|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum non sit
substantia vel natura. Nihil enim existens in altero sicut in
subjecto, substantia est, ut per definitionem substantiae patet. Sed
peccatum, quocumque modo sumatur, in peccante est sicut in subjecto.
Ergo non est substantia vel natura.
2. Praeterea, peccatum malum quoddam est. Sed Dionysius probat,
quod malum non est neque in universali natura neque in particulari.
Ergo peccatum non est natura quaedam.
3. Praeterea, quod corrumpit naturam, non videtur esse natura.
Sed peccatum naturam corrumpit, ut supra habitum est. Ergo peccatum
non est natura.
4. Praeterea, a formali principio res in speciem trahitur. Cum
igitur ens dicatur esse res vel natura, secundum quod ad aliquam
speciem determinatum est, ut Avicenna dicit in principio suae
metaphysicae, videtur quod id quod caret principio formali, res vel
natura dici non possit. Sed dicitur peccatum per privationem formae;
est enim privatio modi, speciei, et ordinis, ut Augustinus dicit.
Ergo peccatum res vel natura dici non potest.
5. Praeterea, omnis res vel natura ordinem aliquem habet in
universo. Sed ex hoc aliquid dicitur peccatum quia inordinatum est.
Ergo peccatum non est res vel natura.
1. Sed contra, quidquid est in aliquo decem praedicamentorum, est
res vel natura. Sed peccata in aliquo genere collocantur: quia
habitus peccatorum in genere qualitatis sunt, et actus peccatorum in
genere actionis. Ergo peccata res vel naturae quaedam sunt.
2. Praeterea, contraria in idem genus reducuntur. Sed peccatum
virtuti contrariatur. Cum igitur virtus sit in genere rei et naturae,
videtur quod peccatum res quaedam vel natura sit.
Respondeo dicendum, quod substantia dupliciter dicitur, ut ex 5
Metaph. patet. Uno enim modo dicitur substantia, secundum quod
significat rationem primi praedicamenti: et hoc est vel forma, vel
materia, vel compositum, quod per se in genere est. Alio modo
dicitur substantia illud quod significat quid in omnibus rebus, sicut
dicimus, quod definitio significat rei substantiam: et hoc modo
quidquid positive dicitur, in quocumque genere sit, substantia est vel
substantiam habet; sic enim substantia pro essentia sumitur. Primo
ergo modo accipiendo substantiam, nullo modo dubium est peccata
substantias non esse: quia nec etiam virtutes substantiae hoc modo
sunt, cum in genere substantiae non sint neque sicut principia neque
sicut principiata. Sed secundo modo accipiendo substantiam, potest
esse dubium, utrum peccatum substantia sit; eo quod in actu peccati
duo est considerare: scilicet ipsum actum, qui essentia quaedam est in
eo quod actus est, et sic proculdubio substantia est: vel etiam ipsam
privationem ordinis per quam malus est: et quia privationes essentiam
non habent, ideo ex parte ista peccatum substantia non est: et quia
peccatum dicitur peccatum, secundum quod privatum est debito ordine;
ideo peccatum absolute loquendo dicitur substantia non esse; sed tamen
inquantum actus est, substantia est. Similiter etiam nomen naturae
multipliciter dicitur, ut Boetius dicit. Primo enim modo dicitur
natura, secundum quod communiter ad omnia entia se habet, prout natura
definitur omne id quod intellectu quoquo modo capi potest. Secundo
modo prout tantum substantiis convenit: et sic natura dicitur esse quod
agere vel pati potest. Tertio modo dicitur natura quod est principium
motus vel quietis in eis in quibus per se est, et non secundum
accidens. Quarto modo unumquodque informans specifica differentia
dicitur natura. Secundo igitur et tertio modo peccata natura dici non
possunt: quia in genere substantiae non sunt, ut dictum est; neque
iterum principium motus sunt, sed potius motus vel actiones quaedam:
