|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponitur
distinctio bonorum, ut quaedam dicantur bona ex genere, et quaedam ex
fine, et ex causa. Quod enim alicui convenit secundum genus suum,
non poterit removeri ab eo per aliquam differentiam additam: quaecumque
enim differentia animali addatur, semper in eo sensibile remanebit.
Sed reficere esurientem et similes actus quos dicit bonos ex genere,
male fieri possunt, ut si propter inanem gloriam fiant. Ergo
inconvenienter boni ex genere dicuntur.
2. Praeterea, sicut se habet malum ad genus mali; ita et bonum ad
genus boni. Sed actus qui sunt ex genere mali, nullo modo boni esse
possunt, ut occidere innocentem, vel aliquid hujusmodi. Ergo nec
illi actus qui mali esse possunt, ex genere boni dicendi sunt.
3. Praeterea, cuilibet generi respondet sua species. Si ergo est
aliquis actus bonus ex genere, debet assignari aliquis actus bonus ex
specie; quod cum praetermittatur, videtur distinctio insufficiens.
4. Praeterea, bonum est ex fine, ut in 3 Metaph. philosophus
dicit. Sed materia et finis non incidunt in idem, ut in 2 Physic.
dicitur. Videtur ergo quod inconvenienter dicantur actus super debitam
materiam cadentes, ex genere boni.
5. Praeterea, materia actus est objectum ejus. Objectum autem
habet rationem finis. Ergo si dicitur actus bonus ex genere ex materia
debita super quam cadit, videtur quod inconvenienter distinguitur bonum
ex genere, et bonum ex fine.
1. Sed contra, genus sumitur ex materiali principio, ut Avicenna
dicit. Si ergo aliquis actus ex materia super quam cadit, bonitatem
habet, convenienter ex genere bonus dicitur.
2. Praeterea, quod omnibus existentibus in aliquo genere convenit,
eis ex natura generis sui competit. Sed actibus cadentibus super
debitam materiam secundum ordinationem sui generis, quaedam bonitas
convenit. Ergo convenienter boni ex genere dici possunt.
Respondeo dicendum, quod, sicut Dionysius dicit, in substantiis
omnibus invenitur essentia, virtus, et operatio. Horum autem talis
est ordo, quod virtus ab essentia, et operatio a virtute procedit: et
quia quod a bono procedit, non potest esse nisi bonum, ideo sicut
essentia et virtus bona sunt, ita et operatio, secundum quod a virtute
agentis procedit. Sed quia virtus in voluntarie agentibus ad multa se
habet, ideo actio ex virtute agentis determinationem non habet; sed
propria determinatio actus est ex objecto: unde si objectum sit
proportionatum, actus ex ipso objecto quamdam ulteriorem bonitatem
recipiet. Et quia prima determinatio qua aliquid determinatur, est
determinatio per formam generis; ideo hujusmodi actus ex determinatione
objecti bonitatem habentes, dicuntur boni ex genere. Sed quia actum
aliquem circa idem objectum contingit diversimode se habere, ideo adhuc
actus ex objecto determinatus, est ulterius determinabilis per alias
circumstantias: quae si convenientes fuerint, ex eis quamdam
ulteriorem bonitatem recipiet, et dicetur bonus ex circumstantiis,
quousque perveniatur ad perfectam bonitatem actus, quae est per
informationem habitus; et tunc dicetur bonum virtutis. Sic ergo patet
ratio distinctionis bonitatis actuum quae in littera ponitur, et
quomodo hae bonitates ad invicem se habeant. Prima enim bonitas, quae
est ex essentia actus, communis est omnibus actibus: unde ipsa
substernitur omnibus aliis bonitatibus; inter quas primo supervenit
sibi bonitas quae est ex debita materia; super quam iterum inducitur
alia bonitas quae est ex fine, et aliis circumstantiis, et ex forma
habitus: et secunda bonitate subtracta, non potest esse tertia; sed
tamen posita secunda, non necessario tertia ponitur: et ideo contingit
actum habere bonitatem ex materia, et tamen eum male fieri propter
indebitas circumstantias.
Ad primum ergo dicendum, quod illa bonitas quae est ex genere, manet
in actu, quantumcumque per alias circumstantias indebitas deordinetur;
sicut etiam quantumcumque ab anima tollatur gratia, remanet in ea
bonitas naturae: unde non dicitur actus qui est bonus ex genere, male
fieri, quia privetur ab eo bonitas sui generis, sed quia privatur
bonitate circumstantiarum.
Ad secundum dicendum, quod unus defectus sufficit ad hoc quod malum
aliquid esse dicatur; sed non una perfectio sufficit ad hoc quod
simpliciter sit bonum: quia bonum contingit ex una et perfecta causa:
sed malum ex particularibus defectibus, ut Dionysius dicit: et ideo
illud quod est bonum ex genere, non est necessarium quod simpliciter
sit bonum: sed potest male fieri: quod autem est malum ex genere,
simpliciter est malum, nec bonum fieri potest.
Ad tertium dicendum, quod sicut genus determinatur per speciem; ita
etiam bonum in genere determinatur per bonitatem quae est ex fine et ex
aliis circumstantiis: et ideo illud bonum quod est ex fine et
circumstantiis, respondet bono quod est in genere, sicut species
generi: unde et ejus praedicationem recipit: pascere enim esurientem
propter Deum, est pascere esurientem; sed non convertitur.
Ad quartum dicendum, quod est duplex materia: ex qua, vel in qua,
et materia circa quam: et primo modo materia dicta non incidit in idem
cum fine: sed secundo modo est idem cum fine: quia objectum finis
actus est.
Ad quintum dicendum, quod actus aliquis habet duplicem finem:
scilicet proximum finem, qui est objectum ejus, et remotum, quem
agens intendit: et ideo cum bonum ex fine distinguitur contra bonum ex
genere, intelligitur de fine remoto, quem agens intendit.
|
|