|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit unus actus
voluntatis qui est de fine et de eo quod est ad finem. Actus enim
omnes distinguuntur secundum objecta, ut 2 de anima dicitur. Finis
vero et quod est ad finem, sunt diversa objecta. Ergo et motus
voluntatis sunt diversi qui in ea feruntur.
2. Praeterea, non est idem in specie motus qui est ad ultimum
terminum et qui est ad medium, ut in 10 Ethic. dicitur: sicut qui
est ad nigredinem et qui est ad pallorem ab albedine. Sed illud quod
est ad finem, est sicut medium per quod itur in finem quasi in ultimum
terminum. Ergo non est idem motus voluntatis qui est finis, et ejus
quod est ad finem.
3. Praeterea, actus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed non
eadem est cogitatio de fine et de eo quod est ad finem. Ergo nec idem
voluntatis motus.
4. Praeterea, contraria non possunt eidem simul inesse. Sed in eo
qui vult dare eleemosynam propter vanam gloriam, voluntas quae est
finis, est mala; et quae est ejus quod est ad finem, est bona. Ergo
non est idem actus voluntatis utrobique.
1. Sed contra, philosophus dicit: ubi unum propter alterum, ibi
unum tantum. Sed illud quod est ad finem, desideratur propter finem.
Ergo unum desiderium est finis et ejus quod est ad finem.
2. Praeterea, non contingit potentiam esse in duobus actibus simul.
Sed simul aliquis vult finem et illud quod est ad finem. Ergo non est
alius motus voluntatis qui est in utrumque.
Respondeo dicendum, quod quando aliquid dicitur secundum relationem ad
alterum, potest dupliciter considerari: vel secundum quod est res
quaedam in se absolute; et sic non est eadem consideratio ejus et
illius ad quod dicitur, sed divisim utrumque consideratur: vel
secundum quod ad alterum dicitur; et hoc modo eadem est consideratio
utriusque; quia qui novit unum relativorum, novit et reliquum, sicut
in praedicamentis dicitur; sicut si aliquis considerat imaginem prout
imago est alicujus rei, eadem consideratio erit imaginis et ejus cujus
est imago. Si autem consideretur imago inquantum est res quaedam, ut
figura depicta in lapide; alia consideratio erit imaginis et ejus cujus
est imago. Ita etiam dico de eo quod est ad finem: quia quaedam sunt
quae quaeruntur propter finem, quae nihilominus habent in se unde
desiderentur: et in talia potest voluntas ferri dupliciter: vel
secundum quod ea propter finem quaerit; et sic idem est actus
voluntatis qui est in finem et in illud quod est ad finem: vel secundum
quod ipsa sunt quaedam res per se desiderabiles; et sic est alia
voluntas de utroque. Sed quaedam sunt quae non desiderantur nisi in
relatione ad finem, ut sectio et ustio quae in se mala sunt: et in
talibus nunquam differt motus voluntatis, secundum quod voluntas fertur
in ista et in finem eorum: quia in ea voluntas non fertur, nisi prout
considerantur sub relatione ad finem.
Ad primum ergo dicendum, quod finis et id quod est ad finem,
inquantum hujusmodi consideratum, non sunt diversa objecta, sed unum
objectum in quo finis sicut formale est, quasi ratio quaedam volendi;
sed id quod est ad finem, est sicut materiale, sicut etiam lumen et
color sunt unum objectum.
Ad secundum dicendum, quod quando voluntas fertur in id quod est ad
finem, prout est ad finem, id quod est ad finem non est terminus
ejus; et ideo non oportet quod sint ibi duo motus: sicut est etiam
unus motus continuus qui de extremo in extremum per media transit, nisi
medio ut termino (in medio quiescendo) utatur.
Ad tertium dicendum, quod etiam cogitatio de eo quod est ad finem,
prout consideratur in ordine ad finem, est eadem cum cogitatione
finis; non autem cogitatio de eo quod est ad finem ut est res quaedam,
et similiter nec voluntas.
Ad quartum dicendum, quod cum aliquis vult dare eleemosynam propter
inanem gloriam, hic est unus actus voluntatis; et hic actus totus
malus est, licet nunquam ad omne id quod in eo est malitiam habeat;
unus enim particularis defectus sufficit ad hoc quod aliquid simpliciter
malum dicatur. Sed verum est quod si vellet hoc quod est dare
eleemosynam, ut rem quamdam non in ordine ad talem finem, actus ille
voluntatis esset bonus, et esset alius actus voluntatis ab eo quo vult
vanam gloriam.
|
|