|
Item rectae sunt voluntates, et omnes sibimet religatae, si bona est
illa ad quam cunctae referuntur. Hoc intelligendum est, si referantur
ad rectam voluntatem, quasi ex se ordinatae ad illam; ita quod recta
voluntas sit finis actus voluntatis, et non tantum agentis, ut dictum
est. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus. Istud
simpliciter verum est: quia manducare non potest esse finis
evangelizandi nec proximus nec ultimus; sed est quaesitum ab
evangelizante ad facultatem evangelizandi conservandam; et ideo
Magister infra in solutione hoc verbum non exponit. Finis vero
voluntatis est vel illud quod volumus (...) vel potius illud
propter quod illud volumus. Quia omne bonum rationem finis habet;
bonum autem objectum est voluntatis; ideo quodlibet volitum quod est
objectum voluntatis, finis potest dici; sed magis proprie dicitur
finis illud in quod ultimo voluntas tendit, quia hoc est ab ea primo
volitum; et ideo in 3 Ethic. dicitur, quod voluntas est finis,
electio vero eorum quae sunt ad finem. Intentio vero interdum pro
voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur. Intentio proprie
loquendo actum voluntatis significat, ut dictum est, sed finem non
significat, nisi materialiter nomen sumatur, ut scilicet sumatur
intentio pro re intenta, sicut et fides sumitur pro re credita. Finis
vero voluntatis est delectatio bona vel mala. Delectatio dicitur bona
quae consequitur operationem bonam, et mala quae consequitur malam, ut
ex 10 Ethic. patet. Intentio ad illud respicit propter quod
volumus. Intentio enim includit actum rationis; et ideo respicit ad
id ad quod aliquid ordinatum est; sed voluntas nominat actum voluntatis
absolute, cujus non est ordinare vel conferre; et ideo voluntas
respicit id in quod immediate fertur. Et alia quidem videtur voluntas
esse qua volo habere vitam, et alia qua pauperi subvenire volo.
Quomodo sit eadem, et quomodo alia, dictum est; unde utraque opinio
secundum aliquid veritatem habet.
|
|