|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod malum per prius dicatur
de poena quam de culpa. Bonum enim, cum sit in omnibus generibus,
per prius est in substantia quam in aliis, ut ex 1 Ethic. patet.
Sed malum poenae privat bonum quod est in substantia; sicut mors,
quae quaedam poena est, perfectionem substantialem privat; sed malum
culpae est malum in actione. Ergo per prius malum dicitur de poena
quam de culpa.
2. Praeterea, perfectio secunda quae est operatio, descendit a
perfectione prima quae est forma. Sed supra dictum est, quod poena
opponitur perfectioni primae; culpa autem perfectioni secundae, quae
est operatio. Ergo malum per prius invenitur in poena quam in culpa.
3. Praeterea, sicut se habet praemium ad meritum, ita se habet
poena ad culpam. Sed praemium est magis bonum et per prius quam
meritum. Ergo et poena est magis malum quam culpa. Sed id quod est
prius in his quae secundum prius et posterius dicuntur, etiam maxime
dicitur, sicut ignis maxime calidus; unde quod primum est, est illud
quod magis dicitur, ut ex 2 Metaph. patet. Ergo per prius dicitur
malum de poena quam de culpa.
4. Ad idem: sicut bonum in eo quod bonum, desideratur, ita malum
in eo quod malum, vitatur. Sed illud propter quod desideratur
aliquid, est magis bonum. Ergo illud propter quod vitatur aliquid,
est magis malum. Sed culpa vitatur propter poenam. Ergo poena est
magis malum quam culpa; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, ut supra dicit Augustinus, malum dicitur aliquid
quia nocet. Ergo cui verius convenit ratio nocumenti, verius convenit
ratio mali. Sed verius convenit poenae quam culpae: quia verius est
quod per essentiam dicitur quam quod per participationem denominatur;
sicut albedo verius dicit naturam albedinis quam album. Poena autem
est ipsum nocumentum; sed culpa nocens denominative dicitur. Ergo et
ratio mali per prius invenitur in poena quam in culpa.
1. Sed contra, causa praecedit causatum. Sed malum culpae est
causa mali poenae. Ergo prius est malum culpae quam poenae.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod puniri non est malum, sed
fieri poena dignum. Non autem aliquis efficitur poena dignus nisi per
culpam. Ergo magis proprie culpa malum dicitur quam poena.
Respondeo dicendum, quod malum per prius de culpa dicitur quam de
poena, et magis culpae quam poenae ratio mali convenit: cujus ratio
assignatur a quibusdam ex parte boni, quod per malum privatur; dicunt
enim, quod per culpam separatur aliquis a fine ultimo, quod est summum
bonum, in quo primo ratio boni invenitur; unde et in malo quod ab ipso
separat, primo invenitur ratio mali; in poena autem consequenter,
quae bonum naturae creatae privat, quod est a summo bono deductum.
Sed ista ratio videtur insufficiens: quia culpa et poena non differunt
secundum illud bonum quod per utrumque privatur; quia illud idem bonum
quod active culpa privat, est illud cujus passiva privatio poena
quaedam est; unde et subtractio gratiae, per quam anima Deo
conjungitur, et carentia visionis divinae, poenae quaedam sunt. Sed
ratio assignata non tangit nisi poenas corporales; unde non est
universalis; et ideo hujusmodi rationem oportet aliter invenire ex
propria ratione culpae et ex propria ratione poenae. Sciendum est
igitur, quod ratio boni a fine sumitur, ut ex 2 Metaph., patet;
finis autem est perfectio agentis inquantum est agens, eo quod finis
movet agentem ad operandum; unde finis, et etiam obliquatio a fine,
per prius comparatur ad agens quam ad patiens; et ideo illud malum quod
rationem mali habet, secundum quod ab operante est, propinquius se
habet ad finem quam illud malum quod per actum operantis in aliquo
patiente inducitur; unde prior est recessus a fine in culpa, quae
rationem mali habet secundum quod ab operante exit, quam in poena,
quae rationem mali habet secundum quod in patiente efficitur defectus
quidam per aliquam actionem vel ejusdem vel alterius; ejusdem, ut
poenae quae consequuntur statim ex actu peccati, sicut per actum culpae
sequitur subtractio gratiae in peccante; et per prius est inordinatio
actus (qui est a peccante, inquantum est agens, rationem mali
habens) quam ipsa subtractio gratiae, quae est malum poenae; per
actionem autem alterius, sicut poena quae infligitur peccatori per
actum judicis.
Ad primum ergo dicendum, quod intensio vel remissio alicujus potest
esse dupliciter: vel per se, vel per accidens. Per se, quando est
intensio secundum id quod ad naturam rei pertinet, per accidens autem,
quando dicitur magis et minus non secundum magnitudinem quae propria est
rei quae dicitur major vel minor, sed secundum magnitudinem alterius;
sicut albedo dicitur major vel propter intensionem principiorum
albedinis, vel propter magnitudinem superficiei. Ita etiam magnitudo
potest attendi in malo vel secundum rationem propriam mali, vel
secundum rationem boni quod privatur per malum; et illa est
essentialior malo quae per se est, quam quae per accidens. Et
secundum hoc dico, quod, per se loquendo, non dicitur prius vel
posterius malum secundum quod per ipsum prius et posterius bonum
privatur; sed secundum quod per prius rationem mali participat, quae
est in recedendo a fine. Unde non oportet quod malum poenae, per quod
bonum substantiale privatur, sit magis malum simpliciter vel per prius
quam malum culpae quod est in actione.
Ad secundum dicendum, quod perfectio prima se habet in duplici ordine
ad operationem: quia operatio terminatur ad perfectionem primam; et
ideo operatio a perfectione prima elicitur: et similiter etiam est de
privatione perfectionis primae. Poena autem nominat privationem
perfectionis primae, secundum quod ad eam operatio terminatur; quia
poena dicit effectum culpae; et ideo non oportet quod culpa per
posterius malum dicatur.
Ad tertium dicendum, quod sicut praemium est ordinativum meriti, ita
et poena est ordinativa culpae; unde utrumque, scilicet praemium et
poena, quamdam bonitatem habet ex hoc quod ordinatum est. Unde non
oportet quod si praemium est magis bonum, poena sit magis malum; sed
minus, inquantum habet aliquam perfectionem boni.
Ad quartum dicendum, quod culpa est propter se vitanda, etiamsi nulla
poena sequeretur; unde virtuosus plus culpam quam poenam fugit, ad
quem oportet mensurare actus aliorum hominum, ut philosophus in 5
Ethic. dicit.
Ad quintum dicendum, quod quidquid invenitur in causa et causato,
prius est in causa quam in causato. Unde cum hoc nocumentum quod est
poena, sit per culpam inductum, ratio nocuitatis prius invenitur in
culpa quam in poena, quamvis poena sit ipsum nocumentum: quia hoc
ipsum quod poena nocumentum est, a nocuitate culpae procedit.
|
|