|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod finis communis rectarum
voluntatum et unus, non possit esse caritas vel beatitudo. Nihil enim
quod est circa finem ultimum est unus finis communis omnibus. Sed
caritas est circa finem ultimum, scilicet Deum; et similiter etiam
beatitudo, et bona delectatio, et hujusmodi. Ergo hujusmodi non
possunt esse finis communis rectarum voluntatum.
2. Praeterea, nihil potest esse finis quod non est desideratum; nec
potest aliquid desideratum esse quod occultum est. Cum igitur
beatitudo occulta sit, quia Isaiae 64, 4, dicitur: oculus non
vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te; videtur
quod beatitudo non possit esse finis rectarum voluntatum.
3. Praeterea, corporale bonum non est finis spiritualis boni, cum
finis semper sit melior eo quod est ad finem. Sed vita aeterna videtur
quoddam corporale nominare, scilicet aeternam conjunctionem nostrae
animae ad corpus. Ergo vita aeterna non est finis spiritualium
operum.
4. Praeterea, nullus finis habetur ante id quod est ad finem, cum
per ea quae sunt ad finem in finem deveniatur. Sed caritas ante actus
meritorios habetur. Ergo caritas non est finis rectorum operum.
5. Praeterea, opus dicitur rectum, secundum quod est aliqua virtute
informatum. Sed sicut actus informatur caritate, ita etiam aliis
virtutibus. Ergo sicut caritas ponitur finis, ita et aliae virtutes
fines dici debent.
6. Praeterea, bonum simpliciter non ordinatur ut ad finem ad id quod
est bonum huic: quia quod simpliciter bonum est, melius est. Sed
operatio est bonum per se, delectatio autem est huic bonum, scilicet
operanti; et sic recta operatio est melior delectatione. Ergo recta
operatio non ordinatur ad delectationem sicut ad finem.
1. Sed contra, finem sine quo non potest esse conjunctio ad finem
ultimum, oportet esse intentum sicut finem communem. Sed sine
caritate et beatitudine et hujusmodi non potest esse conjunctio
voluntatis hominis ad finem ultimum qui Deus est. Ergo ista omnia
rationem finis communis habent.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, quamvis omnium rerum sit
unus finis ultimus, sicut unum principium primum; tamen unicuique rei
debetur finis proprius, sicut et principium proprium; ita ut sicut ea
quae sunt unius generis, communicant in uno principio proprio illius
generis, ita communicent in uno fine: qui quidem est communis omnibus
quae sunt in illo genere, non tamen omnibus rebus: nec potest esse
debita relatio alicujus rei ad finem ultimum, nisi mediante fine qui
suo generi debetur. Finis autem proprius uniuscujusque rei, per quem
in finem ultimum ordinatur, est sua propria operatio. Unde et finis
rationalis naturae, per quem ordinatur in finem proprium, est perfecta
operatio, quae est propria naturae illi. Sed perfectio operationis in
tribus consistit; scilicet in objecto, habitu, et delectatione.
Quanto enim objectum est altius, tanto operatio in illud tendens est
pulchrior et perfectior: unde ex objecto operatio perfectionem habet,
et ex nobilissimo objecto altissimam perfectionem. Similiter etiam
operatio perfecta non est nisi ex habitu; unde quanto habitus est
perfectior, et operatio perfectior erit; et operatio perfectissima ab
habitu nobilissimo erit. Similiter, ut dicit philosophus in 10
Ethic., delectatio perficit operationem, sicut pulchritudo
juventutem; est enim sicut quidam decor operationis ipsa delectatio;
et ideo oportet, quod aliquod istorum sit finis communis rectarum
voluntatum assignatarum. Ipsa autem operatio perfecta, beatitudo
est; objectum autem altissimum Deus est; habitus autem perfectissimus
caritas est; delectatio autem purissima est spiritualis delectatio, ut
in 10 Ethic. probatur: et ideo in littera dicitur quod Deus
rectarum voluntatum finis est, et caritas et bona delectatio, et
beatitudo; ita tamen quod Deus ultimus finis sit, et beatitudo
caritatem et delectationem complectens, sit sicut finis sub fine,
conjungens ultimo fini; cum operatio in objectum tendat: nec est recta
relatio voluntatis in Deum nisi mediantibus his tribus.
