|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus in principio
suae creationis malus esse potuit. Dicitur enim ad Rom. 9, 21:
numquid non habet potestatem figulus ex eodem luto facere aliud vas in
honorem, et aliud in contumeliam? Vasa quae in honorem Deus, sicut
figulus, facit, sunt sancti, qui praeparantur in gloriam: vasa autem
in contumeliam sunt peccatores praeparati ad poenam. Ergo potest Deus
quosdam justos et quosdam peccatores creare: et sic potuit Angelus in
principio creationis suae malus esse.
2. Praeterea, Isaiae 45 dicitur, quod Deus est faciens bonum,
et creans malum. Sed primum malum inventum est in Angelo. Ergo
videtur quod a Deo creatus sit malus.
3. Praeterea, secundum Augustinum, Angelus et homo, ad minus
secundum animam, simul creati sunt. Sed homo factus est propter
reparationem ruinae angelicae; non autem hoc esset, Angelo adhuc non
ruente. Ergo videtur quod Angelus in principio creationis suae malus
et ruens fuit.
4. Praeterea, in naturis corporalibus videmus quod statim ut res
incipit esse, habet operationem suam. Unde idem est instans ad quod
terminatur generatio ignis, et in quo incipit motus localis ejus. Sed
voluntas Angeli est virtuosior quam natura corporalis. Ergo in
principio creationis voluntas in operationem exire potuit. Sed per
operationem suam, quae indivisibilis est, et ita in instanti compleri
potuit, factus est malus. Ergo bene dicitur, quod in primo instanti
suae creationis potuit esse malus.
5. Praeterea, si prius fuit bonus et postea malus, est signare
ultimum instans in quo fuit bonus vel innocens, et primum in quo fuit
malus. Aut est ergo unum et idem instans; et sic simul est bonus et
malus: aut aliud et aliud; et sic cum inter quaelibet duo instantia
sit unum tempus medium, in tempore isto neque erit bonus neque malus:
quorum utrumque est impossibile. Ergo Angelus non est factus ex bono
malus, sed in principio creationis suae fuit malus.
1. Sed contra, Gen. 1, 31, dicitur: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. Sed Angelum fecerat. Ergo in
principio suae creationis bonus erat.
2. Praeterea, dicitur, quod inferiores Angeli peccaverunt
occasionem sumentes ex peccato primi. Sed hoc non potest esse, nisi
primo viderint eum bonum. Ergo videtur, quod aliquando fuit bonum.
Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit triplex positio. Quidam enim
dixerunt, quod Angelus a Deo creatus est malus. Hoc autem
haereticum est, et impossibile. Nullus enim effectus consequitur ab
agente nisi secundum conditionem agentis. Dictum est autem supra,
quod causa creationis rerum est quia Deus bonitatem suam rebus
communicare voluit; unde impossibile est quod ab ipso fiat aliquid nisi
secundum quod suae bonitatis particeps est; et hujusmodi est bonum, et
non malum. Ideo alii dixerunt, quod Angelus, in principio suae
creationis, malus fuit, non tamen malitiam a Deo habuit, sed actu
propriae voluntatis. Haec autem positio vana et erronea est et falsa.
Vana, quia non habet fundamentum firmum per quod probetur, cum
malitia Angeli ex voluntate ejus dependeat; et ideo cum voluntas se
habeat ad utrumlibet, ratio inveniri non potest. Erronea est, quia
primae opinioni nimis vicina est et a magistris damnata. Falsa est,
quia impossibile est Angelum in primo instanti suae creationis
peccasse: cujus impossibilitatis haec a quibusdam causa assignatur:
quia duarum operationum se consequentium non potest esse unus terminus:
operatio autem Angeli consequitur creationem; unde non potest esse
quod idem sit instans in quo primo est ens, quod est terminus
creationis, et in quo primo est malus, quod est terminus operationis.
Sed haec ratio non videtur cogens: quia cum operatio voluntatis
Angeli non sit continua, non oportet quod ultimum ejus differat a
principio: principium autem potest esse simul cum termino creationis;
unde et terminus operationis potest esse simul cum termino creationis.
