|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnis poena
infligatur pro peccato. Quia, ut Augustinus super Cant. Deuter.
dicit, quinque modis flagella contingunt: vel ut justis merita per
patientiam augeantur, ut Job; vel ad custodiam virtutum, ne superbia
tentet, ut Paulo; vel ad corrigendum peccata, ut Mariae lepra; vel
ad initium poenae, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in Inferno
sequatur; vel ad gloriam Dei manifestandam, ut de caeco nato. Sed
tres istorum modorum non ostendunt poenam pro peccato aliquo inflictam.
Ergo non omnis poena pro peccato infligitur.
2. Praeterea, de Christo dicitur 1 Petr. 2, 22: qui
peccatum non fecit: et tamen multas poenas sustinuit. Ergo non omnis
poena pro culpa infligitur.
3. Praeterea, dicitur quod omne peccatum est poena secundum primum
modum nec tamen omne peccatum est poena peccati, ut ibidem dicitur.
Ergo non omnis poena est poena peccati.
4. Praeterea, culpa virtuti opponitur; et sicut virtuti debetur
praemium, ita et culpae poena. Sed virtus non habet praemium in his
temporalibus bonis, sed in aeternis. Ergo nec culpa per amissionem
temporalium bonorum punitur a Deo. Cum ergo sint quaedam poenae in
amissione horum bonorum, videtur quod quaedam poenae non sint pro
culpis inflictae.
5. Praeterea, frequenter via impiorum prosperatur, ut Hierem.
12 dicitur, et Job 21, et e contrario justi in afflictione sunt.
Hoc autem non esset, si poena culpae tantum redderetur. Ergo non
omnis poena culpae alicui redditur.
1. Sed contra est quod Gregorius in oratione dicit: nulla nocebit
adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Sed omnis poena nocumentum
quoddam est. Ergo poena esse non potest nisi ubi dominetur iniquitas.
2. Praeterea, Hieronymus dicit: quidquid patimur peccata nostra
meruerunt. Sed omnis poena passiva, est corruptio boni, ut supra
dictum est. Ergo omnis poena pro merito peccati redditur.
Respondeo dicendum, quod nullus punitur nisi in eo quod aliquo
privatur quod sibi bonum est. Sciendum est autem, quod aliquid est
bonum homini dupliciter: vel secundum naturam propriam, inquantum
scilicet homo est; vel secundum naturam communem, inquantum est animal
vel vivum, vel aliquid hujusmodi. Et quia homo est id quod est
inquantum rationalis et intellectum habens; ideo bona ei, inquantum
homo est, principalia sunt ea quae sunt secundum rationem bona, ut
virtutes, in quibus natura intellectiva perficitur, et ex privatione
horum bonorum nullus poenam habet, nisi propria culpa. Sunt autem
secundario modo bona rationis, quae ad opus virtutis organice et
instrumentaliter deserviunt, ut sanitas corporis et res exteriores.
Hujusmodi autem non sunt simpliciter bona rationis, sed secundum
aliquam mensuram, prout scilicet ad opus virtutis adjuvant; unde
philosophus dicit in 10 Ethic., quod superabundantia divitiarum,
quae ad opus virtutis impedit, bona fortuna dicenda non est, sed
mala. Unde si aliquis privatur his bonis quantum ad id quod non
proficit ad opus virtutis, sed magis deficit, talium bonorum privatio
non est poena hominis inquantum est homo, sed quando privatur eis
quibus indiget ad opus virtutis; unde dicitur Proverb. 30, 8:
divitias et paupertatem ne dederis mihi. Unde nullus nisi pro culpa
punitur in subtractione horum bonorum inquantum virtuti necessaria
sunt; unde Psalm. 36, 25: junior fui, etenim senui, et non
vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Si autem
consideretur homo secundum naturam communem, sic omnia bona corporis,
et etiam exteriora, sunt bona sibi; unde quaelibet privatio horum
bonorum quaedam poena est sibi. Non autem omnis talis poena inducitur
pro peccato proprio ipsius, sed tamen semper aliquod peccatum
sequitur, ad minus peccatum naturae: quia nisi humana natura per
peccatum originale infecta esset, nullam molestiam vel defectum homo in
his pateretur.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod homo hic ad augmentum meriti
flagellatur, non est sibi poena inquantum est homo, sed bonum ejus:
tamen est poena sibi inquantum naturam animalem habet; et ideo talis
poena non sequitur culpam propriam illius qui peccat, sed culpam
naturae infectae, quae si facta non esset, homines sine hujusmodi
molestiis ad perfectum meriti pervenirent.
Ad secundum dicendum, quod Christus nullo modo poenam habuit aliquam
quae esset poena hominis inquantum est homo: quia in bonis rationis
superabundavit, nec aliquem defectum in eis passus est. Habuit tamen
poenam aliquam quantum ad naturam communem; et ideo non oportuit quod
esset aliqua culpa in eo, sed quod aliqua culpa praecessisset in natura
humana; unde dicitur Isa. 53, 8: propter peccata populi mei
percussi eum.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod dicitur, quod non omne peccatum
est poena peccati; intelligendum est peccati alterius. Primum enim
peccatum effective et causaliter poena dici potest, inquantum corruptio
naturae, quae per illud fit, quaedam poena est; non autem poena
alterius praecedentis peccati, sed ipsiusmet peccati quod talem
corruptionem inducit.
Ad quartum dicendum, quod sicut virtus non habet per se praemium in
his temporalibus bonis, sed per accidens, secundum quod talibus
indigetur ad virtutis actum; ita etiam nec culpa in his punitur quasi
essentiali poena, sed quadam accidentali, secundum quod subtractio
horum bonorum temporalium in detrimentum etiam spiritualium redundat,
quatenus poena hic incipiat, et in futuro terminetur.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod impii prosperitatem habent,
frequenter in eorum malum est, ut ex dicto philosophi inducto patet;
unde in hoc ipso puniuntur. Similiter etiam et quod justi in
adversitatibus sunt, in eorum bonum cedit, quia per hoc ad virtutem
proficiunt; unde non est eis poena, praecipue inquantum homines sunt,
sed quasi pro praemio redditum.
|
|