|
Postquam tractavit illam opinionem quae ponebat, actus peccatorum,
inquantum sunt, bonos esse, et a Deo, in hac distinctione
prosequitur aliam opinionem oppositam, quae ponit eos nullo modo a Deo
esse; et dividitur in partes duas: in prima prosequitur istam
opinionem quantum ad hoc in quo a praecedenti differt; in secunda
determinat quoddam in quo ambae opiniones conveniunt, quod scilicet
Deus, quamvis non sit auctor malorum quae sunt culpae, est tamen
auctor poenarum, ibi: cum igitur omnes in hoc consentiant Catholici
tractatores, scilicet quod Deus non est auctor malorum, cavendum est
tamen ne malorum nomine poenas sicut peccata generaliter includas.
Circa primum tria facit: primo narrat eorum opinionem; secundo ponit
responsiones eorum ad rationes, quibus alia opinio innitebatur, ibi:
illa quoque Augustini verba (...) de naturis sive de substantiis
tantum accipienda fore tradunt; tertio ponit rationes ad impugnandum
praedictam opinionem, ibi: ex quo colligitur res aliquas esse quae a
Deo non sunt. Et circa hoc tria facit: primo ponit rationes contra
primam opinionem; secundo ex dictis concludit quoddam quo ista opinio
innititur contra objectiones quae possent fieri, ibi: ideoque cum
dicitur Deus esse auctor omnium quae sunt, bonorum, isti subintelligi
volunt; tertio utriusque opinionis judicium lectori relinquit, ibi:
intendant diligenter his verbis praemissarum assertores sententiarum.
Prima dividitur in duas, secundum duas rationes; secunda incipit
ibi: in hoc autem verbo superiorum sententiae recte opponitur. Hic
est triplex quaestio. Prima de existentia peccati. Secunda de causa
ejus. Tertia de causa poenae. Circa primum duo quaeruntur: 1 utrum
peccatum sit substantia vel natura aut res quaedam; 2 utrum omne quod
est, quocumque modo sit, a Deo sit.
|
|