Nec potest dici, quod oporteat actum voluntatis sequi apprehensionem
intellectus, nisi ordine naturae: quia de eodem potest simul esse
cognitio et voluntas. Nec iterum potest dici quod oportet collationem
praecedere de appetendo: quia intellectus Angeli non est inquisitivus
vel collativus. Et ideo aliter dicendum, quod cum voluntas non sit
nisi boni, non potest esse aliquid volitum nisi apprehendatur ut bonum
ad appetendum; quod si vere est bonum, non est peccatum in appetitu.
Ergo oportet, si est peccatum, quod sit verisimiliter bonum, et non
vere bonum. Sed, secundum Augustinum in libro contra Academicos,
non potest aliquis judicare verisimile, nisi verum sit cognitum. Ergo
oportet ut intellectus veri boni praecedat intellectum verisimilis
boni; et ita appetitus aestimati boni quo malus fit Angelus, non
potest sequi primum actum intellectus secundum quod considerat verum
bonum, sed secundum quod considerat verisimile bonum. Unde cum
impossibile sit intellectui creato simul plura intelligere, non potuit
in primo instanti creationis appetitus Angeli esse malus.
Ad primum ergo dicendum, quod in vasis contumeliae non facit Deus
malitiam, sed naturam; sed ordinat malitiam ad poenam; et iste ordo
designatur cum dicitur: in contumeliam. Potest enim designari ordo
vel poenae ad culpam, et hic ordo est a Deo; vel culpae ad naturam,
et haec conjunctio non est a Deo. Unde in proposito tenetur
consecutive, non causative.
Ad secundum dicendum, quod hoc intelligitur de malo poenae, et non de
malo culpae; et de hoc infra plenius agetur, dist. 37.
Ad tertium dicendum, quod etiam supposito quod homo simul cum Angelo
creatus sit, non oportet quod Angelo existente malo, creatus sit
homo: quia non est principalis finis creationis hominis, reparatio
ruinae angelicae, sed quaedam utilitas consequens, ut supra dictum
est. Et hanc utilitatem Deus praevidebat, in cujus praescientia
eventus omnium rerum erant.
Ad quartum dicendum, quod in instanti suae creationis aliquem actum
voluntatis habere potuit; non tamen primus actus potuit esse malus
sicut nec prima cognitio falsa.
Ad quintum dicendum, quod secundum quosdam, in eodem instanti
Angelus fuit primo bonus, et post malus, et illud instans quamvis sit
unum re, tamen differt ratione, secundum quod est finis praeteriti et
principium futuri. Sed diversa ratio comparationis non tollit
conjunctionem eorum quae sunt in uno instanti; unde sequeretur quod
innocentia et malitia ejus conjungerentur, quod est impossibile. Ideo
alii dicunt, quod in toto tempore praecedenti fuit bonus, sed in
istius temporis ultimo instanti est malus: et sicut non est assignare
immediatum instans ante aliud instans, ita nec ultimum instans in quo
fuit bonus. Sed ista ratio bona est, prout inducitur a philosopho,
in 8 Physic., tunc quando nunc continuat tempus quietis et motus,
qui semper se tenet cum passione, quae inest subjecto mobili tempore
quietis, sive praecedat quies sive sequatur. Sed si poneretur instans
inter duas quietes, vel inter duas partes motus continui, non magis se
tenet cum uno quam cum alio. Non autem dicimus hic quod Angelus per
aliquem motum continuum factus sit malus; et ideo primum instans
malitiae suae non est medium inter quietem et motum, sed inter duas
quietes. Unde ratio ista non est ad propositum. Ideo aliter
dicendum, quod est assignare ultimum instans in quo Angelus fuit bonus
et primum in quo fuit malus, nec inter haec instantia fuit tempus
medium, quia tempus formaliter est numerus, nec sequitur ipsum
continuitas nisi ex parte motus. Unde cum vicissitudo affectionum in
Angelo, per quas est bonus et malus, non sit continua, nec ordinata
ad aliquem motum continuum; numerus earum dicetur tempus, quia
secundum prius et posterius se habent; sed non erit continuum; unde
inter ejus instantia non necessario accipietur tempus medium, sicut nec
inter duas unitates numerus.
|
|