|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum non possit esse
causa peccati. Quod enim nihil est, non videtur habere rationem
causae. Sed peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant,
ut supra in praecedenti dist. ex verbis Augustini habitum est. Ergo
peccatum non potest esse causa peccati.
2. Praeterea, causa est ad quam de necessitate sequitur aliud. Sed
quod est necessarium, non est voluntarium, ut Augustinus dicit: et
quod non est voluntarium, non est peccatum. Ergo illud quod sequitur
ad alterum sicut ad causam, non est peccatum, et ita peccatum causa
peccati esse non potest.
3. Praeterea, unum contrariorum non est causa alterius. Sed
peccatum unum contrariatur alteri, sicut avaritia prodigalitati. Ergo
peccatum non potest esse causa peccati, ad minus cujuslibet.
4. Praeterea, peccatum non potest esse causa peccati, nisi secundum
quod ex peccato praecedenti aliquis inclinatur ad sequens. Sed non fit
hoc, nisi secundum quod ex peccato praecedenti relinquitur dispositio
vel habitus. Cum ergo dispositio et habitus non inclinent nisi ad
actus similes in specie illis actibus ex quibus generantur, videtur
quod nullum peccatum possit esse causa peccati, nisi forte illius quod
est sibi simile in specie.
5. Praeterea, philosophus in 5 Phys. probat quod motus non potest
esse ad motum, quia sic in infinitum abiretur. Ergo et eadem ratione
si peccati causa esset peccatum, in infinitum iretur: quod est
impossibile.
1. Sed contra, Rom. 1, 26, dicitur: propterea tradidit illos
Deus in passiones ignominiae, scilicet propter superbiam. Sed
superbia peccatum est, et similiter ignominiosa passio de qua
loquitur. Ergo peccatum est causa peccati.
2. Praeterea, comparatio matris ad filiam, est comparatio causae ad
causatum. Sed unum peccatum dicitur esse filia alterius, ut
Gregorius dicit. Ergo unum peccatum est causa alterius.
Respondeo dicendum, quod unum peccatum potest esse causa alterius
peccati secundum triplex genus causae: scilicet secundum modum causae
efficientis, finalis et materialis. Per modum causae efficientis
dupliciter: vel per se, vel per accidens. Per accidens quidem ex
parte aversionis, unde habet rationem mali: malum enim non habet
causam nisi per accidens; et dico per accidens, sicut removens
prohibens dicitur movens per accidens. Prohibens autem peccatum est
ipsa gratia, quae conservat animam in sua rectitudine; gratiam autem
peccatum tollit; unde per accidens est causa peccatorum quae accidunt
subtracta gratia: et per hunc modum quodlibet peccatum mortale causa
cujuslibet esse potest. Potest etiam hic modus causandi reduci aliquo
modo ad genus causae formalis: sicut enim gratia est principium formale
actus gratia informati; ita et privatio gratiae, ex qua peccatum
procedit, est quasi forma ejus cujus causa esse potest. Sed per se
causa quasi efficiens unum peccatum alterius est ex parte conversionis,
inquantum ex actu peccati relinquitur quaedam dispositio vel habitus in
anima, inclinans iterum ad peccatum; sed hoc modo peccatum non est
causa cujuslibet peccati, sed tantum ejus quod est simile in specie,
sicut luxuria luxuriae, et sic deinceps. Per modum autem causae
finalis unum peccatum est causa alterius, inquantum unum peccatum
advocat aliud in suum finem: sicut quando aliquis occidit hominem, ut
vindictam ex eo sumat, hic ad finem irae, qui est vindicta, advocatur
homicidium: et hoc modo quodlibet peccatum potest ex alio causari,
quia etiam potest aliquis actum prodigalitatis exercere ad tempus, ut
avaritiae finem consequatur; sed tamen ut in pluribus per hunc modum
quaedam magis sunt nata ex quibusdam generari, sicut homicidium ex
ira, et mendacium ex avaritia; unde dicuntur hujusmodi peccata quae ex
aliis saepius solent hoc modo provenire, eorum filiae esse. Per modum
vero causae materialis unum peccatum est causa alterius, quando unum
peccatum ministrat materiam alteri; et sic gula est causa luxuriae;
quia venter mero aestuans, facile in luxuriam spumat, ut dicit
Hieronymus: sicut etiam avaritia est causa dissensionis, inquantum
multiplicat temporalia, quae litis materia sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum ex parte aversionis nihil est;
et ideo ex hac parte non potest esse causa alicujus, nisi per
accidens, ut dictum est; sed ex parte conversionis aliquid est, et
sic potest esse causa alterius peccati secundum triplex genus causae,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod ex causa sequitur effectus secundum
conditionem causae et effectus: quia in quibusdam necessario, et in
quibusdam non, sed ut in pluribus, sicut est in rebus naturalibus,
quia causa naturalis impediri potest. Similiter etiam in moralibus
multo minus oportet quod ex causa de necessitate effectus sequatur:
quia in his nihil est causa completa, nisi adjuncto voluntatis actu,
et subtracto omni impedimento: et quod dicitur, quod ad causam de
necessitate sequitur effectus, intelligitur de causa completa non
impedita.
Ad tertium dicendum, quod unum contrariorum non est causa alterius per
se, sed per accidens esse nihil prohibet; sicut frigidum calefacit,
ut in 8 Phys. dicitur.
Ad quartum dicendum, quod illo modo quem objectio tangit, peccatum
non est causa peccati, nisi similis in specie; sed sunt et alii modi
quibus unum peccatum est causa alterius: et ideo ex insufficienti
procedit.
Ad quintum dicendum, quod si peccato per se inesset quod haberet pro
causa aliud peccatum, in infinitum iretur: quia sic oporteret quod
omni peccato conveniret; sed hoc peccato accidit ut ex alio peccato
causetur; et ideo non oportet in infinitum abire; sicut etiam motui
accidit ut unus motus sit causa alterius; est tamen ponere primum motum
qui non est causatus ab alio motu.
|
|