia, potentia animae est in potentia ad habitum
virtutis et vitii: sed habitus virtutis est debitus sibi, quia per eum
ordinatur in finem proprium; habitus autem vitiosus est indebitus
sibi, quia per eum discedit a rectitudine finis proprii; et ideo
quando aliquis acquirit virtutem, non dicitur simpliciter esse
alteratus, sed magis perfectus, ut in 7 Physic. dicitur; et e
contra quando habitus vitii in eo acquiritur, dicitur corrumpi, quasi
mutatus ab eo quod est sibi conveniens secundum naturam, in id quod est
sibi non conveniens, ut quodammodo in aliam naturam transeat: quia in
conditionem et proprietatem alterius naturae mutatur; sicut qui
iracundus efficitur, transit in proprietatem canis; et ideo Boetius
dicit, quod homines dum peccant, naturam hominis quodammodo amittunt,
et sic quaedam bruta animalia fiunt. Homo enim, est illud quod est,
per rationem; ultima vero perfectio in brutis est secundum partem
sensibilem; unde quando homo ab eo quod est conveniens secundum
rationem, transit in id quod parti sensitivae convenit, mutatur a
conditione humana in conditionem brutalem; et per hunc modum peccatum
vel culpa, quod in actu consistit, dicitur corrumpere animam vel
potentias, secundum scilicet quod pervertit eam ab ordine rationis per
quem in debitum finem dirigebatur.
Ad primum ergo dicendum, quod perfectiones naturales possunt
considerari dupliciter: vel quantum ad esse primum, et sic per
peccatum non corrumpuntur: manet enim et intellectus et voluntas et
omnia hujusmodi: vel quantum ad ordinem quo in finem ordinantur; et
sic per peccatum corrumpuntur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod sicut est duplex perfectio, scilicet prima
et secunda; ita etiam est duplex corruptio. Una per quam tollitur
perfectio prima, per quam res esse primum habebat: et talis corruptio
speciei mutationem facit; sed sic culpa naturam hominis non corrumpit.
Alia corruptio est per quam tollitur perfectio secunda, per quam res
in esse secundo completo perficitur: et hoc speciem non variat, sed
tantum speciei complementum tollit; et hoc modo culpa naturam humanam
corrumpit.
Ad tertium dicendum, quod subjectum ad contraria dupliciter potest se
habere, ut dictum est, in corp. art., vel ita quod utrumque
aequaliter sit debitum sibi; et tunc non magis per unum quam per
alterum corrumpitur: vel ita quod unum sit debitum sibi, et alterum
indebitum; et tunc per unum simpliciter perficitur, et per alterum
simpliciter corrumpitur. Quamvis enim alterum contrariorum, per quod
corrumpitur, non sit sibi contrarium quantum ad esse primum, quia
utrique contrariorum subjicitur; tamen sibi est contrarium quantum ad
esse secundum, in quod subjecti natura ordinatur.
Ad quartum dicendum, quod nihil agit ad suam corruptionem intendens
illam; sed non est inconveniens ut per actionem alicujus sequatur
corruptio ejus praeter intentionem agentis: et sic per accidens aliquid
suae corruptionis causa est, sicut patet in infirmo, qui comedit
nociva, ex quibus mortem incurrit; intendit enim delectationem in
cibo; sed praeter delectationem sequitur mors: et similiter est in eo
qui peccat; intendit enim delectari in opere peccati; sed corruptio
animae praeter intentionem ejus sequitur.
Ad quintum dicendum, quod potentia non corrumpitur si reducatur in
actum illum ad quem est de se ordinata, et qui est debitus sibi: sed
talis actus non est peccatum; et ideo ratio non procedit.
Ad sextum dicendum, quod peccatum corrumpit animam non quantum ad esse
primum, sed quantum ad esse secundum. Sed esse secundum potest
dupliciter considerari: vel secundum quod est in actu; et sic tollitur
per peccatum primum et non per secundum; sed hoc est per accidens,
quia secundum peccatum non invenit ipsum: vel secundum quod est in
habilitate; et sic, ut ex prius dictis patet, per quodlibet peccatum
diminuitur, et tamen nunquam totaliter tollitur.
|
|