|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum non possit esse
poena peccati. Omnis enim poena ordinata est, et a Deo est. Sed
nulla culpa ordinem habet, nec a Deo est. Ergo culpa poena esse non
potest.
2. Praeterea, causa et effectus non incidunt in idem. Sed culpa
est causa poenae. Ergo non potest esse idem culpa et poena.
3. Praeterea, poena ordinatur contra culpam, ut medicina ejus;
poenae enim medicinae quaedam sunt, ut in 2 Ethic. dicitur. Sed
peccatum peccato medicina non est, quia praecedens peccatum per sequens
non curatur, sed magis sequens peccatum in peccatum inclinat. Ergo
peccatum non potest esse poena peccati.
4. Praeterea, si peccatum punitur peccato, aut convenit omni
peccato, aut quibusdam peccatis tantum. Si convenit omni peccato,
ergo erit abire in infinitum in peccatis, ita quod post quodlibet erit
aliud peccatum. Si autem non sit commune in omnibus peccatis; sed
ultimum peccatorum non punitur peccato, sed tantum poena aeterna: cum
primum peccatum puniatur peccato, et poena aeterna, ultimum peccatum
minus punietur quam primum, quod duobus poenis punitur. Contingit
autem quod ultimum peccatum est gravius quam primum. Ergo gravius
peccatum minus punitur; quod videtur injustum.
5. Praeterea, nullus punitur in eo quod libenter facit. Sed
quicumque peccat, peccatum voluntarie et libenter facit. Ergo nullus
punitur in hoc quod peccat; et ita peccatum non est poena peccati.
1. Sed contra, Augustinus in Lib. 1 Confess. dicit: jussisti
domine, et sic est, ut ipse sibi poena sit omnis inordinatus animus.
Sed inordinatus animus est malum. Ergo est poena.
2. Praeterea, quod aliquis privetur maximo bono, non potest esse
sine poena. Sed peccatum est aversio ab incommutabili bono. Ergo
peccatum est poena.
3. Ad hoc etiam sunt multae auctoritates in littera inductae.
Respondeo dicendum, quod contingit idem esse culpam et poenam, non
tamen secundum eamdem rationem; quia omnis poena, inquantum poena
est, voluntati contraria invenitur; omnis autem culpa voluntarii
rationem habet. Contingit autem quod illud quod est culpa, dicatur
poena tripliciter. Uno modo ratione effectus, quia scilicet naturam
corrumpit, et gratiam subtrahit, quae poenae quaedam sunt; sed hoc
contingit dupliciter. Uno enim modo culpa causat poenam ex parte
aversionis, inquantum scilicet per culpam quis privatur gratia, et
Deum amittit, et naturae bonum in eo corrumpitur. Alio modo ex parte
conversionis; et hoc dupliciter. Uno modo secundum quod quaedam
peccata passionem quamdam annexam habent, ut ira, et invidia, et
aliquid hujusmodi; quia ex inordinato vindictae desiderio corpus
imaginationi obediens, et affectui, quadam passione concitatur, quae
ira dicitur materialiter loquendo, et hoc affectionem habet. Alio
modo ex eo quod actus peccati sine labore non exercetur: propter quod
Sap. 5, 7, dicitur: ambulavimus vias difficiles. Alio modo
peccatum poena dicitur, inquantum effectus cujusdam poenae est: ex hoc
enim quod aliquis mortaliter peccat, ut dictum est, gratia privatur:
et quia per gratiam continebatur ne in peccatum rueret, fit ei ipsa
subtractio gratiae quaedam causa sequentis peccati, in quod cadit,
auxilio gratiae destitutus: et simili modo dici potest de omni alio
auxilio quod Deus hominibus impendit, ne in peccatum cadant, sicut
sunt impedimenta peccandi exteriora, sicut dicitur Oseae 2, 6:
sepiam viam tuam spinis: et haec quidem auxilia, quae sunt impedimenta
peccandi, quandoque subtrahuntur merito praecedentis peccati, ut sic
homo in peccatum liberius ruat. Tertio modo potest dici id quod est
culpa, esse poena, non ratione alicujus praecedentis vel sequentis,
sed ratione ipsius actus deformis: nulli enim dubium est quin ex
conjunctione inconvenientium quaedam poena sit homini, ut patet etiam
in exterioribus quod si quis maximae auctoritatis indecenti habitu
indueretur, hoc sibi poena esset: unde nec sine poena potest esse quod
actio deformis et rectitudine rationis privata, in ipsa natura
rationali inveniatur: et ideo talem actionem facere poenale quoddam
est. Sed tamen non ab eodem habet quod sit poena et culpa: inquantum
enim a voluntate progreditur, culpae rationem habet; sed inquantum
praeter intentionem voluntatis ipsam animam deturpat, sicut res
indecens sibi, poenae rationem accipit: hic tamen modus ad primum
reduci potest, ipsa enim deturpatio est quidam peccati effectus.
