|
Postquam determinavit de actibus in quibus peccatum consistit in
generali, inquirens, utrum inquantum sunt actus, sint boni, et a
Deo, hic determinat de ipsis actibus in speciali: et quia peccatum
consistit in actu interiori et etiam exteriori; ideo dividitur haec
pars in duas: in prima determinat de actu interiori voluntatis; in
secunda de actu exteriori, 40 distinct. Post haec de actibus
adjiciendum videtur. Prima in duas: in prima determinat de actu
voluntatis, ostendens unde in eo sit rectitudo et peccatum, quia ex
fine; in secunda inquirit quomodo in voluntate possit esse vitium,
39 distinct.: hic oritur quaestio satis necessaria. Prima in
duas: in prima ostendit quod rectitudo voluntatis est ex intentione
finis; in secunda determinat de voluntate per comparationem ad
intentionem et finem, ibi: solet quaeri quid distet inter voluntatem,
et intentionem ac finem. Prima in duas: in prima ostendit quod
bonarum voluntatum est unus finis, ex quo rectitudinem habent; in
secunda inquirit, utrum ille unus finis sit tantum rectarum voluntatum
finis, an etiam possint esse alii fines, ibi: sed quaeritur, utrum
omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem. Circa primum duo
facit: primo ponit quod caritas est finis bonarum voluntatum; secundo
ostendit quod cum hoc fine Deus est finis, ibi: qui vero caritatem
sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem. Sed quaeritur, utrum omnes
bonae voluntates unum tantum habeant finem. Hic inquirit, utrum
possint esse plures fines rectarum voluntatum; et dividitur in tres:
in prima determinat veritatem; in secunda ponit objectionem in
contrarium, ibi: verumtamen huic sententiae, qua dictum est,
fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri et tamen ad
unum referri, videtur obviare quod alibi Augustinus admonet; in
tertia determinat eam, ibi: haec autem non sibi repugnare animadvertit
et cetera. Solet etiam quaeri, quid distet inter voluntatem et
intentionem et finem. Hic determinat de voluntate per comparationem ad
intentionem et finem. Circa hoc duo facit: primo ponit dictam
comparationem; secundo inquirit etiam utrum intentio possit dici
voluntas, et an intentio sit idem actus cum ea voluntate quae
communiter voluntas dicitur, ibi: sed quaeritur utrum et intentio
talis sit voluntas. Hic quinque quaeruntur: 1 utrum omnium rectarum
voluntatum sit tantum unus finis; 2 quis sit ille; 3 quid est
intentio; 4 si sit eadem voluntas quae est de fine (quae dicitur
intentio) et quae de his quae sunt ad finem, quae communiter voluntas
dicitur; 5 si ex fine voluntas habet bonitatem.
|
|