|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in actibus aliarum
potentiarum possit esse peccatum, et praecipue in actu intellectus.
Cogitatio enim, actus intellectus est. Sed contingit cogitando
peccare. Ergo in actu intellectus peccatum contingit esse.
2. Praeterea, peccatum est operatio quaedam, contraria operationi
illi quae homini, secundum quod homo est, debetur: quia talis
operatio est recta operatio, cui peccatum contrariatur. Sed operatio
intellectus est hominis secundum quod est homo: ex hoc enim homo
dicitur homo, quod est intellectum habens et rationem. Ergo in
operatione intellectus contingit esse peccatum.
3. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Sed peccatum
virtuti opponitur. Cum ergo quaedam virtus sit in intellectu,
scilicet intellectualis, ut patet ex 6 Ethic., videtur quod
peccatum in intellectu esse possit.
4. Praeterea, infidelitas peccatum quoddam est. Sed infidelitas
est in intellectu, secundum quod doctrinae fidei dissentit. Ergo in
intellectu potest esse peccatum.
5. Praeterea, nihil prohibetur nisi peccatum. Sed quaedam
scientiae sunt prohibitae, ut necromantia, et hujusmodi. Cum igitur
scientia sit in intellectu, videtur quod in intellectu possit esse
peccatum.
1. Sed contra, illud quod excusat peccatum, non est peccatum. Sed
defectus qui est in intellectu, ut ignorantia, peccatum excusat.
Ergo in intellectu non contingit esse peccatum.
2. Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non est
peccatum. Sed intelligere quodlibet, non est in potestate nostra.
Ergo si intelligendo deficimus, non peccamus.
Respondeo dicendum, quod cum in peccato sit ratio mali, et praeter
hoc ratio culpae; utrumque diversimode invenitur in actu intellectus et
in actu voluntatis; quia in actu voluntatis est malum ex objecto, non
autem in actu intellectus: velle enim mala, malum est; sed
intelligere mala, non est malum: cujus ratio sumi potest ex objecto
utriusque. Objectum enim voluntatis est bonum; sed objectum
intellectus est verum: bonum autem et malum, ut in 6 Metaph.
dicitur, sunt in rebus; sed verum et falsum sunt in anima: et ideo
voluntas per actum suum tendit in objectum suum secundum quod se habet
in re, et ideo ex bonitate et malitia rei volitae actus voluntatis est
bonus et malus: sed intellectus per actum suum tendit in rem secundum
quod est in anima; ratio autem et malorum et bonorum in anima bonum
est; et ideo cognoscere malum et bonum, in se bonum est; unde
Boetius dicit, quod notitia mali bono deesse non potest. Sed malum
accidit in actu intellectus ex indebita proportione intellectus ad rem,
ex eo scilicet quod apprehendit rem aliter esse quam sit. Intelligere
enim rem falso, est malum in actu intellectus, sicut verum est bonum
ejus, ut dicitur in 6 Ethic. Actus igitur intellectus sic malus non
habet etiam eodem modo rationem culpae sicut actus voluntatis, qui
invenitur suo modo malus: quia ratio culpae primo in actu voluntatis
invenitur; in actibus autem intellectus et aliarum potentiarum non nisi
secundum quod sunt imperati a voluntate. Ratio enim culpae in actu
deformi est ex hoc quod procedit ab eo qui habet dominium sui actus.
Hoc autem est in homine secundum illam potentiam quae ad plura se
habet, nec ad aliquod eorum determinatur nisi ex seipsa; quod tantum
voluntati convenit: potentiae enim organis affixae coguntur ad aliquem
actum per immutationem organorum, sine quibus in actum exire non
possunt; intellectus autem quamvis sit potentia non affixa organo,
tamen cogitur ad aliquid ex ratione vel argumento, sive deficit ab
aliquo in quod non potest ex defectu demonstrationis et intellectualis
luminis; voluntas autem potest de se in quodlibet quod apprehensum
fuerit, nec ab eo per aliquam rationem violenter prohiberi potest.
Quia cum intellectus feratur in rem secundum quod res est in anima,
prout habet rationem veri, indiget intellectus ad intelligendum rem
aliquo medio lumine, vel demonstratione, per quod rem deducat in hoc
quod ad intelligendum sibi sit proportionata; unde etiam per rationem
potest necessario avelli, ne alicui rei consentiat: sed voluntas, ut
dictum est, fertur in suum objectum, secundum quod est in re: et ideo
non oportet ut aliquam operationem habeat in rem ad hoc quod fiat sibi
proportionata, vel expoliando eam a materia, vel aliquid hujusmodi,
sicut intellectus facit; sed directe in rem apprehensam, secundum quod
est, fertur; et ideo non potest deficere quin feratur in quodcumque
voluerit, neque aliquo prohibente, neque per aliquem ejus defectum.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum in cogitationibus potest esse
dupliciter: vel inquantum cogitationes sunt; et sic non est in eis
nisi peccatum vanitatis, secundum quod intellectus deberet occupari
utilioribus cogitationibus, et occupatur inutilibus; nec hoc in culpam
imputatur, nisi secundum quod actus intellectus natus est a voluntate
imperari: vel inquantum cogitationes propter delectationem rei
cogitatae quaeruntur; et sic potius est peccatum in delectatione rei
cogitatae secundum memoriam et speciem, quam in ipsa cogitatione.
Illa autem delectatio non est in intellectu, sed in concupiscibili et
irascibili, cujus est actus cogitatus; unde tale peccatum reducitur ad
idem genus (ut fornicationis et homicidii) in quo est ipse actus
peccati exterius perpetratus.
Ad secundum dicendum, quod illa perfecta operatio intellectus quae est
hominis secundum quod est homo, non habet rationem meriti nisi secundum
quod est a voluntate imperata; sicut cum quis in contemplatione
divinorum meretur: et similiter e contrario non est culpa in actu
intellectus errantis et varia cogitantis, nisi secundum quod actus ejus
est a voluntate imperatus.
Ad tertium dicendum, quod peccatum de quo nunc loquimur, quod
rationem demeriti habet, non opponitur virtuti quolibet modo acceptae,
sed virtuti secundum quod est principium actus meritorii et
remunerabilis. Quamvis autem perfectio intellectus, ut scientia et
sapientia, possit habere rationem virtutis ex hoc solo quod perfectio
intellectus est opus ejus bonum reddens, secundum quod facit recte
intelligere; non tamen habet quod actus ejus sit remunerabilis et
meritorius, nisi secundum quod est imperatus a voluntate.
Ad quartum dicendum, quod infidelitas non est peccatum in intellectu
existens, nisi secundum quod actus intellectus est imperatus a
voluntate: sic enim et fides in eo est; quia, secundum Augustinum,
credere non potest homo nisi volens. Similiter etiam nisi homo
voluntarie omittat quod facere deberet, in infidelitatem non
incideret: quia si quod in se est faceret, Deus revelaret sibi quod
credere deberet.
Ad quintum dicendum, quod artes illae non sunt prohibitae secundum
quod tantum in cogitatione stant, sed per accidens, inquantum sunt
occasio peccandi, secundum quod notitia artis disponit et inclinat ad
usum artis, qui sine peccato esse non potest; et si etiam ipsa
speculatio artis peccatum dicatur, hoc non erit nisi ex parte
speculantis, qui aliis intendere tenetur, si tamen per hujusmodi
considerationem ab illis retrahatur.
|
|