|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod poena a Deo non sit.
Omne enim malum contrariatur alicui bono. Sed poena est quoddam
malum, cum noceat. Ergo alicui bono contrariatur. Sed quod
contrariatur bono, non potest esse a summo bono: quia sic summum bonum
non posset esse auctor pacis, sed pugnae et dissensionis, si ab eo
contraria procederent. Ergo poena non est a Deo.
2. Praeterea, omne quod est praeter intentionem agentis, incidit ex
aliquo defectu. Sed omne malum est praeter intentionem agentis, ut
Dionysius dicit: quia nihil ad malum respiciens operatur. Ergo omne
malum ex defectu aliquo incidit. Sed quidquid incidit ex defectu, non
reducitur in Deum sicut in causam, ut supra ostensum est. Ergo non
est a Deo.
3. Praeterea, quidquid non est causa actionis, non est causa illius
quod per actionem causatur, ut dictum est. Sed multae poenae sunt
quae aliquibus per aliorum peccata infliguntur: multi enim
afflictionibus puniuntur per eos qui injuste opprimunt. Cum igitur
culpae Deus non sit causa, videtur quod nec omnis poenae.
4. Praeterea, quidquid est a Deo, in bonum tendit. Sed quaedam
poenae sunt quae ad malum inclinant, ut fomes, et hujusmodi. Ergo
non omnis poena a Deo est.
5. Praeterea, cujus generatio bona est, corruptio ejus mala est.
Sed generatio gratiae bona est, quia a Deo est. Ergo et corruptio
gratiae mala est. Sed corruptio gratiae est quaedam poena. Ergo non
omnis poena est a Deo, cum Deus tantummodo bonorum sit causa.
1. Sed contra, omne quod justum est, bonum est; et omne quod bonum
est, a Deo est. Sed omnis poena justa est, ut Augustinus probavit
in praecedenti distinctione. Ergo omnis poena a Deo est.
2. Praeterea, ad eumdem pertinet remuneratio et condemnatio,
scilicet ad eum qui judicium de actibus habet bonis vel malis. Sed
praemia reddere bonis operibus, Dei est. Ergo et poenas etiam
infligere ipsius est. Ergo omnis poena a Deo est.
Respondeo dicendum, quod poena duo habet in se; scilicet rationem
mali, secundum quod est alicujus boni privatio; et rationem boni,
secundum quod justa est et ordinata est. Quidam igitur antiqui
considerantes poenam tantum ex parte illa in qua defectus est et malum,
dixerunt, poenas a Deo non esse: in quem errorem etiam Tullius
incidisse videtur, ut patet in Lib. de officiis. Hujusmodi enim
homines providentiam Dei negaverunt de humanis actibus; unde ordinem
qui est poenae respectu culpae, non dicebant per providentiam divinam
esse, sed per justitiam hominis poenam infligentis; defectum autem qui
est in poena, non a Deo ordinatum esse, sed ex necessitate causarum
secundarum incidere: ponebant enim Deum res in esse produxisse sicut
producit agens ex necessitate naturae, ut scilicet ex uno primo, in
quo nullus defectus est, unum primum procederet ab ejus perfectione
distans; et secundum quod longior sit distantia ab uno primo per
ordinem causae et causati, magis dicebant defectum incidere. Haec
autem positio erronea est, sicut in 1 Lib., dist. 39, patuit,
ubi dictum est, providentiam divinam ad omnia se extendere. Et ideo
dicendum est, poenas a Deo esse, nullo autem modo culpam a Deo
esse; quamvis utrumque malum dicatur. Cujus ratio est, quia
unicuique rei assignatur causa agens secundum quod ab agente res illa
progreditur. Culpa autem rationem mali et defectus habet, secundum
quod ab agente suo progreditur, quod actionem suam in debitum finem non
ordinat: et ideo culpae causa assignari non potest, nisi talis in quam
defectus cadere possit. Poena autem non habet rationem mali vel
defectus secundum quod ab agente procedit, quia per ordinatam actionem
agentis poenae infliguntur; sed habet rationem defectus et mali in ipso
recipiente actionem tantum, quod per justam actionem aliquo bono
privatur: et ideo poenae Deus est auctor; diversimode vero
diversarum. Quaedam enim est poena damni, ut subtractio gratiae, et
hujusmodi; et harum poenarum Deus causa est, non quidem agendo
aliquid, sed potius non agendo: ex eo enim quod Deus gratiam non
influit, consequitur in isto gratiae privatio. Quaedam vero poena
sensus est, quae per aliquam actionem infligitur; et hujus etiam
agendo Deus auctor est.
Ad primum ergo dicendum, quod unum bonum particulare contrariatur alii
bono particulari, sicut calidum frigido; et utrumque a Deo est: nec
tamen sequitur quod Deus pacis auctor non sit, quia ipsa etiam
contrariorum pugna ad aliquam unionem ordinatur quia scilicet ad formam
mixti conveniunt, et etiam secundum quod in universo per modum cujusdam
consonantiae ordinantur: ita etiam non est inconveniens, quamvis bonum
naturae a Deo sit, quod etiam poena, quae sibi contrariatur,
inquantum bona est, a Deo sit.
Ad secundum dicendum, quod nullum malum nec aliquis defectus a Deo
vel agente alio intentum est; sed omne malum et defectus incidunt ex
defectu aliquo; vel ex defectu causae agentis, vel ex defectu materiae
recipientis: malum enim culpae incidit ex defectu causae agentis; et
ideo in causam agentem quae deficere non potest, reduci non potest;
malum autem poenae incidit ex defectu materiae: quod sic patet.
Ordinem justitiae justus judex in suis subditis ponere intendit. Ille
ordo non potest in peccante recipi nisi secundum quod per defectum
aliquem punitur: et ideo quamvis defectus ille ratione cujus poena
malum dicitur, a judice intentus non sit, sed ordo justitiae; tamen
justus judex poenae auctor dicitur, secundum quod poena ordinatum quid
dicit: et ita poenarum Deus auctor est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis actionis turpis Deus non sit causa
secundum quod deformitati substat, est tamen causa ejus secundum quod
actio quaedam est: et ideo etiam potest dici causa ejus quod per illam
actionem effectum est.
Ad quartum dicendum, quod poena non inclinat ad malum culpae directe
per modum habitus et dispositionis; sed indirecte, inquantum per
poenam privatur aliquid quo quis a culpa retrahebatur; et hoc non est
inconveniens, ut dicatur Deus subtrahere illud quo quis a culpa
conservabatur immunis, scilicet gratiam.
Ad quintum dicendum, quod quamvis corruptio gratiae in se malum sit,
tamen quod iste qui gratia indignus est, gratia privetur, bonum et
justum est; et hoc modo a Deo est ordinante.
|
|