Ad primum ergo dicendum, quod omnis poena a Deo est, sed non eodem
modo. Est enim quaedam poena a Deo sicut ab agente, sicut sunt
poenae sensus, quae per quamdam actionem causantur: oportet enim omnis
actionis reductionem in primum agens fieri sicut in causam. Quaedam
vero poenae sunt a Deo non sicut ab agente, sed potius sicut a non
agente, ut subtractio gratiae: ex eo enim quod Deus gratiam non
influit, causatur in isto gratiae privatio. Utroque autem modo
invenitur poena annexa culpae: quia illa poena quae efficitur per
peccatum ex parte suae conversionis, est poena sensibiliter hominem
affligens, ut irae perturbatio, et labor inordinatus in peccato; et
hoc quidem a Deo est, et juste ordinatur, ut qui delectationem contra
Dei ordinationem appetit, praeter suam intentionem afflictionem
incurrat in hoc etiam ubi propriae libidini obsequitur. Illius autem
poenae quae est subtractio gratiae, quae est effectus unius peccati et
causa alterius, est causa Deus, sicut non agendo, et similiter
aliarum poenarum similium: et hoc constat juste ordinatum esse, ut qui
contraria gratiae appetit, gratiam amittat; et Dei auxilium, qui
contra Deum agit: et per hunc etiam modum est causa poenae illius quae
est ipse actus deformis peccati: non quia ipsum causet, sed quia ipsum
permittit, eum non impediendo: et hoc etiam similem justitiae ordinem
cum praedictis habet; hujusmodi autem ordinis causa Deus est. Ex quo
patet quod id quod culpa et poena dicitur, secundum quod ad peccantem
refertur, ut ab eo voluntarie exiens, in quo ratio culpae consistit,
inordinationem habet; sed secundum quod habet rationem poenae, ut a
Deo, ordinatum est debito ordine justitiae.
Ad secundum dicendum, quod causa et effectus respectu ejusdem non
incidunt in idem, secundum eumdem modum causae (quia secundum diversa
genera causarum etiam hoc non est inconveniens ut idem sit ejusdem causa
et causatum, sicut finis est causa efficientis, et efficiens est causa
finis); sed respectu diversorum non est inconveniens ut etiam secundum
idem genus causae aliquid sit causa unius, et causatum ab altero: et
ita etiam nihil prohibet aliquid quod est culpa, esse poenam alterius
peccati.
Ad tertium dicendum, quod poena ordinatur ut medicina ad culpam, sed
non semper ut medicina illius qui peccavit (quod enim latro
suspendatur, non est ad correctionem ejus; similiter quod homo in
Inferno damnetur), sed quandoque ordinatur ad culpam ut medicina
alterius; sicut fur suspenditur in bonum totius communitatis ne passim
furta committantur; et aliquis in Inferno damnatur ad decorem
universi, ne aliquid inordinatum remaneat, si culpa per poenam non
ordinetur.
Ad quartum dicendum, quod hoc est per accidens quod ultimum peccatum
per aliud peccatum non punitur, quia scilicet vel vita peccantis
finitur, vel etiam animus ejus per poenitentiam in melius immutatur;
sicut etiam et primum peccatum tollit gratiam quam secundum non tollit,
quia eam non invenit, sed tolleret si inveniret; et similiter est in
proposito.
Ad quintum dicendum, quod in actu peccati est aliquid quod peccator
vult, ut delectationem; aliquid vero est quod non vult, immo praeter
intentionem ejus accidit, ut corruptio naturae consequens, vel etiam
ipsa indecentia actionis; et ideo in hoc quod libenter fecit,
punitur, dum ex hoc quod libenter facit, aliquid accidit praeter
intentionem ejus, quod voluntati ejus adversatur.
|
|