|
1. Circa primum sic proceditur. Videtur quod voluntas per peccatum
perverti non possit. Voluntas enim ad imaginem pertinet; nec tantum
secundum quod est potentia, sed etiam, ut videtur, ratione actus;
quia respectu quorumdam objectorum salvatur ratio perfecta imaginis in
tribus potentiis, ut in 1 Lib., 3 dist., quaest. 4, art.
2, dictum est. Potentia autem non habet comparationem ad objectum
nisi mediante actu. Cum igitur imaginis bonitas per peccatum
tollatur, quia in imagine pertransit homo, ut in Psal. 38, 7,
dicitur, videtur quod in voluntate non possit esse peccatum.
2. Praeterea, illud quod immediate recipit influentiam a primo
fonte, immutabiliter tenet hoc quod influxum est in ipsum; sicut
substantiae spirituales, quae immediate esse a Deo recipiunt, esse
incorruptibile habent; reliqua vero propter longe distare a primo, non
possunt semper in esse conservari, ut in 2 de Gener. dicitur. Sed
fons bonitatis finis est, a quo ratio boni sumitur. Cum igitur
voluntas immediate feratur in finem sicut in objectum, sive etiam in
finem ultimum; videtur quod bonitatem inamissibilem habeat; et ita per
peccatum vitiari non possit.
3. Praeterea, Joan. 8, 34, dicitur: qui facit peccatum,
servus est peccati. Sed servitus voluntati non competit, quae
liberrima est, et libertatis fons, ut supra, dist. 24, dictum
est. Ergo in ea peccatum esse non potest.
4. Praeterea, defectus peccati non debet illi imputari in quo non
potest esse defectus, nisi defectu prius in alio existente. Sed in
voluntate non potest esse defectus, nisi prius existat defectus in
ratione. Ergo peccatum non debet voluntati imputari. Probatio
mediae. Voluntas non est nisi boni, vel apparentis boni. Sed
voluntas non habet defectum, secundum quod in bonum verum tendit.
Ergo non deficit, nisi secundum quod tendit in bonum apparens et non
existens. Sed hoc fit secundum quod judicium rationis fallitur. Ergo
non est defectus in voluntate, nisi prius sit in ratione.
5. Praeterea, sicut se habet error ad cognitivam, ita se habet
culpa et peccatum ad appetitivam. Sed, ut in 4 Metaph. dicitur,
falsitas est propria phantasiae, quae est cognitio sensitiva. Ergo et
peccatum est proprium appetitui sensitivo, et non intellectivo, quod
est voluntas.
1. Sed contra, Augustinus dicit, quod voluntas est qua peccatur et
recte vivitur. Sed quocumque peccatur, in eo est deformitas peccati.
Ergo in voluntate peccati deformitas potest esse.
2. Praeterea, omne quod est ex nihilo, ut Damascenus dicit,
vertibile est in nihil, vel quantum ad esse, vel quantum ad
electionem. Sed voluntas creata est ex nihilo. Ergo cum non sit
vertibilis in nihil quantum ad esse, quia est pars imaginis, oportet
quod sit vertibilis in nihil quantum ad electionem, et hoc non fit nisi
per peccatum; ergo peccatum in voluntate esse potest.
Respondeo dicendum, quod nihil imputatur alicui in peccatum et culpam
nisi illud cujus causa ipse est; quia non laudamur neque vituperamur
nisi ex actibus nostris. Ea vero quorum causa non sumus, per actum
nostrum non sunt. Unde cum voluntas dupliciter dicatur, scilicet
voluntas potentiae, et voluntas actus; voluntas potentiae, cum a
nobis non sit, sed a Deo, in nobis non potest esse peccatum, sed
actus ejus, qui a nobis est. Sed sciendum, quod aliquis actus est ab
aliquo dupliciter. Uno modo tam secundum substantiam actus quam
secundum determinationem agentis ad actum; et hoc proprie in potestate
agentis esse dicitur, ut est in voluntate; ipsa enim potentia
voluntatis, quantum in se est, indifferens est ad plura; sed quod
determinate exeat in hunc actum vel in illum, non est ab alio
determinante, sed ab ipsa voluntate. Sed in naturalibus actus
progreditur ab agente, sed tamen determinatio ad hunc actum non est ab
agente, sed ab eo qui agenti talem naturam dedit, per quam ad hunc
actum determinatum est. Et ideo propriissime actus voluntatis a
voluntate esse dicitur; unde si aliquis defectus sit in actu ejus,
ipsi voluntati in culpam et peccatum imputatur. Omnem autem voluntatem
creatam possibilem est in suo actu deficere, quantum ex natura sua
est, eo quod ex nihilo est, et in defectum pervertibilis: et ita
relinquitur quod in voluntate potest esse peccatum, quantum ad actum
ejus.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntatis actus non est pars imaginis,
quae est imago similitudinis, in distinctione potentiarum considerata:
quia nullius voluntatis actus semper manet, cum tamen imago semper
permaneat. Sed quod imago in potentiis secundum quaedam objecta
praecipue assignatur, non est ex eo quod actu in illa feratur, nisi
forte sub quadam confusione, ut in 1 Lib., dist. 3, quaest.
1, dictum est, quod anima semper intelligit se, non discernendo vel
cogitando aliquid de se, sed inquantum praesens est sibi; sed ex eo
quod in illa objecta ferri potest. Sed verum est quod imago
recreationis, quae non semper manet, potest quantum ad actus et
habitus considerari.
Ad secundum dicendum, quod influentia primi principii ad substantias,
quibus immediate influit, est per operationem ipsius principii primi:
et quia illa operatio defectum habere non potest, indeficienter esse ab
eo recipiunt. Sed ordo voluntatis ad finem ultimum, non est per
operationem finis ultimi in voluntate, sed per operationem voluntatis
in finem tendentis: et quia voluntas defectibilis est, ideo ab isto
ordine deficere potest per defectum suae operationis, et non per
defectum finis.
Ad tertium dicendum, quod quia voluntas liberrima est, ideo hoc
consequitur eam ut in servitutem cogi non possit; non tamen ab ea
excluditur quin seipsam servituti subjicere possit: quod fit quando
voluntas in actum peccati libere consentit.
Ad quartum dicendum, quod ille error qui est in ratione, secundum
quod aestimat bonum quod non est bonum, est secundum ignorantiam
electionis, ut in 3 Ethic. dicitur; et haec ignorantia non causat
involuntarium, quia voluntas hujusmodi ignorantiae quodammodo causa
est, dum passiones non cohibet, quae rationem in aestimando
absorbent, quarum cohibitio in potestate voluntatis est: et ideo
peccatum recte voluntati imputatur.
Ad quintum dicendum, quod error vel falsitas dicitur propria
phantasiae, non quia in intellectu esse non possit, sed quia ex errore
phantasiae et imaginationis interdum causatur: similiter etiam
inordinatio appetitus sensibilis, peccati, quod est in voluntate,
quodammodo causa est, non quidem cogens, sed inducens; unde
philosophi partem inferiorem, in qua sunt animae passiones, partem
vitiosam nominaverunt, ut dicit Augustinus in Lib. de Civ. Dei.
|
|