|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod superior scintilla
rationis possit extingui. Error enim rationis extinctio ejus dicitur,
quia tenebrae comparatur. Sed hanc scintillam rationis contingit
errare, ut patet in Glossa Hieronymi Ezech. 1, ubi praeter verba
quae in littera inducuntur, paulo post subdit: hanc autem conscientiam
saepe praecipitari videmus. Ergo superior scintilla rationis potest
extingui.
2. Praeterea, superior scintilla rationis videtur esse superior
rationis pars. Sed ratio superior potest peccare, etiam mortaliter,
ut supra dictum est. Ergo scintilla ista potest extingui.
3. Praeterea, proprietas hujusmodi scintillae est quamdiu manet, ut
malo remurmuret. Sed in haereticis nihil est quod remurmuret in his
peccatis quae secundum sectam suam faciunt: quia etiam in occisione
justorum arbitrantur se obsequium praestare Deo, ut dicitur Joan.
16. Ergo scintilla rationis est in eis extincta.
4. Praeterea, philosophus dicit in 7 Ethic., quod mali,
scilicet qui habitum vitii jam acquisiverunt, ignorantiam finis
habent. Sed non potest fieri murmur quantum ad actum, nisi secundum
quod cognoscitur deviatio a fine. Ergo videtur quod in illis quorum
potentiae per hujusmodi habitus corruptae sunt, hujusmodi murmur
cesset; et ita scintilla rationis in eis extinguatur.
5. Praeterea, idem est quod remurmurat malo, et quod inclinat ad
bonum. Sed in damnatis non est aliquid incitans eos ad bonum. Ergo
nec in eis est aliquid remurmurans malo; et ideo scintilla rationis in
eis extinguitur.
1. Sed contra, scintilla rationis extingui non potest, lumine
intellectus remanente. Sed lumen intellectus nunquam per peccatum
tollitur, quia lumen illud ad imaginem pertinet, ut patet ex eo quod
dicitur in Psalm. 4, 6: signatum est super nos lumen vultus tui
domine; ubi Glossa exponit de consignatione imaginis. Ergo scintilla
rationis per peccatum non extinguitur.
2. Praeterea, illud quod est naturale, per peccatum non tollitur.
Sed inclinatio ad bonum est homini naturalis, ut dictum est, quae est
secundum rationis scintillam. Ergo scintilla rationis per peccatum non
extinguitur.
Respondeo dicendum, quod, secundum Dionysium, divina sapientia
conjungit prima secundorum ultimis primorum, quia, ut in Lib. de
causis ostenditur, in ordine creatorum oportet quod consequens
praecedenti similetur, nec hoc potest esse nisi secundum quod aliquid
participat de perfectione ejus; quod quidem inferiori modo est in
secundo ordine creaturarum quam in primo; unde hoc quod inferior
creatura de similitudine superioris participat, est supremum in
inferiori et ultimum in superiori, quia est deficientius receptum quam
in superiori sit. Inter creaturas autem talis est ordo ut primo sit
Angelus, et secundo sit rationalis anima. Et quia rationalis anima
corpori conjuncta est; ideo cognitio debita sibi secundum suum proprium
ordinem, est cognitio quae a sensibilibus in intelligibilia procedit,
et non pervenit in cognitionem veritatis nisi inquisitione praecedente,
et ideo cognitio sua rationalis dicitur. Quia vero Angelus
simpliciter incorporeus est, nec corpori unitur; cognitio naturae suae
debita est ut simpliciter sine inquisitione veritatem apprehendat:
propter quod intellectualis natura nominatur. Oportet ergo quod in
anima rationali, quae Angelo in ordine creaturarum configuratur, sit
aliqua participatio intellectualis virtutis, secundum quam aliquam
veritatem sine inquisitione apprehendat, sicut apprehenduntur prima
principia naturaliter cognita tam in speculativis quam etiam in
operativis; unde et talis virtus intellectus vocatur, secundum quod
est in speculativis, quae etiam secundum quod in operativis est,
synderesis dicitur: et haec virtus scintilla convenienter dicitur,
quod sicut scintilla est modicum ex igne evolans; ita haec virtus est
