|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod simpliciter peccati Deus
causa sit. Quia, ut in Glossa ad Rom. 9, dicitur, Deus
operatur in cordibus hominum, et inclinat voluntates eorum in
quodcumque voluerit, sive in bonum, sive in malum. Sed ex hoc
dicitur auctor bonorum operum, quia voluntatem hominis in bonum
inclinat. Ergo et eadem ratione potest dici auctor peccatorum, quae
sunt mala opera.
2. Praeterea, quidquid est causa causae, est causa causati. Sed
peccati causa est voluntas peccantis. Cum igitur voluntatis causa sit
Deus, videtur quod et peccati.
3. Praeterea, in eamdem causam reducitur salus et periculum
alicujus: idem enim nauta est causa salutis et periclitationis navis,
ut in 2 Phys., dicitur. Sed Deus est causa salutis humanae, quae
est per bona opera. Ergo cum periclitatio animae sit per peccatum,
videtur quod etiam Deus sit peccati causa.
4. Praeterea, quaecumque operatio convenit rei secundum hoc quod
sibi a Deo datum est, a Deo est. Sed operationes quae sunt
peccata, conveniunt homini secundum inclinationem virium sensibilium,
quae homini a Deo sunt datae. Ergo et peccatum hominis in Deum sicut
in causam reducitur.
5. Praeterea, peccatum est tenebra spiritualis. Sed tenebrarum
Deus auctor est: Isa. 45, 7: formans lucem, et creans
tenebras. Ergo peccati Deus causa est.
1. Sed contra, Fulgentius dicit. Illius rei Deus est ultor,
cujus non est auctor. Sed peccati est ultor. Ergo ejus non est
auctor.
2. Praeterea, quidquid fit Deo volente, fit Deo auctore, et e
converso. Sed mala non fiunt Deo volente. Ergo nec eo auctore.
Respondeo dicendum, quod peccati auctor Deus nullo modo dicendus
est. Qui enim agit propter finem, non deficit a fine nisi propter
defectum alicujus, vel sui ipsius, vel alterius; et ille in quo
invenitur defectus, erit causa obliquationis a fine, sive sit ipsum
principale agens, vel materia, vel instrumentum agentis, vel quidquid
aliud: et ideo illud in quo nullo modo defectus cadere potest, non
potest esse causa recessus a fine in his quae ad finem ordinata sunt.
Cum igitur peccatum dicatur propter inordinationem a fine ad quem
natura rationalis ordinata est, non potest esse causa peccati Deus,
in quo nullus defectus cadere potest; sed oportet quod peccatum
causetur defectu illius agentis quod est possibile ad defectum, sicut
est voluntas rationalis creaturae.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non eodem modo inclinat voluntatem
in bonum et in malum. Inclinat siquidem voluntatem in bonum
administrando virtutem agendi, et directe movendo ad bonum; sed ad
malum dicitur inclinare, inquantum gratiam non praebet, per quam quis
a malo retraheretur; et non quod directe voluntatem in malum ordinet.
Ad secundum dicendum, quod peccatum refertur in voluntatem sicut in
causam: et quamvis voluntas sit creata a Deo inquantum est quoddam
ens, non tamen quantum ad hoc quod defectus ex ipsa incidere potest:
est enim possibilis ad defectum ex hoc quod ex nihilo est. Quamvis
autem Deus sit causa voluntatis faciens eam ex nihilo; hoc tamen quod
est ex nihilo esse, non habet ab alio, sed a se: unde secundum hoc
non habet causam aliam; et ideo defectus qui sequitur ex ea secundum
quod ex nihilo est, non oportet quod in ulteriorem causam reducatur.
Ad tertium dicendum, quod nauta est causa periculi navis per suam
absentiam; Deus autem quantum in se est, nulli absens est, sed
peccator absentat se a Deo: et ideo ipse sui peccati causa est in quo
periclitatur, et non Deus.
Ad quartum dicendum, quod concupiscibilis et irascibilis a Deo homini
datae sunt, ita ut rationi subdantur. Unde si quis eis utatur
secundum illum ordinem prout a Deo datae sunt, talis operationis Deus
auctor erit; sed hoc peccatum esse non poterit. Si quis autem eis
utatur praeter rationis ordinem, talis abusionis Deus auctor non
erit, quia in hac peccatum est.
Ad quintum dicendum, quod peccatum dicitur spiritualis tenebra
effective, quia scilicet mentem obtenebrat, eam lumine gratiae
privans. Nomen autem tenebrae poenam potius designat: unde etiam
tenebrae Deus auctor est, sicut et aliarum poenarum, ut infra
ostendetur.
|
|