|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omne ens a Deo
sit. Verum enim et ens convertuntur. Sed aliquem peccare est verum,
quod non est a Deo. Ergo non omne quod est, a Deo est.
2. Praeterea, quidquid est a Deo, per verbum factum est. Sed
forma hominis in idolo non est facta per verbum, ut Augustinus dicit;
et tamen forma hominis in idolo ens quoddam est. Ergo non omne ens a
Deo est.
3. Praeterea, de quocumque vere potest dici quod est, ipsum est
ens. Sed verum est dicere deformitatem peccati esse. Ergo deformitas
peccati est ens. Sed deformitas peccati non est a Deo. Ergo non
omne ens est a Deo.
4. Praeterea, omne quod est a Deo, in aliquo similitudinem ejus
retinet; quia, ut Dionysius dicit, causata habent causarum suarum
contingentes imagines. Sed quaedam sunt quae hominem dissimilem Deo
reddunt. Ergo non omne quod est a Deo est.
5. Praeterea, cujuscumque agentis operatio reducitur in aliquod
aliud agens sicut in causam, illud non est agens per seipsum. Sed
quaedam sunt quae per seipsa agunt, quae scilicet dominium suorum
actuum habent, ut agentia a proposito. Ergo operationes eorum non
reducuntur in agens aliud prius eis sicut in causam. Sed operationes
illae entia quaedam sunt. Ergo non omnia entia sunt a Deo causata.
1. Sed contra, Boetius dicit quod res aliae dicuntur bonae,
inquantum a primo et summo bono sunt, quod Deus est. Quod ergo a
Deo non est, bonum non est. Si ergo aliquod ens sit quod a Deo non
est, illud omnino bonum non erit. Sed quod est omnino carens
bonitate, est summum malum. Ergo erit ponere summum malum; et ita
erunt duo principia prima.
2. Praeterea, omne ens quod non habet causam, ipsum est primum
simpliciter, et est causa tantum. Sed hoc est impossibile esse nisi
unum. Ergo omne aliud ens causam habet. Sed quidquid est causatum,
per operationem causae suae in esse productum est. Aut ergo illa causa
est causa prima, aut causa secunda. Si est causa prima non habens
aliam causam, talis causa solus Deus est: ergo hoc ens de quo
loquimur, erit a Deo. Si autem est causa secunda, ergo causa prima
vehementius agit in causatum ejus quam ipsamet agat in illud. Ergo
omne ens a causa prima procedit, quae Deus est.
Respondeo dicendum, quod ens invenitur in pluribus secundum prius et
posterius. Illud tamen verissime et primo dicitur ens cujus esse est
ipsum quod est, quia esse ejus non est receptum, sed per se
subsistens. In omnibus autem quae secundum prius et posterius
dicuntur, primum eorum quae sunt, potest esse causa; et per se
dictum, est causa ejus quod per participationem dicitur: et ideo
oportet quod illud ens quod non per participationem alicujus esse quod
sit aliud quam ipsum, dicitur ens (quod primum inter entia est), sit
causa omnium aliorum entium. Alia autem entia dicuntur per posterius,
inquantum aliquod esse participant quod non est idem quod ipsa sunt; et
haec procedunt usque ad ultima entium; ita quod quamcumque rationem
essendi aliquid habeat, non sit sibi nisi a Deo; sed defectus essendi
sit ei a seipso.
Ad primum ergo dicendum, quod verum dupliciter potest considerari.
Vel secundum quod fundatur in re; et hoc modo hoc quod dicitur istum
peccare, non habet veritatem; immo potius per recessum a veritate
peccatum incidit, si sumatur veritas quae in re est, per quam quis
implet id quod a Deo ordinatum est. Vel secundum quod completur
operatione animae compositionem formantis, in qua est veritas, prout
significat vel intelligit rem eo modo quo est: et sic hoc quod est
istum peccare, est quoddam ens rationis prout verum dicitur; et sic a
Deo est: non enim nisi a Deo esse potest talis rectitudo, ut
intellectus rem accipiat eo modo quo est, et eodem modo verbis eam
exprimat.
Ad secundum dicendum, quod forma hominis in idolo potest dupliciter
considerari: vel secundum quod est figura quaedam; et sic proculdubio
a Deo est, a quo omnis forma est: vel secundum quod est ordinata ad
id quod decens eam non est, vel conveniens sibi, scilicet ad hoc ut
adoretur; et secundum hoc a Deo non est: quia secundum hoc nihil
est, cum secundum negationem debiti usus hoc dicatur.
Ad tertium dicendum, quod, ut supra dictum est, ens dicitur
dupliciter. Uno modo quod significat essentiam rei extra animam
existentis; et hoc modo non potest dici ens deformitas peccati, quae
privatio quaedam est: privationes enim essentiam non habent in rerum
natura. Alio modo secundum quod significat veritatem propositionis;
et sic deformitas dicitur esse, non propter hoc quod in re esse
habeat, sed quia intellectus componit privationem cum subjecto, sicut
formam quamdam. Unde sicut ex compositione formae ad subjectum vel ad
materiam, relinquitur quoddam esse substantiale vel accidentale; ita
etiam intellectus compositionem privationis cum subjecto per quoddam
esse significat. Sed hoc esse non est nisi esse rationis, cum in re
potius sit non esse; et secundum hoc quod in ratione esse habet,
constat quod a Deo est.
Ad quartum dicendum, quod in creatis contingit esse similitudinem Dei
secundum quamcumque perfectionem participatam; et quanto perfectio est
nobilior, tanto secundum eam attenditur similitudo expressior.
Contingit autem ut aliquid similitudinem Dei amittat quantum ad
ulteriorem perfectionem, quod quantum ad primam perfectionem
similitudinem retinet; unde in istis, secundum verba Dionysii,
dicitur esse participatio divinae bonitatis secundum obscuram
resonantiam; sicut patet in peccato: quia in actu peccati est aliquid
similitudinem divinam retinens, puta corporalis delectatio, vel
aliquid hujusmodi a summo bono exemplatum; quamvis non sit ibi
similitudo summi boni quae est per gratiam; et ideo secundum hoc quod
similitudinem Dei retinent, talia entia a Deo sunt; secundum vero
quod a Dei similitudine recedunt, nec entia sunt, nec a Deo sunt,
cum omne ens, inquantum est ens, primo enti similetur.
Ad quintum dicendum, quod operatio illius agentis qui per se agit,
oportet ut in primum agens sicut in causam reducatur: quamvis enim
hujusmodi entia per se agant, quia per propriam naturam et proprium
judicium actus suos determinant, non tamen a se habent quod agant, sed
a primo agente, quod eis et esse et posse et agere confert.
|
|