|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actio peccati,
inquantum est actio, a Deo non sit. Omne enim quod est a Deo,
bonum est, et omne bonum alicui bonum est. Quaedam autem peccata sunt
quorum actus nulli boni sunt: quia et facienti nocent, et ei in quem
fiunt. Ergo tales actus nullo modo a Deo sunt.
2. Praeterea, quidquid est causa actionis in qua deformitas
fundatur, secundum quam actio mala dicitur, est movens et cooperans ad
malum: nihil enim operatur ad malum, nisi secundum quod talem actionem
producit. Sed Deus nullo modo ad malum cooperari debet dici. Ergo
illius actionis in qua malum consistit inseparabiliter, causa dicendus
non est.
3. Praeterea, bonarum actionum Deus non est auctor nisi secundum
quod Deus potentiae agendi efficaciam confert: quia determinatio
operis ex libero arbitrio est, ut supra habitum est. Si igitur Deus
ipsarum actionum malarum, inquantum actiones sunt a potentia
egredientes, causa esset; eodem modo dicendus esset auctor malarum
actionum, sicut est auctor bonarum.
4. Praeterea, quod convenit alicui secundum genus et differentiam
suam constitutivam, convenit sibi per suam essentiam: quia essentia
rei his significatur. Sed quidam actus sunt qui ex genere suo mali
sunt, ut supra habitum est, et quidam qui ex differentia, per quam in
speciem contrahuntur. Ergo per essentiam suam mali sunt; et ita nec
etiam inquantum sunt, a Deo sunt.
5. Praeterea, rei non assignatur causa efficiens secundum quod est
in intellectu, sed secundum quod est in re. Sed quidam actus sunt in
quibus non potest separari illud quod est de natura actus a deformitate
nisi secundum intellectum: qui bene fieri non possunt. Ergo non
causantur nisi secundum quod stant sub illa deformitate. Sed ut sunt
sub deformitate, non sunt a Deo. Ergo nullo modo a Deo sunt.
1. Sed contra, omne bonum a Deo est. Sed quaedam peccata sunt
quae habent malitiam ex aliqua circumstantia superveniente, et tamen
actus sunt boni ex genere, ut dare eleemosynam propter inanem gloriam.
Ergo horum, inquantum sunt actus quidam, Deus causa est.
2. Praeterea, quidquid non est causa operationis per quam aliqua
substantia in esse producitur, non est causa illius substantiae. Sed
per aliquam actionem peccati, substantiae quaedam in esse producuntur,
sicut per adulteria et fornicationes homines generantur. Si ergo harum
actionum Deus causa non est inquantum actiones sunt, tunc nec hominum
qui per has actiones generantur, est causa; quod est absurdum.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem tanguntur a Magistro
duae opiniones. Una quarum dicebat, omnes actus inquantum actus
sunt, ex Deo esse; sed quod inquantum deformitatem habent: a Deo
non sunt, sed ab homine vel Diabolo: et horum rationes supra, 31
dist., prosecutus est. Alia opinio dicebat, actus peccatorum nullo
modo, nec etiam inquantum actus sunt, a Deo esse: et haec opinio
tangitur in praesenti dist., quam ad praesens nulli vel pauci tenent,
quia propinquissima est errori duplici. Primo, quia ex ea videtur
sequi quod sint plura prima principia: hoc enim est de ratione primi
principii ut agere possit sine auxilio prioris agentis et influentia
ejus; unde si voluntas humana actionem aliquam posset producere cujus
auctor Deus non esset, voluntas humana rationem primi principii
haberet: quamvis solvere hoc nitantur, dicentes, quod voluntas etsi
per se possit actionem producere sine influentia prioris agentis, non
tamen habet a se esse, sed ab alio, quod etiam exigeretur ad rationem
primi principii. Sed hoc videtur inconveniens, ut quod a se esse non
habet, a se agere possit; cum etiam per se durare non possit quod a se
non est. Omnis etiam virtus ab essentia procedit, et operatio a
virtute; unde cujus essentia ab alio est, oportet quod virtus et
operatio ab alio sit. Et praeterea, quamvis per hanc responsionem
evitaretur quod non esset primum simpliciter, non tamen posset vitari
quin esset primum agens, si ejus actio in aliquid prius agens non
reduceretur sicut in causam. Secundo, quia cum actio etiam peccati
sit ens quoddam, non solum secundum quod privationes et negationes
entia dicuntur, sed etiam secundum quod res in genere existentes entia
sunt, eo quod et ipsae actiones in genere ordinantur, sequeretur, si
actiones peccati a Deo non sunt, quod aliquod ens essentiam habens a
Deo non esset; et ita Deus non esset universalis causa omnium
entium, quod est contra perfectionem primi entis. Primum enim in
quolibet genere est causa eorum quae sunt post, ut in 2 Metaphys.
