|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod passio possit esse
peccatum. Motus enim sensualitatis passio quaedam est. Sed motus
sensualitatis inordinatus peccatum est, ut supra dictum est. Ergo
passio potest esse peccatum.
2. Praeterea, ira passio quaedam est. Sed ira est unum de septem
capitalibus peccatis, et potest esse mortale peccatum; et similiter
invidia. Ergo passio potest esse peccatum.
3. Praeterea, omne quod contrariatur et pugnat contra rationem, est
peccatum: quia, ut dicit Augustinus, nonnullum peccatum est, cum
caro concupiscit adversus spiritum. Sed passiones ad rationem
pugnant, ut dicit Dionysius. Ergo passiones sunt peccata.
4. Praeterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis, ut
dicit philosophus. Sed propter superabundantiam passionum quae ad
medium non reducuntur, a medio virtutis aliquis recedit, et peccatum
incurrit. Ergo passiones peccatum sunt.
5. Praeterea, meritum et demeritum, cum sint opposita, in idem
genus reducuntur. Sed passionibus contingit mereri, sicut patet in
martyribus. Ergo et passionibus contingit demereri; et ita passiones
peccatum esse possunt.
1. Sed contra, non contingit esse peccatum nisi illud cujus
principium est in nobis. Sed passionum principium non est in nobis.
Ergo passiones non sunt peccata.
2. Praeterea, secundum peccata aliquis vituperatur. Sed secundum
passiones neque laudamur neque vituperamur, ut in 2 Ethic. dicitur:
non enim vituperatur qui simpliciter irascitur, sed qui aliter quam
debet. Ergo passio non potest esse peccatum.
Respondeo dicendum, quod cum homo non inquinetur per peccatum, nisi
per illud quod ab homine est, ut Matth. 15, 18, dicitur: quae
procedunt de homine, haec sunt quae coinquinant hominem non potest esse
quod passio, inquantum passio, peccatum sit; quia passio non est a
patiente inquantum hujusmodi, sed in patiente ab alio inducitur. Sed
tantum per accidens contingit passionem esse peccatum, secundum quod
operatio voluntatis, per quam principium nostrorum actuum sumus,
aliquo modo ad passionem se habet. Sed ad diversas passiones
diversimode se habet. Sunt enim quaedam passiones quae sunt passiones
tantum, sicut praecipue patet in passionibus corporalibus, quae ab
exteriori infliguntur, ut sectio, et adustio; vel ab aliquo etiam
principio interius agente, etiam naturali, ut febris, vel aliquid
hujusmodi; et ad has passiones se habet voluntas sicut causans eas,
sicut est in passionibus sponte assumptis, vel sustinens eas libenter
propter aliquem finem; et sic contingit in his passionibus meritum, si
sint decentes; et demeritum, si sint indecentes. Quaedam autem
passiones sunt quae non sunt purae passiones, sed sunt simul et
passiones et operationes quaedam, sicut patet in passionibus quae
dicuntur operationes animae: sentire enim, ut vult philosophus in 2
de anima, pati quoddam est; sed hoc verum est, inquantum sentire
perficitur per hoc quod visus a sensibili movetur, recipiendo speciem
ejus qua informatur, et operationem propriam exercet; et ita est in
omnibus potentiis passivis, quales sunt omnes potentiae sensitivae
partis, et etiam intellectivae, praeter intellectum agentem, et
praeter virtutes motivas organis affixas; unde et intelligere quoddam
pati est, et velle, et appetere; propter quod ira, et hujusmodi,
passiones animae dicuntur, quamvis in his magis vel minus proprie nomen
passionis sumatur, secundum quod plus et minus acceditur ad
transmutationem corporalem; quae quidem consequens est in ira et
invidia, et hujusmodi; vel etiam secundum materiales qualitates, ut
calidum et frigidum, et hujusmodi. In sensu autem est secundum
species in organo materiali spiritualiter et non materialiter receptas;
sed in intellectu secundum receptionem pure spiritualem; et ideo illae
passiones quae plus de ratione passionis habent, minus sunt in
potestate nostra; et propter hoc specialius passiones dicuntur. In
omnibus tamen his non est peccatum, nisi secundum quod voluntas aliquo
modo circa eas se habet imperando, inquantum sunt operationes quaedam;
vel etiam acceptando, secundum quod sunt passiones.
Ad primum ergo dicendum, quod motus sensualitatis non est peccatum,
nisi secundum quod in potestate voluntatis est, ut supra dictum est,
et non inquantum est passio quaedam.
Ad secundum dicendum, quod nomen irae, secundum propriam
impositionem, passionem quamdam significat; sed postea transumptum est
ad significandum vitium quoddam; cum enim virtutes quaedam, quamvis
sint medietates, magis opponantur quibusdam extremis quam aliis (sicut
mansuetudo magis opponitur irae quam defectui ejus), contingit quod
vitia opposita talibus virtutibus nominantur nomine passionum ad quas
refrenandum praecipue virtutes ordinantur; et hoc modo ira secundum
quod vitium nominat, non est nomen passionis, sed actus, vel
habitus.
Ad tertium dicendum, quod passio non pugnat contra rationem quasi per
se oppositum virtuti, qua ratio perficitur; sed quia per se opponitur
medio, quod virtus et ratio in passionibus statuit; sicut etiam
nigredo pallori et rubedini opponitur.
Ad quartum dicendum, quod propter abundantiam passionum dicitur vitium
esse, sicut propter causam materialem; sed per se vitium est in actu
aliquo deformi circa passiones illas; et ideo non oportet quod
passiones secundum se vitia sint.
Ad quintum dicendum, quod passionibus sancti non meruerunt, nisi
secundum quod eas voluntarie sustinuerunt, et propter Deum; et ita
etiam possunt esse demeritoriae, inquantum voluntas alio modo ad eas se
habet.
|
|