|
Voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat. Videtur hoc
non esse in quolibet peccato commune. Aliquod enim peccatum est quod
est ad corrumpendum, et non ad aliquid acquirendum, ut patet in
homicidio et invidia, et hujusmodi. Sed dicendum, quod intentio sive
voluntatis sive naturae nunquam per se terminatur ad non esse, vel ad
corruptionem, sed semper ad aliquod bonum ipsi intendenti; quamvis
praeter intentionem sequatur malum vel corruptio, sine qua bonum
intentum esse non potest; ut patet in igne, qui intendit formam suam
in materiam inducere, ad quam sequitur corruptio aeris; similiter
etiam voluntas intendit aliquod bonum ipsi volenti, quod sine
corruptione alterius non est, sicut vult quietem suam quam suspicatur
esse non posse sine morte adversarii, vel aliquid hujusmodi. Voluntas
enim, ut superius dictum est, motus animi est. Hic sumitur voluntas
pro actu voluntatis, et non pro potentia ipsa. Non enim consisteret
peccatum praevaricationis si interdictio non fuisset. Verum est vel
legis scriptae, vel naturaliter inditae. Non consistente autem
peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset.
Videtur esse falsum: quia virtus a malitia non dependet, sicut nec
bonum a malo. Sed dicendum, quod in sacra Scriptura aliquid dicitur
fieri et esse, quando innotescit; et similiter per oppositum, non
esse, quando ignotum est: et quia virtus non manifestatur nisi per
malitiam oppositam, ideo dicit quod si non esset peccatum, non esset
virtus; et ideo subjungit: subsistere vel eminere non posset.
Sciendum etiam, quod hic: quid est peccatum nisi praevaricatio legis
divinae, et caelestium inobedientia praeceptorum? Debet poni illa
notula quae in superiori distinctione in aliquibus libris posita est,
quae sic incipit: Joannes ait: qui facit peccatum, iniquitatem
facit. Quocirca diversitatis hujusmodi verborum occasione, de peccato
plurimi diversa senserunt. Ex prima enim definitione occasionata est
opinio quae dicit, tam in actu interiori quam exteriori peccatum
consistere; ex secunda vero ejusdem occasionatur alia opinio quae
dicit, peccatum esse tantum in actu voluntatis; ex tertia vero
Ambrosii occasionatur alia opinio quae dicit, solum in privatione
peccatum consistere et non in actu. Quidam autem diligenter verba
Augustini attendentes (...) non indocte tradunt, voluntatem
malam, et actus malos, inquantum sunt (...) bona esse. Haec
opinio in hoc differt ab illa quam prius posuit, quia haec loquitur de
malo cujus ratio tantum in privatione consistit: alia vero quam supra
posuit, loquebatur de peccato, quod complectitur simul privationem et
actum. Item probans nihil casu fieri in mundo, ait in eodem et
cetera. Videtur hoc esse falsum: quia omne quod fit ut in minori
parte, fit casu. Si igitur nihil fiat casu, nihil erit proveniens ut
in minori parte. Sed si nihil sit hujusmodi, omnia ex necessitate
contingunt: quia ea quae sunt frequenter, non deficiunt a necessariis
nisi secundum quod possunt in minori parte deficere, ut in 7 Metaph.
habetur. Sed dicendum, quod effectus proveniens ut in minori parte,
potest considerari dupliciter: vel in ordine ad causam proximam,
praeter cujus intentionem accidit: et sic casuale vel fortuitum est;
vel in ordine ad causam primam, cujus praesentiam nihil praeterfugit;
et ita casu non fit. Ad quod dicunt, his atque hujusmodi dictionibus
(...) vere aliqua poni. Ista solutio procedit secundum illam
opinionem quae ponit in peccato omissionis actum esse; sed secundum
aliam opinionem solvetur ista objectio, quia privationi qua malum
omissionis dicitur malum, substat res bona, scilicet potentia in actum
non exiens. Potest etiam quaeri ab eisdem, cum peccatum sit, ut
supra dictum est, privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus
sit peccatum, utrum sit privatio vel corruptio boni inquantum peccatum
est, vel non. Haec objectio sic procedit. In peccato duo sunt,
scilicet actus substantia, et malitia. Quod ergo peccatum dicitur
corruptio boni, aut habet hoc inquantum est malum, vel inquantum est
actus, ex quo bonitatem habet. Si primo modo; cum omnis corruptio
boni poena sit, peccatum in eo quod peccatum vel malum, erit poena,
et a Deo; quod est inconveniens. Si autem ex parte actus habeat quod
sit corruptio boni; cum actus omnis, inquantum est actus, sit bonum,
tunc, inquantum est bonum, habebit quod corrumpat bonum; quod videtur
inconveniens. Ergo oportet ut illud quod est in peccato, praeter
deformitatem et corruptionem, unde ratio mali causatur, non sit res
bona. Sed solvitur per aequivocationem corruptionis, ut in littera
patet.
|
|