dicitur. Et ideo cum prima opinione dicendum est, quod actus,
inquantum actus, a Deo est, et ut sic, non habet aliquid quod
deformitatem habeat: quod qualiter sit, ita considerari potest. In
omnibus enim in quibus incidit defectus ex causa secunda et non ex causa
prima, oportet quod quidquid est in effectu deficiente essentiae et
bonitatis, totum a prima procedat. Quod autem defectus reducatur in
causam secundam deficientem, patet in claudicatione, quae est a
virtute gressiva, mediante tibia, per cujus scilicet tibiae curvitatem
obliquitas in gressu claudicantis relinquitur; unde quidquid est ibi de
gressu, totum est a virtute gressiva; sed defectus vel obliquitas
gressus non est a virtute gressiva, sed a tibia tantum. Similiter
etiam est ordo Dei ad voluntatem creatam sicut causae primae ad causam
secundam. Ideo ex parte Dei nullus defectus incidere potest;
voluntas autem creata ad defectum possibilis est; et ideo quidquid est
in actu deficiente, scilicet peccato, de ratione actus et entis et
boni, totum hoc a primo agente, scilicet Deo, procedit mediante
voluntate; sed ipse defectus qui est in actu, hoc modo est a voluntate
quod a Deo non procedit; et ideo quodcumque nomen deformitatem simul
cum actu significat, sive in generali sive in speciali, non potest
dici quod hoc a Deo sit simpliciter; unde non potest dici absolute
quod peccatum sit a Deo, ut homicidium, aut aliquid hujusmodi, nisi
cum hac additione, inquantum est actus et inquantum est ens.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur actus peccati nulli bonus
esse, hoc convenit sibi secundum quod sub deformitate consideratur; et
hoc modo non reducitur in Deum sicut in causam. Nullus tamen actus
est qui secundum se consideratus, secundum hoc quod bonus est, alicui
etiam bonus non sit: sicut actus fornicationis, inquantum est
delectabilis, est bonum concupiscibile.
Ad secundum dicendum, quod illud dicitur ad malum cooperari quod
inclinat ad actionem, secundum quod actio deformitati substat; unde
mala est. Hoc autem Deo non convenit; et ideo non oportet ut ad
malum cooperari dicatur, quamvis actionis illius causa sit in qua malum
consistit, secundum quod influit agenti esse, posse, et agere, et
quidquid perfectionis in agente est.
Ad tertium dicendum, quod Deus dicitur causa bonarum operationum non
solum quantum ad essentiam actus, sed etiam quantum ad perfectionem
secundum quam bonae dicuntur: utrumque enim agenti influit, et ut
agat, et ut bene agat. Sed in malis actionibus quamvis sit causa
earum quantum ad essentiam, non tamen est causa quantum ad defectum;
et ideo absolute dicendus est causa bonorum operum, non autem
peccatorum.
Ad quartum dicendum, quod sicut supra dictum est, 34 dist., ipsa
privatio qua aliquid malum dicitur non potest esse differentia neque
genus; sed unusquisque actus specificatur et in genere ponitur per
aliquid positive dictum. Sed positionem utramque (per quam scilicet
ponitur actus in genere vel in specie) potest consequi privatio
aliqua; et ideo quidam actus dicuntur mali ex genere, vel ex eo quod
in speciem trahit.
Ad quintum dicendum, quod sicut actio quae peccati deformitatem
habet, dicitur bona, inquantum, est actio, bonitate naturae, non
propter hoc quod aliquando inveniatur separata a deformitate, sed quia
bonitas illa naturae, deformitati substat; ita etiam Deus dicitur
esse causa illius actionis inquantum est actio, et non inquantum est
deformis; non hoc modo quod actionem faciat a deformitate separata,
sed quia in actione deformitati conjuncta hoc quod est actionis,
facit, et quod deformitatis, non facit: etsi enim in aliquo effectu
plura inseparabiliter conjuncta sint, non oportet ut quidquid est causa
ejus quantum ad unum, sit causa ejus quantum ad alterum: sicut natura
est causa oculi quantum ad substantiam ejus, et non quantum ad defectum
caecitatis, quae ex naturae defectu incidit.
|
|