et quod plus est, etiam tertio modo accipiendo naturam, nec secundum
naturam dici possunt: quia peccatum in nulla re accidit, nisi secundum
recessum ab eo quod naturaliter sibi inest; unde et peccatum hominis
est per recessum a rectitudine rationis, quae naturaliter homini
convenit. Sed primo modo et quarto quodammodo potest dici natura
peccatum, et quodammodo non: quia secundum quod est actus quidam, est
ens quoddam quod intellectu capi potest, et aliqua differentia ad
speciem determinatur: sed inquantum rationem peccati habet ex
privatione rectitudinis, neque ens est neque differentiam habet, sed
per privationem debitae formae dicitur. Similiter autem et nomen rei
dupliciter sumitur. Simpliciter enim dicitur res quod habet esse ratum
et firmum in natura; et dicitur res hoc modo, accepto nomine rei
secundum quod habet quidditatem vel essentiam quamdam; ens vero,
secundum quod habet esse; ut dicit Avicenna distinguens entis et rei
significationem. Sed quia res per essentiam suam cognoscibilis est,
transumptum est nomen rei, ad omne id quod in cognitione vel intellectu
cadere potest, secundum quod res a reor reris dicitur: et per hunc
modum dicuntur res rationis quae in natura ratum esse non habent,
secundum quem modum etiam negationes et privationes res dici possunt,
sicut et entia rationis dicuntur, ut Commentator in 4 Metaph.
dicit. Primo ergo modo sumendo nomen rei, peccatum, inquantum est
actus, est res quaedam; sed inquantum peccatum est ex privatione
ordinis debiti, non est res quaedam, sed privatio; privatio autem res
naturae non est, sed rationis tantum. Unde secundo modo accipiendo
rem quantum ad utrumque, peccatum res est, scilicet et inquantum est
actus, et inquantum privationi subjicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod illa objectio procedit de substantia
secundum quod significat rem primi praedicamenti: et hoc modo sumendo
substantiam, peccatum nullo modo substantia est.
Ad secundum dicendum, quod esse in natura aliquid dicitur dupliciter:
vel sicut pars naturae, sive aliquid aliud ad perfectionem naturae
pertinens; et hoc modo malum non est in natura neque universali neque
particulari. Vel potest intelligi aliquid esse in natura sicut in
subjecto; et hoc modo oportet quod subjectum hujusmodi privationis,
quae malum est, natura quaedam sit, ut hoc modo malum in natura esse
dicatur; et ideo oportet actum illum in quo deformitas fundatur sicut
in subjecto, naturam quamdam esse.
Ad tertium dicendum, quod illud quod naturam unam corrumpit, potest
esse natura alterius, sicut natura ignis corrumpit naturam aquae; unde
non est inconveniens ut actu quo natura hominis corrumpitur, natura
alterius animalis perficiatur: aliquid enim est vituperabile in homine
quod est laudabile in leone vel cane; et ideo non est inconveniens ut
actus ille natura aliqua ponatur, vel etiam secundum naturam, non
quidem hominis, sed alterius.
Ad quartum ergo dicendum, quod quamvis privatione qua peccatum malum
dicitur, privetur forma per quam actus in genere moris bonitatem
habet, non tamen privatur forma illa per quam in genere actus remanet:
et ideo secundum illam formam res dici potest, inquantum actus est res
quaedam. Iterum etiam illa privatio accipitur ut forma ejus, secundum
quod in considerationem rationis venit; et ideo ex parte privationis
potest dici res, secundum quod res a reor reris dicitur.
Ad quintum dicendum, quod impossibile est aliquam rem esse quae omni
ordine destituatur; unde et in ipso actu peccati, ut res quaedam est,
remanet ordo aliquis et ad agentem et ad finem aliquem intentum ab
agente, quod est aestimatum bonum; quamvis privetur ordo ad finem
debitum: quam etiam inordinationem Deus inordinatam non relinquit,
sed per poenam ordinat.
|
|