|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo naturaliter bonum
non velit. Illud enim quod naturale est, idem est apud omnes. Sed
non omnes homines bonum volunt. Ergo bonum velle non est eis
naturale.
2. Praeterea, ad illud quod est naturale, non assuescimus, ut in
2 Ethic., dicitur. Sed homo per assuetudinem efficitur habilior ad
bona volendum. Ergo bonum velle non est homini naturale.
3. Praeterea, illud quod est secundum naturam semper est in suo
actu; et si deficit, non deficit nisi in minori parte, propter
aliquod accidentale impedimentum. Sed homo frequenter deficit a bono
volendo. Ergo non est sibi naturale.
4. Praeterea, secundum naturalia neque meremur neque demeremur.
Sed ex hoc quod aliquis bona vult, meretur. Ergo bona velle non est
naturale.
5. Praeterea, illud quod est naturale, non tollitur per peccatum;
quia data naturalia etiam in Daemonibus integra manent, ut Dionysius
dicit. Sed per peccatum alienatur homo a voluntate bonorum. Ergo
velle bonum non est naturale.
1. Sed contra, Matth. 4, dicitur in Glossa, quod virtutes sunt
homini naturales; et hoc etiam dicit philosophus in 6 Ethic. Sed
secundum virtutes aliquis inclinatur ad bonum volendum. Ergo bonum
velle, est homini naturale.
2. Praeterea, sicut pars intellectiva perficitur in veri
cognitione, ita pars affectiva perficitur in voluntate boni. Sed
cognoscere verum est naturaliter desideratum ab omnibus: quia omnes
homines natura scire desiderant, ut philosophus dicit. Ergo velle
bonum est homini naturale.
Respondeo dicendum, quod illud dicitur esse naturale alicui rei quod
convenit sibi secundum conditionem suae formae, per quam in tali natura
constituitur, sicut ignis naturaliter tendit sursum. Forma autem per
quam homo est homo, est ipsa ratio et intellectus. Unde in illud quod
est conveniens sibi secundum rationem et intellectum, naturaliter
tendit. Bonum autem cujuslibet virtutis est conveniens homini secundum
rationem: quia talis bonitas est ex quadam commensuratione actus ad
circumstantias et finem, quam ratio facit. Unde quaedam inclinationes
virtutum sive aptitudines praeexistunt naturaliter in ipsa natura
rationali, quae virtutes naturales dicuntur, et etiam per exercitium
et deliberationem complentur, ut in 6 Ethic. dicitur: ideo homo
naturaliter in bonum tendit. Sed motus naturalis a forma progreditur
secundum conditionem formae. Voluntas autem talis conditionis est, et
ratio, ut non sint determinata ad unum, quin in aliud flecti possint;
et ideo quamvis velle bonum homini sit naturale, nihilominus tamen
potest malum velle, non inquantum est malum, sed inquantum existimatur
bonum.
Ad primum ergo dicendum, quod ista naturalis inclinatio in bonum
invenitur in hominibus omnibus; sed quia, ut dictum est, voluntas non
est necessario determinata ad unum, non oportet quod omnes actu bonum
velint.
Ad secundum dicendum, quod inclinatio voluntatis ad bonum, quae est
in natura humana, non est per assuetudinem; sed habitus quo perficitur
ista habilitas, est vel per consuetudinem vel per infusionem.
Ad tertium dicendum, quod in illis quae sunt determinata ad unum,
semper sequitur actus naturalis, nisi impediatur: et impedimentum
contingit in minori parte: sed voluntas non est natura quaedam
determinata ad unum, et praeterea habet impedimentum semper sibi
conjunctum, scilicet carnem repugnantem; unde apostolus Rom. 7,
23: invenio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis
meae. Et ideo homo a voluntate boni simpliciter abducitur in id quod
est apparens bonum.
Ad quartum dicendum, quod actus naturalis in his quae sunt determinata
ad unum, non potest esse meritorius: quia tales actus voluntati non
subjacent, ut patet in actibus nutritivae partis; sed actus illi qui
imperio voluntatis subjacent, meritorii sunt, etiamsi homo naturaliter
ipsos velit.
Ad quintum dicendum, quod inclinatio illa naturalis nunquam per
peccatum tollitur, quamvis habilitas, ut dictum est, semper per
peccatum minuatur.
|
|