Ad primum ergo dicendum, quod finis qui est circa finem ultimum, non
est finis communis omnibus rebus; sed potest esse communis in aliquo
genere; et ita est de beatitudine: non enim creaturae irrationales ad
beatitudinem pervenire possunt; unde earum finis beatitudo non est;
sed est finis rationalis creaturae quae ad eam pervenire potest.
Ad secundum dicendum, quod quamvis beatitudo sit occulta quantum ad
substantiam, tamen ratio beatitudinis nota est: omnes enim per
beatitudinem intelligunt quemdam perfectissimum statum: sed in quo
consistat ille status perfectus, utrum in vita, vel post vitam, vel
in bonis corporalibus vel spiritualibus, et in quibus spiritualibus,
occultum est.
Ad tertium dicendum, quod vita dicitur dupliciter. Uno enim modo
vita idem est quod esse viventis; ut in 2 de anima dicitur, quod
vivere viventibus est esse; et hoc modo vita hominis relinquitur ex
conjunctione animae ad corpus, et vita aeterna ex aeterna conjunctione
utriusque: et hoc modo vita aeterna non est finis rectarum voluntatum.
Alio modo dicitur vita operatio rei viventis: et hoc modo vita aeterna
dicitur operatio perfecta, qua homines beati in aeternum Deum
videbunt, secundum quod dicitur Joan. 17, 9: haec est vita
aeterna ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum
Christum. Et hoc modo vita aeterna est finis rectarum voluntatum, et
est idem quod beatitudo.
Ad quartum dicendum, quod caritas dupliciter potest considerari: vel
in habitu, vel secundum quod bonum ejus resultat in actu, sicut
bonitas cujuslibet habitus resultat in actu ex habitu procedente. Si
ergo accipiatur primo modo caritas, sic operationes rectae, ante
infusionem caritatis factae, ordinantur ad caritatem ut ad finem,
inquantum disponunt animam caritatis infusae receptivam. Sed sic non
intelligitur hic, sed intelligitur secundum quod bonum caritatis
resultat in actu, sicut etiam philosophus dicit in 3 Ethic., quod
fortis operatur propter bonum fortitudinis, inquantum opera sua ad
finem fortitudinis refert, quod est fortiter operari. Similiter etiam
caritatem habens refert opera sua in bonum caritatis, quod est ipsa
operatio ex caritate procedens, scilicet dilectio Dei et proximi.
Ad quintum dicendum, quod ad bonum alicujus virtutis non ordinatur
nisi vel actus propriae virtutis, vel actus alterius virtutis, qui est
imperatus ab illa virtute: sicut actus proprius fortitudinis ordinatur
in bonum fortitudinis, vel etiam actus magnanimitatis, qui est tendere
in magna facienda, et ardua, secundum quod est a fortitudine
imperatus. Nulla autem virtus imperat universaliter omnibus
virtutibus, nisi caritas, quae est mater omnium virtutum; et habet
hoc tum ex objecto proprio, quod est summum bonum, in quod immediate
fertur, tum etiam ex subjecto, scilicet ex voluntate, quae aliis
viribus imperat; et ideo inter virtutes sola caritas dicitur communis
finis omnium rectarum voluntatum.
Ad sextum dicendum, quod operatio simpliciter est melior quam
delectatio; et ideo, ut medici dicunt, natura in opere generationis
delectationem posuit, ne animalia sua salute contenta, salutem speciei
negligerent, quae per actum generationis fit; unde delectatio propter
operationem est. Non autem delectatio quamlibet operationem sequitur,
sed operationem perfectam; et ideo, sicut operationes imperfectae
ordinantur ad operationem perfectam, ita etiam ordinantur ad
delectationem, quae perfectam operationem exornat. Vel dicendum,
quod finis potest alicui rei attribui dupliciter: vel secundum quod in
se consideratur; et sic operatio non est ad delectationem, sed e
converso: vel ex parte ejus quod in finem tendit; et sic operatio
delectatione perficitur, et propter eam est sicut propter suam
perfectionem: delectationes enim propriae, sicut in 10 Ethic.
dicitur, augmentant proprias operationes: quia secundum quod operans
talibus operationibus reficitur per delectationem earum, diligentius
eas exercet.
|
|