|
Hic Magister inquirit, quales Angeli effecti sunt secundum culpam
vel gratiam; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod
Angeli non sunt facti mali in principio suae creationis; in secunda
ostendit qua perfectione erant boni, ibi: hic inquiri solet quam
sapientiam habuerunt. Prima in duas: in prima ponit quaestionem; in
secunda prosequitur eam, secundum diversas opiniones, ibi: putaverunt
enim quidam, Angelos qui ceciderunt creatos esse malos. Et circa hoc
duo facit: primo ponit opinionem dicentium Angelos creatos esse
malos; secundo ponit contrariam opinionem, ibi: aliis autem videtur
omnes Angelos creatos esse bonos. Et circa hoc tria facit: primo
ponitur opinio; secundo improbatio primae opinionis, et confirmatio
hujus auctoritate et ratione, ibi: ad hoc confirmandum utuntur
testimonio Augustini; tertio ponitur responsio ad auctoritates primae
opinionis, ibi: Augustinus exterminans opinionem eorum qui Angelos
creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat bonos fuisse
creatos; et primo exponitur auctoritas Job; secundo auctoritas
Evangelii, ibi: deinde qualiter verba domini quae supra posuit
accipienda sint Augustinus aperit. Hic inquiri solet quam sapientiam
habuerunt ante casum vel confirmationem. Hic ostenditur quam
perfectionem habuerint Angeli in principio suae creationis, et primo
quantum ad cognitionem, secundo quantum ad dilectionem, ibi: solet
etiam quaeri, utrum aliquam Dei vel sui dilectionem invicem
habuerint. Hic tria quaeruntur: 1 utrum Angelus in principio suae
creationis malus fuerit; 2 de naturali cognitione Angelorum; 3 de
dilectione eorum.
|
|