|
Pertractata illa opinione quae ponit actus peccatorum, inquantum sunt
actus, bonos esse, et a Deo, occasione ultimae objectionis contra
hanc opinionem inductae, quae sumebatur ex differentia culpae et
poenae, hic inquirit, utrum possit esse idem culpa et poena: et
dividitur in partes tres: in prima determinat quaestionem; in secunda
removet quamdam dubitationem incidentem ex his quae in determinatione
quaestionis dicta sunt, ibi: illud autem diligenter est annotandum;
in tertia ponit dictorum replicationem, ibi: satis diligenter eorum
posuimus sententias qui dicunt omnes actus naturas bonas esse. Prima
dividitur in duas: in prima ostendit quaedam peccata etiam poenas
peccatorum esse; in secunda inquirit, quomodo hoc possit esse, ibi:
et ideo merito quaeritur, utrum inquantum peccatum est, sit poena
peccati. Et dividitur haec pars in partes duas: in prima parte
ostendit modum quo peccata dicuntur esse poenae, non per se sed ratione
annexi; in secunda ostendit quod etiam ipsa peccata poenae esse
possunt, ibi: in nullo tamen praejudicium fieri veritati putatur.
Prima in tres dividitur: in prima ponit modum quo omne peccatum poena
potest dici ratione effectus, scilicet inquantum corruptionis naturae
causa est, quae poena quaedam est; in secunda ostendit modum quo
quaedam peccata, etsi non omnia, poenae peccatorum dici possunt
ratione causae, quae est subtractio gratiae, ibi: et licet ex hoc
sensu omne peccatum mortale possit dici poena, non tamen omne potest
dici poena peccati; in tertia excludit quamdam objectionem, ibi: sed
cum ait crimina criminibus vindicari, videtur insinuare ea ipsa quae
peccata sunt, essentialiter esse poenas peccati. In nullo tamen
praejudicium fieri veritati putatur. Hic ostendit ipsamet peccata
poenas peccatorum esse: et circa hoc tria facit: primo proponit quod
intendit; secundo probat universaliter in omni genere peccatorum,
ibi: quod autem quaedam peccata poenae sint (...) evidenter tradit
Augustinus; tertio probat specialiter in quibusdam generibus
peccatorum, in quibus magis manifestum est, ibi: praeterea nullatenus
ambigendum est quaedam peccata absque ullo scrupulo poenas esse. Illud
diligenter annotandum. Hic removet quamdam dubitationem ex dictis
Augustini supra inductis exortam: et circa hoc duo facit: primo
ostendit contrarietatem inter dicta Augustini et Hieronymi; secundo
ponit solutionem, ibi: ad quod dici potest, quod Augustinus secundum
statum hujus miseriae (...) illud tradidit. Hic quinque
quaeruntur: 1 utrum unum peccatum possit esse causa alterius peccati;
2 si passio possit dici peccatum; 3 si peccatum potest esse poena
peccati; 4 si omnis poena pro aliqua culpa in homine sit; 5 de
distinctione bonorum quae in fine distinctionis innuitur.
|
|