|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod rectarum voluntatum non
sit tantum unus finis. Caritas enim qua Deum diligimus, Deus non
est, ut in 1 libro, dist. 17, qu. 1, art. 1, ostensum est.
Sed rectarum voluntatum finis est Deus, et etiam caritas, ut in
littera ostenditur. Duae ergo rectae voluntates non in unum finem
tendunt.
2. Praeterea, ubi invenitur gradus in referendo res ad finem, ibi
non est unus finis. Sed in tribus personis invenitur gradus dum
consideratur relatio rerum ad finem; unde Hilarius dicit: caput
omnium filius est; caput autem filii Deus est; et ad unum Deum omnia
hoc gradu referuntur. Cum igitur unaquaeque trium personarum rectarum
voluntatum sit finis, ut in littera dicitur, videtur quod rectae
voluntates in plures fines tendant.
3. Praeterea, sicut res naturales habent speciem a forma, ita
morales habent speciem a fine; unde et secundum finem rectae vel pravae
sunt, ut in littera dicitur. Sed rerum naturalium non est una forma.
Ergo nec actuum moralium erit unus finis, ad quem dirigi debeant.
4. Praeterea, illud est finis actionis propter quod actio fit. Sed
unusquisque agens cogitat in agendo de eo propter quod agit. Cum
igitur multi rectas actiones agentes actu de Deo non cogitent, videtur
quod non omnium rectarum actionum finis sit Deus; et ita diversarum
erunt diversi fines secundum quod agentium sunt diversae cogitationes de
fine.
5. Praeterea, illud sine quo non fieret aliquid, est propter quod
fit illud. Sed multi sunt qui opera spiritualia non facerent, nisi
quaedam temporalia consequerentur. Ergo illa temporalia quae consequi
quaerunt, sunt finis operum eorum et voluntatum, et tamen non dicuntur
in hoc peccare: quia, ut apostolus dicit, 1 Corinth. 9, 10,
debet in spe, qui arat, arare, loquens ad litteram in casu isto.
Ergo praeter Deum et caritatem, rectarum voluntatum potest esse alius
finis; et ita non omnes rectae voluntates in unum tendunt.
1. Sed contra, omnis voluntas quae in diversa tendit, divisa est in
plura. Sed rectum cor divisum non est, sed unitum; unde Oseae
10, 2: divisum est cor eorum: nunc interibunt. Ergo recti cordis
est unus finis ultimus.
2. Praeterea, ratio boni est a fine. Ergo ubi est summum bonum,
ibi est finis ultimus. Sed summum bonum est unum tantum, ut supra,
dist. 1, probatum est. Ergo rectarum voluntatum est unus finis
ultimus.
Respondeo dicendum, quod eodem ordine res referuntur in finem quo
procedunt a principio, eo quod agens unusquisque ordinat effectum suum
in finem aliquem; et ideo secundum ordinem agentium est ordo finium.
In progressu autem rerum a principio invenitur unum rerum principium
primum, quod commune est omnium, sub quo inveniuntur alia principia
propria, quae in diversis sunt diversa: ita etiam in referendo res ad
finem invenitur ultimus finis omnibus communis, qui est ultimus finis;
sed inveniuntur diversi fines proprii secundum diversitatem entium.
Bonum enim invenitur in rebus secundum duplicem ordinem, ut in 12
Metaphys. dicitur, scilicet secundum ordinem unius rei ad rem aliam,
qui ordo similis est ordini quem partes exercitus ad invicem habent: et
alius est ordo rerum ad finem ultimum, qui scilicet est similis ordini
exercitus ad bonum ducis: et quia res referuntur in finem ultimum
communem, mediante fine proprio; ideo secundum diversitatem finis
proprii efficitur diversa relatio rerum ad finem ultimum. Sic ergo
dicendum est, quod sicut rerum omnium unus est finis ultimus, scilicet
Deus; ita et voluntatum omnium est unus ultimus finis, scilicet
Deus; nihilominus tamen sunt alii fines proximi, et, si secundum
illos fines servetur debita relatio voluntatis in finem ultimum, erit
recta voluntas; si autem non, erit perversa. Debita autem relatio
voluntatis ad finem ultimum salvatur secundum illum finem quo voluntas
nata est ultimum finem participare, in quo distinguitur a rebus aliis,
quae alio modo ultimum finem participant; et hic est caritas, vel
beatitudo; et ideo non solum Deus, sed etiam caritas finis est omnium
rectarum voluntatum.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas non est finis ultimus, cum non
sit finis communis quem omnia desiderant; sed est finis proprius
voluntatis per quem pertingit ad finem ultimum; et ideo non sequitur
esse plures fines ultimos.
Ad secundum dicendum, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt
unus finis ultimus, ut in littera dicitur, eo quod unicuique eorum
convenit ratio finis, secundum quod quilibet est summum bonum; et hi
tres non tria sed unum summum bonum sunt. Unde hoc quod Hilarius
dicit: omnia hoc gradu referuntur ad unum Deum; intelligendum est,
gradum esse in reductione creaturarum ad filium, non autem inter filium
et patrem, inter quos, ut Hieronymus dicit, nullus est gradus. Si
tamen nomen gradus, large pro ordine accipiatur, sic inter patrem et
filium est gradus, idest ordo principii ad illum qui est de principio;
non autem finis, et ejus quod est ad finem.
Ad tertium dicendum, quod actus morales non specificantur a fine
ultimo, sed a finibus proximis: hi autem plures diversorum sunt,
sicut et fines naturales sunt plures.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod alicujus actionis finis sit
Deus vel caritas, non oportet quod agendo illam actionem aliquis de
Deo vel caritate cogitet: nec iterum sufficit quod aliquis in habitu
tantum Deum et caritatem habeat (quia sic etiam actum venialis peccati
aliquis in Deum ordinaret, quod falsum est): sed oportet quod prius
fuerit cogitatio de fine, qui est caritas vel Deus, et quod ratio
actiones sequentes in hunc finem ordinaverit; ita quod rectitudo illius
ordinationis in actionibus sequentibus salvetur: ut patet in exemplo
quod Avicenna ponit de artifice, qui, si dum opus suum exerceret,
semper de regula artis cogitaret, multum in opere impediretur: sed
sicut prius excogitavit per regulas artis, ita postmodum operatur; et
sic in opere rectitudo artis salvatur.
Ad quintum dicendum, quod non oportet illud sine quo non fieret
aliquid, esse hoc propter quod fit: omne enim illud quod ad actionem
exigitur, est illud sine quo actio non fieret, sicut instrumenta; nec
tamen propter instrumenta fit actio. Ita etiam et qui in operibus
spiritualibus temporalia quaerunt, non quaerunt ea tamquam finem
actionis proximum vel remotum, quia minus bonum non potest esse finis
majoris, sed quaerunt ea ad sustentamentum naturae et conditionis
suae, ut sic debite opera spiritualia exercere possint.
|
|