|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intentio non sit aliquid
voluntatis. Quia, ut in 2 Ethic. dicitur, omne quod est in
anima, vel est passio, vel habitus, vel potentia. Sed intentio non
nominat ipsam potentiam voluntatis, quia sic omnis actus voluntatis
intentio dici deberet: similiter etiam non est habitus animae, quia
habitus animae sunt virtutes vel scientiae; nec iterum est passio in
voluntate existens, quia passiones sunt in sensitiva parte, et non in
intellectiva, ut in 7 Physic. probatur. Ergo intentio non videtur
aliquid ad voluntatem pertinens.
2. Praeterea, ut in 2 Physic. probatur, natura in sua operatione
intendit finem. Sed agens per naturam, non agit per voluntatem: quia
in eodem libro distinguitur agens a proposito contra agens a natura.
Ergo intentio non pertinet ad voluntatem.
3. Praeterea, Luc. 11, 34: si oculus tuus nequam fuerit,
etiam corpus tuum tenebrosum erit; Glossa: oculus, idest intentio.
Sed ratio oculi non competit voluntati, sed magis rationi: similiter
etiam dirigere, quod intentioni attribuitur, rationis est, et non
voluntatis. Ergo intentio non pertinet ad voluntatem, sed ad
rationem.
4. Praeterea, voluntas est principium rerum operabilium, quae ad
practicum intellectum pertinent. Sed intentio non tantum est in
practicis, sed etiam in speculativis, in quibus etiam finis
invenitur. Ergo intentio non pertinet ad voluntatem.
5. Praeterea, potentiae non potest attribui nisi duplex actus: vel
qui convenit sibi per se, vel qui convenit sibi in ordine ad aliam
potentiam. Sed intentio non potest esse actus voluntatis per se
consideratae, quia non denominatur a voluntate; actus autem qui est
alicujus potentiae per se, denominatur ab ipsa, sicut intelligere ab
intellectu: similiter etiam non est actus ejus secundum ordinem ad
rationem, quia sic actus ejus est eligere, ut supra dictum est. Ergo
intentio nullo modo est actus voluntatis.
1. Sed contra, meritum et demeritum in sola voluntate constitutum
est. Sed secundum intentionem praecipue attenditur meritum et
demeritum. Ergo intentio ad voluntatem pertinet.
2. Praeterea, ut in littera dicitur, intentio est de fine. Finis
autem habet rationem boni. Cum igitur bonum ad voluntatem pertineat,
quia est objectum ejus, videtur quod intentio voluntatis sit.
Respondeo dicendum, quod ex ipso nomine intentionis potest accipi ad
quam potentiam pertineat. Intendere enim dicitur, quasi in aliud
tendere. Intendere autem in aliquid, est illius potentiae ad quam
pertinet prosequi et fugere aliquid. Haec autem est appetitus vel
voluntas; non autem intellectus. Sed verum est quod intellectus
practicus dicit aliquid de fugiendo vel prosequendo, ut in 3 de anima
dicitur; unde judicium fugae et prosecutionis ad intellectum practicum
pertinet; non autem ipsa prosecutio et fuga. Intellectus autem
speculativus neque fugit aut prosequitur, neque etiam aliquid de
fugiendo et prosequendo dicit; et ideo intentio non est actus
cognoscitivae, sed appetitivae. Per hoc autem quod dicitur in aliquid
tendere, importatur quaedam distantia illius in quod aliquid tendit;
et ideo quando appetitus fertur immediate in aliquid, non dicitur esse
intentio illius, sive hoc sit finis ultimus, sive sit aliquid ad finem
ultimum: sed quando per unum quod vult, in aliud pervenire nititur,
illius in quod pervenire nititur, dicitur esse intentio. Hoc autem
est finis: propter quod intentio dicitur esse de fine, non secundum
quod voluntas in finem absolute fertur, sed secundum quod ex eo quod
est ad finem, in finem tendit. Unde intentio in ratione sua ordinem
quemdam unius ad alterum importat. Ordo autem unius ad alterum, non
est nisi per intellectum, cujus est ordinare. Sed in quibusdam
intellectus ordinans appetitum in finem est conjunctus ipsi appetitui,
sicut in habentibus intellectum, ut in homine et in Angelo; in
quibusdam autem intellectus ordinans est separatus, sicut in
naturalibus, quae diriguntur in finem ab intellectu naturam
instituente, et finem sibi praesignante. Appetitus autem intellectui
conjunctus, voluntas dicitur: sed appetitus ab intellectu separatus,
est appetitus sensibilis et naturalis. Quamvis autem cujuslibet horum
appetituum intentio communis sit, per prius tamen in voluntate
invenitur, quae ab intellectu conjuncto in finem dirigitur; et ideo
intentio primo et per se actum voluntatis nominat secundum quod in ea
est vis intellectus ordinantis.
Ad primum ergo dicendum, quod in passione intelligitur etiam
operatio: quia operationes animae passiones etiam quaedam sunt, quia
intelligere est quoddam pati, et sentire. Vel etiam intelligitur in
habitu operatio, qui principium operationis est: vel quia operatio non
significatur ut in anima existens, sed ut ab anima egrediens.
Ad secundum dicendum, quod naturalia quamvis non habeant voluntatem,
tamen intendunt aliquid per appetitum naturalem, secundum quod
diriguntur in finem suum ab intellectu divino naturae attribuente
inclinationem in finem, quae inclinatio appetitus naturalis dicitur;
et ideo non est ita proprie intentio in eis sicut in agentibus a
proposito.
Ad tertium dicendum, quod dirigere vel esse oculum, attribuitur
intentioni, non secundum quod est actus voluntatis simpliciter, sed
secundum quod vis rationis ordinantis in voluntate manet.
Ad quartum dicendum, quod cum voluntas moveat omnes potentias in actus
suos, non solum est respectu eorum quae ad practicum intellectum
pertinent, sed etiam eorum quae ad speculativum: sicut enim homo vult
ambulare, vel aliquid hujusmodi facere; ita etiam vult considerare,
et veritatem quaestionis alicujus invenire.
Ad quintum dicendum, quod intentio non est actus voluntatis absolute,
sed in ordine ad rationem actum voluntatis ordinantem. Sed ratio
potest ordinare actum voluntatis dupliciter: vel secundum quod voluntas
est de fine, et sic actus voluntatis in ordine ad rationem est
intentio: vel secundum quod est de his quae sunt ad finem; et sic
actus voluntatis in ordine ad rationem est electio.
|
|