quaedam modica participatio intellectualitatis, respectu ejus quod de
intellectualitate in Angelo est: et propter hoc etiam superior pars
rationis scintilla dicitur quia in natura rationali supremum est; unde
et Hieronymus dicit quod per aquilam significatur quae cetera animalia
in volando transcendit; ita et haec virtus transcendit rationabilem,
quae per hominem significatur, et concupiscibilem quae per vitulum, et
irascibilem quae per leonem. Sicut autem non contingit in speculativis
intellectum errare circa cognitionem primorum principiorum, quin semper
repugnet omni ei quod contra principia dicitur; ita etiam non contingit
errare in practicis in principiis primis; et propter hoc dicitur, quod
haec superior rationis scintilla quae synderesis est, extingui non
potest, sed semper repugnat omni ei quod contra principia naturaliter
sibi indita est.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut non contingit intellectum errare
circa principia secundum se considerata, contingit tamen errare circa
ea, secundum quod sunt virtute in conclusionibus, per malam
ratiocinationem; ita etiam lumen synderesis in se nunquam extinguitur:
sed secundum quod deliberando deducitur in conclusionem operabilis,
potest esse defectus, secundum quod per impetum delectationis et
passionis cujuscumque, aut etiam falsae inductionis errorum, conclusio
non recte ex principiis deducitur; et ideo non dicit quod synderesis
praecipitatur, sed quod conscientia praecipitatur, quae est
conclusio, ut supra dictum est; et est in ea virtus synderesis, sicut
virtus principiorum in conclusione.
Ad secundum dicendum, quod synderesis est aliud a superiori parte
rationis, quia est supra totam rationem, ut Hieronymus dicit in
Glossa inducta; unde non sequitur quod, si in ratione sit peccatum,
in synderesi sit peccatum.
Ad tertium dicendum, quod sicut lumen intellectus naturale non
sufficit in cognoscendo ea quae fidei sunt; ita etiam non sufficit in
remurmurando his quae contra fidem sunt, nisi lumine fidei adjuncto;
et ideo synderesis etiam in infidelibus manet integra quantum ad lumen
naturale; sed quia privato lumine fidei excaecati sunt, non remurmurat
eorum synderesis his quae contra fidem sunt. Vel dicendum, quod
synderesis semper remurmurat malo in universali; sed quod in haeretico
non remurmurat huic malo particulari, hoc contingit propter errorem
rationis in applicatione universalis principii ad particulare opus, ut
patebit in sequenti articulo.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia malorum qua finem ignorant, non
est ignorantia opposita scientiae universali: quia si a malo
quaereretur, utrum bonum esset fornicari, diceret quod non: sed habet
ignorantiam finis oppositam scientiae de fine, secundum quod immiscet
se ad electionem hujus particularis operis, sicut principium ad
conclusionem immiscetur: et ita propter inclinationem habitus contrarii
deficit malus de finis judicio. Judicat enim hoc esse tamquam per se
bonum, ut cum muliere delectetur; et ideo propter inclinationem
habitus et impetum passionis non percipitur mente synderesis murmur,
quia anima est quasi inebriata passione. Unde etsi exterius contrarium
proferat, non tamen mens sua interius ita tenet; sicut ebrii dicunt
verba sapientum exterius, quae tamen interius non intelligunt: et est
exemplum philosophi in 7 Ethic., in hac materia loquentis.
Ad quintum dicendum, quod etiam in damnato manet naturalis inclinatio
qua homo naturaliter vult bonum; sed haec inclinatio non dicit actum
aliquem, sed solum ordinem naturae ad actum. Hic autem ordo et
habilitas nunquam in actum exit, ut bonum actualiter velit, propter
perpetuum impedimentum obstinationis voluntatem ligantis; sed tamen
naturalis cognitio manet; et ideo semper manet murmur rationis contra
voluntatem; voluntas tamen nunquam rationi obedit.
|
|