|
Ostenso quod rectitudo voluntatis et perversitas est ex fine; hic
inquirit, utrum in voluntate possit esse perversitas et peccatum; et
dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo in voluntate
peccatum esse potest; et quia peccatum non est nisi secundum
deviationem ab eo ad quod aliquid naturaliter ordinatur; in secunda
parte inquirit, quomodo voluntas naturaliter in bonum tendat, ibi:
praeterea quaeri solet, quo modo intelligendum sit quod ait
Ambrosius. Prima dividitur in duas: in prima movet quaestionem; in
secunda ponit responsionem, ibi: ad hoc autem facile respondent qui
dicunt, omnia quae sunt, inquantum sunt, bona esse; et dividitur in
duas: in prima ponit responsionem secundum primam opinionem supra
memoratam, quae ponit omnia, inquantum sunt bona, esse a Deo; in
secunda respondet secundum aliam opinionem, quae ponit actus peccatorum
nullo modo bonos esse, nec a Deo, ibi: qui vero dicunt voluntates
malas peccata esse, et nullo modo bona, brevius respondent. Circa
primum facit tria: primo respondet ad quaestionem; secundo objicit
contra responsionem, et solvit, ibi: ubi potest ab eis rationabiliter
quaeri; tertio iterum contra objectionem solutionis, objectionem
movet, et solvit, ibi: sed adhuc quaeritur, quare hujus naturalis
potentiae actus peccatum sit. Hic est triplex quaestio. Prima
quaestio, utrum peccatum sit in voluntate. Secunda, quomodo homo
naturaliter bonum velit. Tertia de hoc quod dicit, quod superior
scintilla rationis extingui non potest. Circa primum quaeruntur duo:
1 utrum in voluntate possit esse perversitas peccati; 2 utrum in
actibus aliarum potentiarum possit esse peccatum.
|
|