|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod eadem voluntas sit qua
homo naturaliter vult bonum, et qua vult malum. Potentia enim
rationalis se habet ad opposita. Sed voluntas quaedam est rationalis
potentia. Ergo se habet ad opposita: ergo eadem est boni, et mali.
2. Praeterea, eadem est voluntas ut natura considerata, et voluntas
deliberata. Sed voluntate ut natura considerata homo vult naturaliter
bona; voluntate autem deliberata homo vult malum. Ergo eadem
voluntate homo vult naturaliter bonum et malum.
3. Praeterea, liberum arbitrium est quo eligitur bonum et malum, ut
supra dictum est, dist. 24. Sed liberum arbitrium est voluntas,
ut ex prius determinatis patet. Ergo eadem voluntas est quae in bonum
naturaliter tendit et quae malum vult.
4. Praeterea, sicut se habent verum et falsum ad cognitionem, ita
bonum et malum ad affectionem. Sed eadem potentia, videlicet ratio,
quae est veri, est etiam falsi. Ergo eadem voluntas quae est boni
naturaliter, etiam est mali.
5. Praeterea, potentia determinata ad unum non potest esse
principium actus meritorii. Sed si voluntas alia est quae fertur in
bonum, et quae in malum; una earum erit determinata ad bonum et alia
ad malum, vel saltem altera determinata erit. Ergo neutra earum
poterit esse principium meriti vel demeriti.
1. Sed contra, idem non pugnat contra seipsum. Sed voluntas qua
homo naturaliter bonum vult, impugnatur per illam qua homo malum vult.
Ergo non est una voluntas utraque.
2. Praeterea, idem naturaliter non tendit in duo contraria. Sed
bonum et malum sunt contraria. Ergo non est eadem voluntas quae in
bonum et malum tendit.
Respondeo dicendum, quod illud quo aliquis bonum et malum vult,
potest tripliciter dici. Uno modo illud principium quod est inclinans
ad bonum vel malum; et hoc modo non est idem quo aliquis vult bonum et
malum; quia ipsa voluntas sensualitatis inclinat naturaliter in
delectabile carnis, quod est sibi conveniens, et hominis est malum
inquantum est homo: voluntas autem rationalis, prout est natura
hominis, sive prout consequitur naturalem apprehensionem universalium
principiorum juris, est quae in bonum inclinat. Secundo modo potest
dici principium quo aliquis vult bonum vel malum, illud quo quis eligit
bonum vel malum, sequendo hanc vel illam inclinationem; et sic est
eadem voluntas. Tertio modo potest dici ipse actus voluntatis, quo
voluntas vult bonum et quo vult malum in actu; et sic non est dubium
alium esse actum voluntatis quo quis vult bonum, et quo vult malum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potentia rationalis sit ad
opposita, non tamen ad utrumque oppositorum aequaliter ordinatur; sed
ad unum naturaliter, et ad alterum, secundum quod a perfectione
propriae naturae deficit; et ideo alia est voluntas quae naturaliter
tendit in bonum, scilicet voluntas rationis, et alia quae naturaliter
tendit in malum hominis secundum quod est homo, scilicet voluntas
sensualitatis; et praecipue secundum quod est per fomitem corrupta.
Ad secundum dicendum, quod voluntas ut deliberata, et ut natura, non
differunt secundum essentiam potentiae: quia naturale et deliberatorium
non sunt differentiae voluntatis secundum se, sed secundum quod
sequitur judicium rationis: quia in ratione est aliquid naturaliter
cognitum quasi principium indemonstrabile in operabilibus, quod se
habet per modum finis, quia in operabilibus finis habet locum
principii, ut in 6 Ethic. dicitur. Unde illud quod finis est
hominis, est naturaliter in ratione cognitum esse bonum et appetendum,
et voluntas consequens istam cognitionem dicitur voluntas ut natura.
Aliquid vero est cognitum in ratione per inquisitionem ita in
operativis sicut in speculativis; et utrobique, scilicet tam in
speculativis quam in operativis, contingit inquirentem rationem
errare; unde voluntas quae talem cognitionem rationis sequitur,
deliberata dicitur, et in bonum et malum tendere potest, sed non ab
eodem inclinante, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod liberum arbitrium nominat potentiam
eligentem bonum et malum, et non illud quod ad utrumque inclinat.
Ad quartum dicendum, quod quamvis eadem ratio possit esse veri et
falsi, non tamen ex eodem habet quod sit utriusque: sed ex virtute
primorum principiorum, quae sunt naturaliter cognita, habet ut
veritatem cognoscat; ex phantasia vero habet ut falsum judicet.
Similiter in electione voluntatis est rectitudo ex naturali
inclinatione, cum auxilio gratiae; sed est in ea peccatum ex
corruptione inferiorum virium, quae in peccatum inclinant.
Ad quintum dicendum, quod voluntas est secundum hoc determinata et in
unum naturaliter tendens, ita quod in alterum naturaliter non tendit;
non tamen in illud in quod naturaliter tendit, de necessitate, sed
voluntarie tendit; unde et potest illud non eligere. Similiter potest
etiam non eligere illud peccatum in quod sensualitas corrupta inclinat:
quia inclinatio naturalis, ut dictum est, est secundum exigentiam
naturae inclinantis.
|
|