|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit
judicanda recta ex fine. Contingit enim aliquod malum propter bonum
velle; sicut qui vult furari, ut eleemosynas det. Sed talis voluntas
mala est, et tamen finis voluntatis est bonus. Ergo ex fine non
judicatur rectitudo voluntatis.
2. Praeterea, contingit quod aliquis faciat aliquid parvum,
intendens magnum facere; sicut aliquis dans obolum, si intendat habere
tantam mercedem, sicut si daret centum marchas. Non autem sequitur
quod tantum bonum faciat, quantum est finis quem intendit. Ergo ex
fine non mensuratur rectitudo voluntatis.
3. Praeterea, omnia bonum appetunt, ut dicitur in 1 Ethic. Si
igitur voluntas dicenda est recta ex voluntate finis, omnis voluntas
erit bona.
4. Praeterea, ad hoc quod aliquid bonum dicatur, oportet quod omnia
perficientia rem in bonitate concurrant: quia bonum est ex una et tota
causa, ut Dionysius dicit. Sed bonitas actus causatur ex habitu, ex
circumstantiis, et ex fine. Ergo non potest sufficienter ex fine
judicari voluntatis rectitudo.
5. Praeterea, ex eodem judicatur rectitudo alicujus actus ex quo
mensuratur bonitas ejus. Sed bonitas actus, praecipue quae est in
virtute merendi, mensuratur ex radice, quae est habitus actum
eliciens. Ergo rectitudo voluntatis potius judicatur ex habitu, qui
est principium actus, quam ex fine.
1. Sed contra, omnis motus recipit speciem ex termino. Sed
terminus actus voluntatis est finis. Ergo ex bonitate finis judicandus
est bonus actus voluntatis.
2. Praeterea, actus recipit speciem a forma agentis; unde secundum
diversas formas diversificantur actiones in specie, sicut calefacere et
infrigidare. Sed forma voluntatis est finis, quod est appetibile,
sicut intelligibile est forma intellectus. Ergo secundum bonitatem et
malitiam finis, dicitur actus voluntatis bonus et malus.
Respondeo dicendum, quod actus voluntatis potest ferri in finem
dupliciter. Vel immediate in ipsum finem; et sic actus voluntatis
manifeste bonitatem et malitiam ex fine habet; quia velle bonum finem,
est bonum; et velle malum finem, est malum; bonitas enim finis non
dependet ulterius ex aliquo alio, sicut bonitas ejus quod est ad
finem, dependet ex fine: et talis actus proprie dicitur voluntas
finis, ut velle beatitudinem. Alio modo fertur actus in finem
mediante eo quod est ad finem; et hoc proprie dicitur intendere finem;
et tunc distinguendum est: quia in malis absolute dicendum est, quod
actus habet malitiam ex fine: quia si finis intentus est malus,
voluntas mala est, quantumcumque sit bonum illud quod ad talem finem
ordinatur; eo quod unus particularis defectus sufficit ad malitiam: in
bonis autem distinguendum est; quia aut loquimur de fine volentis, aut
de fine actus voluntatis; et dicitur finis volentis quem volens sibi
praestituit: et tunc non sequitur, si finis est bonus, quod voluntas
sit bona; quia potest esse id quod est volitum, malum, et unum tantum
sufficit ad malitiam voluntatis, sive finis sive volitum sit malum: et
quamvis uno modo sit idem actus voluntatis qui fertur in finem et in id
quod est ad finem, tamen intentio nominat illum actum, secundum
ordinem actus ad finem; sed voluntas nominat actum eumdem, secundum
ordinem ad objectum proximum, quod in finem ordinatur: et ideo in tali
casu voluntas est mala, sed intentio bona. Finis autem dicitur ad
quem actus proportionatus est; et ita etiam si finis est bonus, et
actus bonus; quia actus malus non est proportionatus ad finem bonum.
Unde dicit philosophus in 6 Ethic., de his qui per malos actus
bonos fines consequi intendunt, quod quaerunt sortiri finem
inconvenienti medio; sicut enim non quaelibet materia est disposita ad
quamlibet formam, nec quodlibet instrumentum ad quemlibet effectum,
nec quodlibet medium ad quamlibet conclusionem; ita nec quilibet actus
ad quemlibet finem.
Ad primum ergo dicendum, quod quando aliquis vult malum propter
bonum, illud bonum non est finis actus voluntatis, secundum se
considerati, sed est finis a volente inordinate praestitutus.
Et hoc etiam modo dicendum est ad secundum; quia in malis simpliciter
tenet, quod quantum malum quis intendit, tantum peccat; in bonis
autem non tenet si intelligatur de fine volentis, sed solum si
intelligatur de fine actus.
Ad tertium ergo dicendum, quod quamvis omnis voluntas bonum appetat,
non tamen appetit semper quod est vere sibi bonum, sed id quod est
apparens bonum; et quamvis omnis homo beatitudinem appetat, non tamen
quaerit eam in eo ubi est vera beatitudo, sed ubi non est; et ideo
nititur ad eam pervenire non per rectam viam: et propter hoc non
oportet quod omnis voluntas sit bona.
Ad quartum dicendum, quod ex circumstantiis dicitur actus bonus,
secundum quod circumstantiae faciunt actum proportionatum ad finem
debitum; et ideo principaliter bonitas actus ex fine pendet.
Ad quintum dicendum, quod in habitu includitur rectitudo finis; quia
ad virtutem, ut philosophus in 2 Ethic. dicit, exiguntur tria.
Primo quidem si sit sciens; deinde si volens propter bonum, in quo
includitur ordo ad finem; tertium, si firme et immutabiliter
operatur. Et ideo si bonitas actus procedat ex habitu, non removetur
quin judicetur ex fine.
|
|